|
Institutio conjugii duplex est: una ante peccatum ad officium; altera
post peccatum ad remedium. Prima ut natura multiplicaretur; secunda ut
natura exciperetur, et vitium cohiberetur. Prima institutio conjugium
proposuit in foedere dilectionis, ut in eo sacramentum esset societatis,
quae in spiritu constat inter Deum et animam. Officium autem conjugii in
carnis commistione proposuit, ut in eo sacramentum esset societatis,
quae in carne futura erat inter Christum et Ecclesiam. Secunda
institutio conjugium in foedere dilectionis sancivit, ut per ejus bona
id quod in carnis commistione infirmitatis erat et delicti, excusaretur.
Officium autem conjugii in commistione carnis, concessit ut in eo
praeter generis multiplicationem generantium infirmitas exciperetur.
Quare autem institutum sit conjugii sacramentum, Apostolus innuit (I
Cor. I). ubi virum imaginem Dei esse, ac per hoc quodammodo mulierem
animae rationalis typum portare ostendit. Quare item primo institutum
sit conjugii officium, ipse Deus institutor et ordinator ostendit,
dicens: Crescite et multiplicamini et replete terram (Gen. II). Officium
autem conjugii hoc est, carnis commistionem ante peccatum non ad
remedium infirmitatis, sed ad multiplicationem prolis institutum esse,
post peccatum aut idem ipsum ad remedium infirmitatis concessum beatus
Augustinus testatur his verbis, dicens: Utriusque sexus infirmitas
propendens in ruinam turpitudinis recte honestate nuptiarum excipitur,
ut quod sanis esset officium, sit aegrotis remedium. Item in conjugio
aliud esse et alterius rei sacramentum esse ipsum conjugium, et aliud
esse et alterius rei sacramentum esse ipsum conjugii officium; idem ipse
in libro De bono conjugali testatur, dicens: In conjugio aliquid boni
esse videtur; non solum propter propagationem filiorum, sed etiam
propter naturalem in diverso sexu societatem. Alioquin jam non diceretur
conjugium in senibus, si vel amisissent filios vel non genuissent; in
quibus, etsi emarcuerit ardor carnis, viget tamen ordo charitatis. Item:
In nuptiis plus valet sanctitas sacramenti, quam fecunditas ventris.
Unde quidam non intelligentes hoc quod dictum est: illa mulier non
potest pertinere ad Christi et Ecclesiae sacramentum cum qua noscitur
non fuisse carnale commercium, existimant sacramentum conjugii esse non
posse ubi commistio carnalis non fuerit. Nesciunt enim quod officium
conjugii in carnis commistione, illam quae inter Christum et Ecclesiam
per carnis susceptionem facta est unionem figurat, proptereaque Christi
et Ecclesiae sacramentum esse non possit, ubi commercium carnale non
fuerit. Conjugium tamen verum, et verum conjugii sacramentum esse, etiam
si carnale commercium non fuerit subsecutum, imo potius tanto verius et
sanctius esse, quanto in se nihil habet unde castitas erubescat, sed
unde charitas glorietur. Nam et ipsum conjugium sacramentum est, sicut
et ipsum officium conjugii sacramentum esse cognoscitur. Sed conjugium,
ut dignum est, sacramentum est illius societatis quae in spiritu est
inter Deum et animam. Officium vero conjugii sacramentum est illius
societatis quae in carne est inter Christum et Ecclesiam. Scriptum est
enim: Erunt duo in carne una (Gen. II); sed si duo in carne una, jam non
duo sed una caro. Hoc est sacramentum quod ait Apostolus magnum in
Christo et Ecclesia (Ephes. V), ad quod sacramentum pertinere non potest
mulier cum qua noscitur non fuisse carnale commercium. Potest tamen
pertinere ad aliud sacramentum non magnum in Christo et Ecclesia, sed
majus in Deo et anima. Quid enim? Si magnum est quod in carne, magnum
non est: imo multo majus quod in spiritu est? Caro, inquit, nihil
prodest, spiritus est qui vivificat (Joan. VI). Si ergo magnum est quod
in carne est, majus utique est quod in spiritu est. Si recte per
Scripturam sanctam Deus sponsus dicitur, et anima rationalis sponsa
vocatur, aliquid profecto inter Deum et animam est, cujus id quod in
conjugio inter masculum et feminam constat, sacramentum et imago est. Et
forte ut expressius dicatur ipsa societas et quae exterius in conjugio
pacto foederis servatur sacramentum est, et ipsius sacramenti res est
dilectio mutua animorum, quae ad invicem in societatis et foederis
conjugalis vinculo custoditur. Et haec ipsa rursus dilectio, qua
masculus et femina in sanctitate conjugii animis uniuntur, sacramentum
est; et signum illius dilectionis uqa Deus rationali animae intus per
infusionem gratiae suae et spiritus sui participationem conjungitur.
Copula igitur carnis quae ante peccatum in conjugio officium fuit, et
post peccatum in eodem pro remedio concessa est; sic utrobique conjugio
adjungitur, ut cum conjugio ipsa sit, non conjugium ex ipsa. Nam et ante
ipsam conjugium verum est, et sine ipsa sanctum esse potest; tunc quidem
si non adesset illa infructuosius, nunc autem si illa non adfuerit,
sincerius. Quod enim post peccatum copula carnis in conjugio admittitur,
indulgentiae magis est et compassionis, ne vitium concupiscentiae quod
in humana carne post peccatum radicavit; turpius in omnem excessum
perflueret, si nusquam licite excipi potuisset.
|
|