CAP. XIII. De conjugio infidelium.

Quidam putant paganorum sive quorumlibet infidelium societatem conjugium non esse, quamvis secundum modum institutionis divinae legitime facta fuerit. Dicunt enim quod legitimum dici non debet quod sine fide factum est. Sed mihi interim non occurrit ratio aliqua quomodo probare possint infidelium societatem secundum divinam institutionem factam, conjugium non esse, nisi forte similiter dicere velint baptismi sacramentum non esse; quod haereticus dat vel accipit, quia fidelis non est neque ille qui dat neque ille qui accipit. Et hac ratione contendant sacramenta Dei non posse ad infidelium participationem venire, si sacramentum conjugii habere infideles non possunt; aut solum conjugii sacramentum caeteris omnibus excellentius esse dicendum, si hoc solum extra fidem participari non potest. Baptismi sacramentum infidelis habere potest, conjugii sacramentum infidelis habere non potest; ergo baptismi sacramentum, in quo specialiter signaculum fidei est, infidelis habere potest et conjugii sacramentum, quod non tam fidei signum est quam naturae, non tam virtutis judicium quam propagationis instrumentum, aeque fidelis et infidelis habere non potest. Sed baptismi, inquiunt, sacramentum quando infidelis accepit, ideo accepit, quia etsi in alio infidelis fuit, ipsum tamen sacramentum secundum rectam fidei formam accepit. Alioquin nisi illud secundum rectam fidei formam accepisset, non utique accepisset sive fidelis sive infidelis fuisset. Itaque quia in hoc accipiendo fidei contrarius non fuit, accipere illud potuit, quamvis secundum aliud fidelis non fuit. Et ego dico quod quando infidelis uxorem propter propagationem filiorum ducit, fidem toro conjugali servat, sociam diligit et custodit, et illa vivente ad alienam societatem non transit: quamvis in alio infidelis sit, quia scilicet non credit, in hoc tamen neque contra fidem neque contra divinam institutionem facit. Sed auctoritas, inquiunt, dicit hujusmodi conjugia vera non esse. Ideo dicit quia omnia quae praeter fidem sunt, et si vera sunt ad speciem, non sunt vera ad salutem; et si vera sunt ad formam sacramenti, ad effectum tamen virtutis et gratiae spiritualis vera non sunt. Sic et de quibusdam aliis sacramentis dictum est, quod vera non sunt quando ab infidelibus participantur. Nec solum ab infidelibus, sed etiam a fidelibus pravis et perverse agentibus indigne contrectantur. De ipso sacramento corporis Christi dicit auctoritas, quod non est verum corpus Christi quod conficit schismaticus. Et iterum alia auctoritas dicit quod errant qui corpus Christi verba sacerdotis facere putant, et non vitam, et multa ad hunc modum dicta inveniuntur. Et dignum est ut dicta sanctorum quantum possumus per omnia veneremur; et credamus verum esse quod nobis ab illis dictum est, in quibus et per quos locutus est Spiritus veritatis. Itaque dicimus veritatem sacramentorum Dei duplicem esse: aliam scilicet in sanctificatione sacramenti, aliam in effectu spirituali. Dicitur enim veritas sacramentorum virtus et gratia spiritualis quae in ipsis et per ipsa sacramenta percipitur, quam veritatem accipere non possunt qui sacramenta Dei indigne percipiunt. Secundum itaque hunc modum sacra Scriptura aliquoties dicit, quod sacramenta Dei illis vera non sunt qui ea indigne percipiunt, pro eo quod sola exterius sacramenta contrectando ad veritatem illorum quae in gratia spirituali constant, non pertingunt. Sic itaque sacramenta Dei et in se vera sunt semper quantum ad eam quae per verbum Dei fit sanctificationem; et indigne tractantibus ac percipientibus vera non sunt, quantum scilicet pertinet ad eam quae in ipsis percipitur gratiae spiritualis participationem. Ita ergo verum Christi corpus non est quod conficit schismaticus, quia, cum corpus Christi sacramentum sit unitatis, in ipso utique schismaticus sibi unitatem non conficit qui se ab ipsa unitate dividit. Simili modo qui putant sola verba sacerdotis ad corporis Christi consecrationem sufficere, et non etiam vitam et conversationem bonam illius necessariam esse ad hoc ut illi fiat, et ad utilitatem illius fiat quod per illum sit sacramentum Dei. Qui hoc scilicet putant, errant; quia sacramenta Dei et carnes Agni in peccato permanentes non sanctificant, quamvis per illorum ministerium ad aliorum sanctificationem sacramenta fiant. Sic ergo dicimus et de conjugii sacramento; quia secundum aliquid apud illos recte verum sive ratum sive sanctum non esse dicitur, qui solum sacramentum habentes vel non recte credendo vel prave vivendo veritatem ejus, hoc est virtutem et effectum spiritualem accipere non merentur.

Dicit beatus Augustinus quod sacramentum conjugii omnibus gentibus commune est; sanctitas autem sacramenti non est nisi in civitate Dei nostri et in monte sancto ejus. Item: Cum Evangelium coepit praedicari, primum gentiles gentilibus conjunctos invenit conjuges. Item: Si Dominus dimittendae conjugis solam causam fornicationis admittit et paganum conjugium dimitti prohibet (Matth. V), consequens est ut paganismus non subjaceat fornicationi. Quid est ergo, inquiunt, quod beatus Ambrosius dicit: Non est ratum conjugium praeter Deum; et ideo non est peccatum dimissio propter Deum si aliis copuletur? Item beatus Gregorius dicit: Dimissio propter Deum non est peccatum si alii conjungatur. Injuria enim Creatoris solvit jus matrimonii. Sed videte quomodo probatur conjugium non esse ejusmodi; quia, inquit, dictum est: Non est ratum conjugium praeter Deum; et quod iterum dictum est: Injuria Creatoris solvit jus matrimonii. Ideo ergo conjugium esse negavit, quia ratum non esse dicit. Et quia injuriam Creatoris solvere dixit jus matrimonii. Sed attendite quod in hoc potius conjugium esse dixit qui conjugium istud, sed non ratum affirmavit. Et simili modo qui dixit injuriam Creatoris jus matrimonii solvere, matrimonium illic esse et jus habere asseruit. Quod utique jus firmum staret et non sine peccato negaretur, si non majori causa superveniente solveretur. Si enim prius nullum jus ibi fuit, quid necesse erat tantopere excusare eos qui se ab illo jure persolvendo subtraxerunt? Si culpandus videbatur etiam ille qui dimissus est, nisi per causam majorem excusaretur, quomodo ille qui sine causa dimitteret non jure accusaretur? Nunc autem quia debitum sacramenti conjugalis verum fuit, sine causa omnino negari non potuit. Debet enim vir uxori et uxor viro, ut alter ab altero non discedat; et si forte discesserit alter, ille qui deseritur, conjugii tamen jus et debitum inviolatum custodiat. Sed est causa Dei major adversus quam nulla stare debet causa. Haec cum laeditur, contra eam nulli aliquid debetur. In omni causa jus suum perdit qui huic causae adversatur; sub illa et secundum illam quaedam debemus, contra illam nihil. Dicit tibi uxor tua: Christianus factus es, ego te non sequar; quia idola non colis, quia parentum tuorum ritum et consuetudinem abjecisti, eo ad alium, vel si ad alium non eo, tecum jam non eo, non te cognosco maritum nisi Christum neges. Hic tibi intende. Injuria Creatoris jus solvit matrimonii. Nihil illi amplius debes. Perdidit jus suum quae Creatori suo injuriam fecit. Non tibi licuerat illam deserere, si jus suum in te non perdidisset. Potestatem habuit in corpore tuo, et non tibi licuit tollere illi quod suum erat, donec ipsa Creatori tollere voluit quod suum erat. Postquam autem Creatori suo injuriam facere voluit, jure jus suum amisit. Hoc de patre, hoc de matre, hoc de fratre et sorore, hoc de filiis et cognatis, hoc denique de anima tua facere te oportet. Omnibus enim iis aliquid debes; sed pro Deo, non contra Deum. Ecce pater tuus aut mater tua aut frater aut soror, aut etiam anima tua ex una parte est et dicit unus aliquis tibi: Ego hoc amo, hoc appeto, ad hoc intendo. Vado ut hoc obtineam, hoc acquiram, hoc perficiam. Veni post me, assentire mihi, cooperare voluntati meae, desiderio meo fave. Stat Deus tuus ex altera parte, et dicit tibi: Ego hoc aversor, detestor malitiam illam, peccatum illud non mihi placet, noli assensum dare, malum est, non facias illud. Ad me potius intende, mihi acquiesce, post me veni, sectare quod suadeo, sequere quo praecedo; clamat econtrario tibi pater tuus: Fili quomodo me deseris? Ego te genui, ego te in hanc vitam perduxi, ego te alui et nutrivi, moribus et disciplina institui. Dicit econtrario Deus tuus: Ille quidem te genuit, sed quando genuit de meo accepit, quod tibi dedit, substantiam de meo generans tibi ministravit, sed vitam generato dare non potuit, ego quod tibi de meo a me ministrabatur per illum, solus vivificavi sine illo, ego tibi dedi vitam tuam: dedi et mortem meam. Non est mortuus propter te pater tuus, sicut ego mortuus sum pro te, ut tu viveres in me. Non me in causa praecedere debet, qui in gratia et beneficio anteire non potuit. Non igitur illum audias contra me, non illum sequaris in eo quod mihi displicet. Nihil illi debes nisi propter me, a quo nihil accipere potuisses nisi datum fuisset a me. Hoc dico: hic intendite. Si quando tale aliquid contigerit, sive pater, sive mater, sive frater, sive soror, sive uxor, sive filii, adhuc amplius dico, etiam si anima nostra avertere voluerit nos a Deo nostro, non debemus illam audire nec illam attendere, neque sequi desideria illius. Evangelium nobis clamat: Qui non dimiserit patrem aut matrem, fratres aut sorores, uxorem et filios; adhuc autem et animam suam propter me non est me dignus (Luc. XIV; Matth. X). Omnis pietas illic impietas est, ubi ad hoc pius sis ut impius efficiaris. Videte ergo quod contra causam Dei nulla causa stare potest; imo nec causa etiam est quae illi adversatur, quae summa et sola est. Ad hunc modum dimissio propter Deum non est peccatum, si alii adjungitur. Injuria enim Creatoris solvit jus matrimonii. Si infidelis discedit, discedat. Non est subditus servituti frater in ejusmodi (I Cor. VII), servituti subditus esset si vel traheretur invitus, vel teneretur non voluntarius. Nihil illi debet, sive discedat sive maneat; perdidit jus suum qui Creatori injuriam fecit. Si ergo discedit infidelis, discedat; nihil ad nos: non cogitur fidelis quasi aliquo debito obligatus, aut sequi discedentem, aut sustinere contemnentem. Non est subjectus servituti, liber est ut faciat quod vult, tantum in Domino, ducat uxorem si vir ille est; si femina est nubat. Quam vult societatem eligat; non jam tenetur debito prioris societatis, cujus jus solutum est propter injuriam Creatoris. Quae videlicet injuria Creatoris non solum tunc excusat fidelem, quando ab infideli propter Deum dimissus alteri sine culpa conjungitur; sed tunc etiam excusat quando ipse fidelis magis societatem fidelem eligens infidelem cohabitare quidem, volentem, sed fidem recipere renuentem Christiana devotione detestatur. Sive enim discedat sive manere eligat infidelis, nihil debet illi qui fidelis factus est. Nemo illum cogere potest quin faciat quod velit. Injuria Creatoris solvit jus matrimonii. Non potest jam infidelis ab illo quidquam exigere, quia in illo debitum suum perdidit, postquam Creatori id quod debet reddere contemnit, habet jam fidelis causam qua justo negare potest, etiam id quod prius debuit, et quod adhuc quidem debuisset, si causam intervenientem et debitum ipsum solventem non habuisset. Ergo liber est fidelis si socium fidelem eligere vult, nemo illum prohibere potest; tamen si patitur fidelem cohabitare volentem, opus perfectionis facit, ad lucrandum proximum suum; sic dicit Apostolus: Sanctificatus est vir infidelis per mulierem fidelem; et iterum mulier fidelis per virum fidelem (I Cor. VII). Si ergo fidelis infidelem cohabitare consentientem ad hoc patitur, ut de infideli faciat fidelem, sive faciat sive non faciat, quantum in se est lucratur animam fratris sui, et implet opus pietatis. Si autem pati non vult detestans infidelitatem ejus, non est servituti subjectus in ejusmodi frater. Nemo illum potest cogere si vult quin infidelem deserat, neque prohibere etiam si voluerit quin se infideli conjungat. In infideli peccatum est qui fidem respuit, cujus culpa solvit jus matrimonii, ut jam exigere jure non possit, quod si exigeretur [a fideli] sine injuria negari non posset. Culpa quippe infidelis fidelem a debito solvit, sicut econtrario justitia fidelis infidelem debito astringit. Itaque non peccat fidelis si alteri se conjungit, quoniam a jure matrimonii adversus infidelem solutus est; sed infidelis etiam derelictus sine culpa alienam societatem non appetit, quem adhuc jus matrimonii et debitum conjugalis foederis erga fidem astringit. Ergo non potest adulterius vocari si fidelis alteri conjungitur. Infidelis autem etiam derelictus crimen adulterii incurrit si alteri copulatur. Propterea si fidelis etiam ab eo quod licet pro periculo proximi vitando se temperat, perfectius opus facit. Ad quod tamen nullatenus cogi potest; quia non debiti opus est, sed charitatis effectus, sicut dicit beatus Augustinus in libro De adulterinis conjugiis. Discessionem fidelis ab infideli Dominus non prohibet, quia non est injusta coram eo. Sed Apostolus consilio charitatis non solum ne dimissi scandalizentur, sed etiam quod cum in aliena conjugia ceciderint adulterinis nexibus colligati; difficillime ab infidelitate resolvantur. Itaque adulterium committit infidelis si alteri se sociat, quia a debito prioris pacti solutus non est. Sed dicis.

Ecce infidelis vel quicunque paganus sive Judaeus Christianus efficitur, uxorem quam prius habuit (quia eum ad fidem sequi non vult) fidei libertate derelinquit; aliam fidelem ducit, prior se spretam videns alteri nubit, adulterino nexu se alligans. Contingit postea ut compuncta, infidelitatem suam horrere incipiat, ad fidem veniat, Christiana efficiatur, quid de hac muliere faciendum est? Continere non potest. Expostulat ab Ecclesia ut aut virum suum recipiat, aut alteri nubere concedatur. Quid illi dicet Ecclesia? Si virum suum illi reddit, solvit matrimonium, quod Christiana sanctitate firmatum est, et adulterum eum facit, cum vivente uxore sua (quam fidelis fidelem legitime duxit) alteri copulatur, quod omnino fieri non licet. Ergo non reddit illi maritum suum Ecclesia. Quid igitur illi dicet? Si dixerit illi ut alteri nubat, adulteram eam facere videtur, quam nondum solutam a lege viventis viri cum altero conjugium copulare concedit. Non igitur aliud superesse videtur, nisi ut hanc mulierem Ecclesia ad continentiam servandam cogat, quae peccato suo obligata videtur, ut nec suum habere possit, nec alterum. Sed si hoc Ecclesia fecerit, contingere potest ut scandalizetur mulier illa, et fidem Christianam abhorrens ad infidelitatem revertatur; aliae quoque mulieres sive viri in infidelitate constituti, quarum mariti et quorum uxores jam ad fidem transierunt, et ipsis derelictis cum aliis fidelibus conjugia inierunt, hoc cognito ad fidem Christianam venire pertimescant, et subsequatur perditio multorum dum fidem fugium, quia continentes esse vel nolunt vel non possunt. Postremo si mulier ista post perceptam gratiam baptismi de priori peccato abjudicatur, videtur imperfecta fuisse gratia; et non totum quod praecedebat in culpa lavacro regenerationis ablutum; nec verum jam esse, quod vetera transierunt et nova facta sunt omnia (II Cor. V). Propter haec liberata videtur mulier haec postquam fidem percepit, et sacramentum libertatis et novitatis induit ut deinceps prioris copulae debito non teneatur. Justum est enim ut quam injuria Creatoris alligavit, reverentia nunc et fides ejus absolvat. Propter hoc non prohibet Ecclesia ejusmodi si continentiam servare noluerint cum aliis matrimonio copulari. Potest autem quaeri si contingat eum qui prior ad fidem venit conjugalem copulam non inisse, donec eum alter qui in infidelitate remanserat subsequatur, quid Ecclesia de hujusmodi facere debeat. Sed dubium non est tales postquam in fide unum facti fuerint si continere noluerint in ipsum redire debere, ac denuo Christiana devotione convenire ad prioris matrimonii (quod non sine Creatoris institutione inierant) debitum persolvendum. Hoc etiam quaeri potest si eo qui prior ad fidem venit fideli matrimonio alligato ille qui in infidelitate remansit cum illo cui se nexu adulterino junxerat ad fidem pariter subsequatur, utrum Ecclesia tolerare debeat ut, post fidem susceptam, simul maneant, qui in infidelitate positi male juncti fuerunt. Sed eadem gratia interveniente et vetera omnia diluente, nihil impedit quin bene in Christo simul permaneant, qui extra fidem Christi male sociati fuerunt. De iis etiam quaeri potest qui in infidelitate constituti cognatas suas ducunt, aut alias quascunque quibus lege Christiana sociari non poterant, si forte simul ambo ad fidem veniant, utrum Ecclesia ejusmodi copulam tolerare possit. Sed alia ratio hic est, quia baptismi gratia culpam delet, non naturam. In baptismo quod generis est in natura sanctificatur, quod criminis est in culpa excusatur. Propterea Christiana religio concedere non debet cum ad judicium ejus pervenerint, quod extra ipsam quidem potuit inchoari, sed in ipsa non debet tolerari. Haec vero quae supra memorata sunt de utroque sexu simili modo pensanda sunt, sive scilicet vir mulierem suam, sive mulier virum suum in fide Christiana praeveniat.