|
Gregorius, servus servorum Dei, Venerio Cartalitano. Fraternitatis tuae
studiosae sagacitati, frater amande, quas debeo refero grates, quoniam
quaesisti quae debuisti, jucundum me reddidisti. Unde placide ad
inquisita respondeo. Sedem apostolicam consulere decrevisti, si mulier
copula nuptiali extraneo viro juncta cognationi ejus pertineat, si eo
defuncto cognatio maneat eadem, vel si sub alio viro cognationis
vocabula dissolvantur, vel si susceptae soboles possint legitime ad
prioris viri cognationis transire copulam. Est enim verbum Domini
validum et forte, durabile, perseverabile, immutabile, non momentaneum,
non transitorium. Ait autem per seipsam Veritas, quod Deus est Verbum
Dei. Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Luc.
XXI, Matth. XXIV). Antequam Deus in carne inter homines appareret, eo
inspirante dixit Adam: Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem
suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II;
Matth. I). Cui non contradixit Deus. Denique cum Veritas oriretur de
terra in terram, et visibilis in humanitate apparuit, interrogatum est
si licitum esset homini uxorem relinquere. Quod prohibens fieri vetuit,
praeterquam si fornicatio sola excluderet copulam maritalem. Unde
protulit statim in medium eamdem ipsam sententiam quam ante saecula
manens cum Patre Verbum inspiravit in Adam ipse confirmans quod ipse
homo protulit: Quamobrem relinquet homo, etc. Si una caro fiunt, quomodo
poterit aliquis eorum propinquus pertinere uni si non pertineat alteri?
Quod minime fieri posse credendum est. Nam uno defuncto, in superstite
affinitas non deletur, nec alia copula conjugalis affinitatem prioris
copulae solvere potest. Sed neque alterius conjunctionis sobolem placet
ad affinitatis ipsius prioris transire consortium, pro eo quod verbum
Domini validum est et forte, et ut inquiens dixit Propheta: Quoniam ipse
dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt. Statuit ea in
aeternum, et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit
(Psal. CXLVIII). Non potest per verbum suum atque praeceptum efficere
duos in carnem unam et masculum et feminam, qui innumeram multitudinem
sexus utriusque non destitit secum facere unum, sicut per se Veritas
dicit: Non pro iis tantum rogo, sed pro iis qui credituri sunt per
verbum eorum in me, ut unum sint sicut tu Pater in me, et ego in te; et
ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII). Si quis temerario ausu et
sacrilego in defuncto quaerit propinquitatem, vel sub altero affinitatis
vocabula dissipare, vel susceptam sobolem alterius copulae credens
legitime sociari propinquitatis prioris; hic negat verbum Dei validum
esse vel forte. Et qui tam facile vel tam velociter quaerit dissolvere,
hic non credit verbum Domini manere in aeternum. Conspice terram ex
quatuor locis distantibus magna intercapedine et confectam et
conglutinatam, finge cujuscunque figurae vel immensitatis corpus
volueris
Ex concilio Matisconensi.
Sane consanguinitas quae in proprio viro observanda est, haec nimirum in
uxoris parentela de lege nuptiarum custodienda est; quia constat eos
duos fuisse in carne una; communis illis utraque parentela esse credenda
est, sicut scriptum est: Erunt duo in carne una (Gen. II).
Ex concilio Cabilonensi.
Contradicimus quoque ut in quarta vel quinta vel sexta generatione
nullus amplius conjugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum
fuerit inventum separetur.
|
|