|
Tria quaedam sunt, id est consanguinitas, affinitas et spiritualis
germanitas; in quibus Christianorum conjugio lex indicta est.
Consanguinitas est inter eos qui junguntur secundum lineam generis.
Affinitas est inter eos qui genere quidem juncti non sunt, et tamen
mediante genere sunt sociati. Verbi gratia: Filius fratris mei
consanguineus meus est; uxor ejus quae de meo genere non est, per ipsum
qui est de genere meo affinis mihi facta est, et ego illi. Qui ergo de
aliena cognatione uxorem ducit, cognatos suos illi affines facit, et est
inter mulierem et cognatos viri, sive inter virum et cognatos mulieris
non quidem consanguinitas, sed affinitas, in qua similiter ut in
consanguinitate contractus matrimonii prohibetur. In consanguinitate
usque ad septimum gradum conjugia vetita sunt. Quaedam tamen Scripturae
in sexto gradu, quaedam vero in septimo prohibitionem terminare
videntur. Ambigua est enim locutio cum dicitur, quod usque ad septimum
gradum conjugia copulari non permittuntur. Potest enim et sic intelligi,
quod usque ad septimum quidem gradum prohibentur, sed in septimo
conceduntur, vel quod septimus gradus ultimus est, in quo prohibentur;
et post quem permittuntur. Quidam primo gradu posuerunt filios; secundo,
nepotes; tertio, pronepotes; quarto, adnepotes; quinto, abnepotes;
sexto, trinepotes; septimo, trinepotum nepotes. In hunc modum septem
gradus in prohibitione continentur. Qui autem patrem et matrem radicem
generationis esse dicunt, filium autem et filiam quasi truncum
generationis constituunt; isti in nepotibus primum gradum computandum
censent, secundum quam acceptionem ille gradus qui in superiori
dispositione septimus fuit; in hac sextus esse ostenditur. Gradus
consanguinitatis quantumvis tendatur sursum et deorsum, copulam
conjugalem non admittit, sicut de filio ad matrem et omnes qui supra
sunt, hoc est aviam proaviam, etc., et de matre ad filium; et omnes qui
infra sunt. Hoc est nepotem pronepotem, etc. Similiter de patre ad
filiam, vel de filia ad patrem supra et infra consideratur. Quapropter
inter eos qui a latere descendunt, gradus consanguinitatis in matrimonio
computantur. Quidam affinitatem quinto gradu terminare voluerunt. Alii
usque ad septimum sicut et consanguinitatem observandam esse
judicaverunt. Spiritualis autem germanitas sive propinquitas hoc modo
custoditur. Nemo commatrem aut filiam spiritualem uxorem ducere potest.
Simili modo mulier compatri suo aut filio spirituali uxor esse non
potest. Filius quoque commatrem patris vel filiam spiritualem uxorem
habere prohibetur. Et similiter filia compatri matris suae aut filio
spirituali uxor esse non potest. In concilio Tiburiensi conceditur ut
homo, defuncto compatre, suo uxorem illius ducat, si ei commater non
est. Quod si verum est, similiter mulier, defuncta commatre sua, viro
illius nubere potest, si ei compater non est. Quod tamen in aliquibus
prohibitum reperitur.
|
|