CAP. XIV. De consanguinitate et gradibus consanguinitatis.

Primo gradu, superiori linea, continentur pater et mater. Inferiori, filius et filia. Quibus quoque nullae aliae personae junguntur. Secundo gradu continentur in superiori linea avus et avia. In inferiori, nepos et neptis. In transversa, frater et soror, quae personae duplicantur. Avus enim et avia tam ex patre, quam ex matre accipiuntur. Quae personae subsequentibus quoque gradibus similiter pro substantia earum quae in quo gradu subsistunt in ipso ordine duplicantur. Istae personae in secundo gradu ideo duplices appellantur, quia duo sunt avi, et paternus, et maternus. Item duo genera nepotum sunt, sive ex filio sive ex filia procreati. Frater et soror ex transverso veniunt, id est aut frater patris, aut frater matris, qui aut patruus aut avunculus nominantur; qui et ipsi hoc ordine duplicantur. Tertio gradu veniunt supra proavus et proavia; infra, pronepos et proneptis. Ex obliquo fratris sororisque filius vel filia; patruus, amita, id est patris frater et soror; avunculus, matertera, matris frater et soror. Quarto gradu veniunt supra abavus et abavia; infra abnepos et abneptis. Ex obliquo fratris et sororis nepos et neptis; frater patruelis, et soror patruelis, id est patrui filius vel filia. Consobrinus, consobrina, id est avunculi et materterae filius vel filia. Amitinus, amitina, id est amitae filius vel filia. Itemque consobrini sunt qui ex duabus sororibus nascuntur. Quibus accrescit patruus magnus, amita magna, id est avi paterni frater et soror; avunculus magnus, matertera magna, id est aviae tam paternae quam maternae frater et soror. Quinto gradu veniunt supra quidem atavus, atavia. Infra adnepos, adneptis. Ex obliquo fratris et sororis pronepos, proneptis; fratris patruelis, sororis patruelis, amitini et amitinae; consobrini et consobrinae filius vel filia. Proconsobrinus, proconsobrina, id est patrui magni, amitae magnae; avunculi magni, materterae magnae filius vel filia. Quibus accrescunt propatruus et proamita, hi sunt proavi paterni frater et soror; proavunculus, promatertera, hi sunt proaviae paternae maternaeque frater et soror; proavique materni. Haec species nec aliis gradibus quam scripta est; nec aliis vocabulis declarari potest. Sexto gradu veniunt supra tritavus, tritavia. Infra, trinepos, trineptis. Ex obliquo fratris et sororis abnepos, abneptis; fratris patruelis, sororis patruelis, amitini amitinae; consobrini, consobrinae; nepos neptis; patrui magni, amitae magnae; avunculi magni, materterae magnae nepos neptis, propioris consobrini filius vel filia, qui consobrini appellantur. Quibus ex latere accrescunt, propatrui proamitae; proavunculi, promaterterae filius vel filia: abpatruus, abamita, hi sunt abavi paterni frater et soror; abavunculus, abmatertera, hi sunt abaviae paternae maternaeque, frater et soror, abavique materni. Haec quoque explanari amplius non potest, quam ipse auctor disseruit. Septimo gradu qui sunt cognati recta linea supra infraque propriis nominibus non appellantur; sed ex transversa linea continentur, fratris, sororis atnepos atneptis; consobrini filii filiaeque. Successionis idcirco gradus septem constituti sunt, quia ulterius per naturam rerum, nec nomina inveniri, nec vita succedentibus prorogari potest. In iis septem gradibus omnia propinquitatum nomina continentur ultra quos nec affinitas inveniri, nec successio potest amplius propagari.

Quare usque ad sextum gradum consanguinitas custoditur.

Consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens usque ad ultimum gradum subtraxerit, et propinquitas esse desierit, eam rursus lex matrimonii vinculo repetit, et quodammodo revocat fugientem. Ideo autem usque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut sicut sex aetatibus mundi generatio, et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminetur hoc modo. Filius et filia, quod est frater et soror, sit ipse truncus. Illis seorsum sejunctis, ex radice illius trunci egrediuntur isti ramusculi. Nepos et neptis, primus; pronepos et proneptis, secundus; abnepos et abneptis, tertius; adnepos et adneptis, quartus; trinepos et trineptis, quintus; trinepotis nepos et trineptis, neptis sextus.

Quomodo sunt computandi consanguinitatis gradus.

Gregorius papa VI: Progeniem suam unumquemque ad septimam observare decrevimus generationem; et quandiu se agnoscunt affinitate propinquos ad conjugalem copulam accedere denegamus. Quod si fecerint, separentur.

Alexander episcopus, servus servorum Dei, omnibus episcopis et clericis, necnon judicibus per Italiam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Ad sedem apostolicam perlata est quaestio noviter exorta de gradibus consanguinitatis; quoniam quidam legum et canonum imperiti existimantes eosdem propinquitatis gradus contra sacros canones et ecclesiasticum morem numerare nituntur; novo et inaudito errore affirmantes, quod germani fratres vel sorores inter se sint in secunda generatione, filii eorum vel filiae in quarta; nepotes vel neptes eorum in sexta: talique modo progeniem computantes et ejusmodi, sexto eam gradu terminantes. Dicunt deinceps viros ac mulieres inter se posse nuptialia jura contrahere, et ad hujusmodi profanum errorem confirmandum in argumento assumunt saeculares leges quas Justinianus imperator promulgavit de successionibus consanguineorum, quibus confisi ostendere moliuntur, fratres in secundo gradu esse numeratos, filios eorum in quarto, nepotes in sexto. Sic seriem genealogiae terminantes, numerationem sanctorum Patrum et antiquam Ecclesiae computationem usque ad nos perductam, perversa quadam calliditate disturbare nituntur. Nos vero Deo annuente hanc quaestionem discutere curavimus in synodo habita in Lateranensi consistorio, convocatis ad hoc opus episcopis et clericis atque judicibus diversarum provinciarum. Denique diu ventilatis legibus et sacris canonibus, distincte invenimus ob aliam atque aliam causam alteram legum, alteram canonum fieri computationem. In legibus siquiden ob nihil aliud ipsorum graduum mentio facta est, nisi ut haereditas vel successio ab una ad alteram personam inter consanguineos deferatur. Hac igitur de causa quia haereditates nequeunt deferri nisi de una ad alteram personam, ideo curavit saecularis imperator in singulis personis singulos praefigere gradus. Quia vero nuptiae non valent fieri sine duabus personis, ideo sacri canones duas in uno gradu constituunt personas. Utramque tamen computationem si attente ac subtiliter fuerit perspecta idem sensisse et eamdem esse in sententia atque ad eumdem terminum convenire manifestum erit. Justinianus namque usque ad quem gradum consanguinitas ipsa perduret in suis legibus non definivit. Canones vero ultra septem nullam numeravere generationem. Sexto quippe gradu determinato in ipsis legibus subintulit imperator. Hactenus ostendisse sufficiat quemadmodum gradus cognationis numerentur, namque ex iis palam est intelligere quemadmodum ulteriores gradus numerare debeamus. Generata quippe persona gradum adjicit. Ecce in iis brevibus verbis aperte ostenditur tales gradus quales isti computant, non tantum usque ad sextum, verum et ultra numerari debere, cum ultra sex ulteriores gradus numerandos esse decernat. Ubi enim ait ulteriores gradus, aperte indicat non sex tantum esse gradus; sed sex finitis adhuc esse alios numerandos. Ut ergo veridicae leges sint, et veraces sint canones, dicamus hoc quod veritas habet scilicet quod non terminatur consanguinitas in hujusmodi sexto, et terminatur secundum canones in septimo gradu. Utraque enim computatio, sicut superius diximus, uno fine concluditur. Namque duo gradus legales unum gradum canonicum efficiunt. Fratres itaque qui secundum saeculares leges dicuntur in secundo, juxta canones numerantur in primo; filii fratrum, qui illic numerantur in quarto, hic computantur in secundo. Nepotes vero qui ibi computantur in sexto, istic numerantur in tertio. Sic deinceps qui in legibus scribuntur, in octavo et in decimo, in canonibus definiuntur in quarto et in quinto. Atque hoc modo de reliquis sentiendum est ut qui secundum canones dicuntur in sexto vel in septimo, secundum leges accipiantur in duodecimo vel quarto decimo. Nam in septem gradibus si canonice et usualiter numerantur, omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos nec consanguinitas invenitur, nec nomina reperiuntur, nec successio potest amplius praerogari, nec memoriter ab aliqua generatione recordari. Ne vero in hac computatione consanguinitatis aliqua dehinc valeat ambiguitas remanere, aliam quam quidam faciunt numerationem in hac etiam disputatione duximus finiendam. Sunt enim quidam qui non a fratribus sed a filiis eorum, id est patruelibus vel consobrinis genealogiam numerare incipiunt dicentes filios fratrum in prima computari generatione debere, quia fratres quasi quidam truncus ex quo caeteri ramusculi oriuntur existunt. Sed nec ista graduum computatio si bene intellecta fuerit, ab ea quam superius exposuimus in sententia poterit esse diversa

Libro tertio Institutionum, sexto capitulo, ae aradibus cognationis.

Hoc loco necessarium est exponere quemadmodum gradus cognationis numerentur. Quare in primis admonendi sumus cognationem aliam supra numerari, aliam infra, aliam ex transverso, quae etiam ex latere dicitur. Superior cognatio est parentum, inferior liberorum; ex transverso fratrum, sororum eorumve qui vel quae ex iis progenerantur, et consequenter patrui, amitae, avunculi, materterae. Et superior quidem et inferior cognatio a primo gradu incipit. At ea quae ex transverso numeratur a secundo. Primo gradu est supra pater, mater: infra filius, filia. Secundo, supra avus, avia; infra nepos, neptis; ex transverso, frater et soror. Tertio, supra proavus, proavia, infra pronepos proneptis; ex transverso fratris sororisque, filius filia. Et consequenter patruus, amita; avunculus, matertera. Patruus est patris frater, quem graeci [p][a][t][r][ohti][isub][oac][n] [sbeegv] [p][a][t][r][aac][d][e][l][ph][o][n] vocant. Avunculus est matris frater, qui apud eos proprie, [m][ee][t][r][ohti][isub][oac][sf] appellatur et promiscue [th][e][iti][o][sf] dicitur. Amita est patris soror, matertera est matris soror, quae ut supra patet [th][e][iac][a] appellatur. Quarto gradu supra abavus, abavia, infra abnepos abneptis. Ex transverso fratris sororisque nepos neptis, et consequenter patruus magnus, amita magna, id est avi frater et soror. Item avunculus magnus, matertera magna, id est aviae frater et soror. Consobrinus, consobrina, id est quicunque vel ex fratribus aut sororibus progenerantur. Sed quidam recte consobrinos eos proprie dici putant, qui ex duabus sororibus progenerantur, quasi consororinos. Eos vero qui ex duobus progenerantur fratribus, proprie fratres patrueles vocari. Si autem ex duobus fratribus filiae nascerentur, sorores patrueles appellantur. At eos qui ex fratre et sorore progenerantur, amitinos proprie dici. Amitae filii consobrinum te appellant; si fuerit tua amita. Item amitae tuae filios, tu illos, amitinos. Quinto gradu supra atavus, atavia. Infra, abnepos abneptis. Ex transverso fratris sororisque pronepos proneptis, et consequenter propatruus proamita, id est proavi frater et soror; proavunculus, promatertera, id est proaviae frater et soror. Item fratris patruelis, sororis patruelis, consobrini et consobrinae, amitini et amitinae, filius, filia, propior sobrinus, sobrina. Hi sunt patrui magni, amitae magnae; avunculi magni, materterae magnae filius, filia. Sexto gradu sunt supra, tritavus tritavia, infra, trinepos trineptis; ex transverso fratris sororisque abnepos abneptis. Et consequenter abpatruus, abamita, id est abavi frater et filia. Item sobrini, sobrinae, qui quaeve ex fratribus vel sororibus patruelibus vel consobrinis vel amitinis progenerantur, filius, et filia. Hactenus ostendisse sufficiat, quemadmodum gradus cognationis numerentur. Namque ex iis palam est intelligere quemadmodum ulterius quoque debemus gradus numerare. Quippe semper generata quaeque persona gradum adjicit, ut longe facilius sit respondere quoto quisque gradu sit quam propria cognationis appellatione quemque denotare. At agnationis quoque gradus eo modo numerantur. Sed quia magis veritas occulata fide quam per aures animis hominum infigitur, ideo necessarium duximus, post narrationem graduum etiam eos praesenti libro inscribi, quatenus possint et ex auribus, et ex inspectione adolescentes perfectissimam doctrinam graduum adipisci.

Ex epistola Joannis Constantinopolitani episcopi.

Gregorius papa requisitus ab Augustino Anglorum gentis episcopo quota generatione fideles debeant copulari, dispensatorie sic rescribit. Quaedam lex Romana in republica permittit ut sive frater et soror; sive duorum fratrum germanorum, vel duarum sororum filius et filia misceantur. Sicut experimento didicimus, in tali conjugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est ut jam quarta vel quinta generatione fideles licenter sibi jungantur. Item Joannes dicit: Verum post multum temporis a Felice Messanae Siciliae praesule requisitus, utrum Augustino scripserit, ut Anglorum quarta generatione contracta matrimonia minime solverentur, humillimus pater Gregorius inter caetera talem dedit rationem. Quod scripsi Augustino gentis Anglorum episcopo, alumno videlicet, ut recordaris, tuo, de consanguinitatis conjunctione ipsi et Anglorum genti quae nuper ad fidem venerat, ne a bono quod coeperat metuendo austeriora recederet, specialiter non generaliter certissime scripsisse me cognoscas. Unde et mihi omnis Romana civitas testis existit; nec ea intentione haec illis scripsi mandata, ut postquam firma radice in fidem fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, non separentur; aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem jungantur. Sed quod adhuc illis neophytis existentibus eis primum illicita consentire, et eos verbis et exemplis instruere, et quae post de talibus egerint rationabiliter et fideliter excludere oportet. Nam juxta Apostolum qui ait: Lac dedi vobis potum, non escam (I Cor III), ista illis modo, non posteris, ut praefixum est, temporibus tenenda indulsimus, ne bonum quod infirma adhuc radice plantatum erat erueretur, sed aliquantulum firmaretur et usque ad perfectionem custodiretur. Haec ergo ego Joannes idcirco perstringenda curavi ut ii qui occasione novae dispensationis illicita matrimonia contra hunc eruditissimum virum causantur, non generaliter quartae generationis copulam censuisse, imo venialiter simulque temporaliter permisisse cognoscant.

Zacharias papa, capitulo primo.

Asserentibus hominibus de Germaniae partibus didici, quod beatae recordationis papa Gregorius dum eos ad religionem. Christianitatis divina gratia illustraret, licentiam illis dedisset in quarta sese copulare generatione, quod quidem Christianis licitum non esse, dum utique se cognoverint, sed dum rudes erant invitandi ad fidem, quanquam minime scriptum reperimus, non ambigamus.

Item capitulo quinto.

Ut consobrinam, neptem, novercam, fratris uxorem, vel de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, nullus audeat sibi in conjugio copulare. Si quis huic tali nefario conjugio convenerit et in eo permanserit, sciat se apostolicae auctoritatis anathematis vinculis esse innodatum, et nullus sacerdos tribuat ei communionem. Si vero conversus divisusque fuerit a tali copulatione dignae poenitentiae submittatur, ut sacerdos loci consideraverit.

Decretum Gregorii Junioris

Si quis fratris uxorem duxerit in conjugium, anathema sit. Si quis novercam aut nurum suam duxerit, anathema sit. Si quis de propria cognatione vel quam cognatus habuit duxerit in conjugium, anathema sit.

Beda in Historia Anglorum.

Interroganti Augustino utrum debeant duo germani fratres singulas sorores uxores accipere, quae sunt ab illis longa progenie generatae, respondit Gregorius: Hoc fieri omnibus modis licet. Nequaquam enim in sacris eloquiis invenitur quod huic copulae contradicere videatur.

Responsio Gregorii ad Augustinum. Cap. 37.

Cum noverca misceri grave facinus est, quia in lege scriptum est: Turpitudinem patris tui non revelabis (Levit. XVIII). Neque enim turpitudinem patris filius revelare potest. Sed quia scriptum est: Erunt duo in carne una (Gen. II). Qui turpitudinem novercae quae una caro cum patre fuit revelare praesumpserit, profecto patris turpitudinem revelabit. Cum cognita quoque fratri misceri prohibitum est, quia per conjunctionem priorem caro fratris fuerit facta, pro qua re etiam Joannes Baptista capite truncatus, et sancto martyrio consummatus est