CAP. II. De origine conjugii.

Conjugii auctor Deus est. Ipse enim conjugium esse decrevit, quando mulierem ad propagationem generis humani homini in adjutorium fecit. Adam quoque in spiritum cognoscens ad quem usum mulier facta esset, cum adducta fuisset ad eum dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II). Christus etiam in Cana Galilaeae (Joan. II) non solum praesentia corporali, sed exhibitione quoque miraculi nuptias consecravit. In quibus omnibus ostenditur conjugium et a Deo esse et bonum esse.