|
Salomoni Constansiensi episcopo.
Sciscitatur a nobis sanctitas vestra, si aliquis homo commatres
spirituales habere valeat unam post alteram, in quo fraternitas tua
meminisse debet scriptum esse: Erunt duo in carne una (Gen. II). Itaque
cum constet quia vir et uxor una caro per connubium efficiuntur, restat
nimirum virum compatrem constitui illi mulieri cujus matrimonio assumpta
uxor commater esse videbatur; et liquet idcirco virum illi feminae non
posse jungi in copula, quae commater erat ejus cum qua idem una fuerat
caro effectus.
Idem Carolo archiepiscopo.
Si quis cum commatre spirituali fornicatus fuerit, anathematis (ut
scitis) percutitur ictibus. Similiter autem et illum percutere
promulgamus, qui cum ea quam de sacro fonte baptismatis susceperit, aut
cum illa quam ante episcopum tenuerit, cum sacro chrismate fuerit uncta,
fornicationis perpetravit scelus; legitimam tamen, si habuerit, non
dimittere cogatur uxorem.
Ex concilio Cabilonensi.
Dictum est nobis quasdam feminas desidiose, quasdam vero fraudulenter ut
a viris suis separentur proprios filios coram episcopis ad confirmandum
tenuisse. Unde nos dignum duximus, ut si qua mulier filium suum desidia
aut fraude aliqua coram episcopo tenuerit ad confirmandum, propter
fallaciam suam aut propter fraudem, quandiu vivat poenitentiam agat; a
viro tamen suo non separetur.
Ex concilio Maguntinensi.
De eo quod interrogasti, si ille qui filiolam suam duxit uxorem, et de
eo qui concubuit cum commatre spirituali, et de eo qui filium suum
baptizavit, et cujus uxor eum de fonte suscepit, ea ratione ut dissidium
conjugii fieret; si postea in tali copulatione permanere possent. De
talibus sic respondendum est. Si filiolam aut commatrem suam spiritualem
aliquis in conjugio duxerit; separandos eos esse judicimus, et gravi
poenitentia plectendos. Si autem conjuges legitimi unus aut ambo ex
industria fecerint ut filium suum de fonte suscipiant, ut dissidium
fiat, tale consilium damus, si innupti manere voluerint bonum est; sin
autem, gravis poenitentia insidiatori injungatur; et simul maneant, et
si supervixerit praevaricator conjugii, acerrima poenitentia mucltetur,
et sine spe conjugii maneat.
De concilio Tiburiensi.
Qui spiritualem compatrem habet cujus filium vel filiam de lavacro sacri
fontis accepit, et ejus uxor commater non est, liceat ei defuncto
compatre suo ejus viduam ducere in uxorem, si nullam habent
consanguinitatis propinquitatem. Quid enim? Nunquid non possunt conjungi
quos nulla proximitas carnalis vel in id generatio secernit spiritalis?
Item simili ratione qui spiritualem habet compatrem, gener ejus fieri
non prohibetur; de illa duntaxat filia quam ipse de sacro fonte non
suscepit. Spiritualium quoque parentum, id est compatrum filii vel
filiae ante sive post compaternitatem geniti, legitime conjungi possunt.
Praeter illas personas quibus compatres existunt, quia spiritualem
filiam patris sui nemo uxorem ducere potest, quamvis filium ejus qui
compater est patris sui si filiola patris sui non fuit, uxorem accipere
non prohibeatur.
|
|