CAP. XVIII. Utrum dolus qui suppositio dicitur conjugium dissolvat.

Audivimus aliquando quibusdam uxores incognitas facie desponsantibus, alias quasdam viles personas dolo suppositas, ubi quidem si assensum suum postea ii qui dolum passi sunt, facto, quod ex intentione non fecerunt, praebere noluerint, nequaquam conjugium ratum esse debere censemus. Ex intentione enim non factum constat, nec possunt constringi ad exsequendum id quod nec intenderunt cum facerent, nec voluerunt cum scirent.