|
Quaeritur etiam utrum si qua mulier servo nupserit liberum eum
existimans, aut liber ancillam duxerit liberam putans, postea, ubi fraus
detecta fuerit, conjugium dissolvi debeat. Et sunt qui hunc dolum aliter
quam superiorem judicandum putant. Nam quia hic non in persona, sed in
qualitate personae solum erratur, idcirco sanctitatem matrimonii
praejudicare debere censent. Sed fortassis hoc magis veritati et paci in
qua nos vocavit Deus conveniat, ut ubi alterius ignorantia culpabilis
non esse ostenditur, alterius dolus ad laesionem innocentis in eo quod
fraude usurpavit, stare non permittatur.
|
|