|
Quidam hoc modo conjugium diffiniendum putaverunt, ut dicerent
|
“conjugium esse consensum masculi et feminae individualem vitae
consuetudinem retinentem.”
|
|
Cui diffinitioni
adjungere oportet; quia si consensus masculi et feminae legitimus, hoc
est legitime et inter personas legitimas factus, non fuerit, conjugium
in eo consecrari non potest. Legitimas autem illas personas dicimus in
quibus illa rationabilis causa demonstrari non potest, quare conjugii
pactum mutuo firmare non possint. Ideo autem dico in quibus rationabilis
causa demonstrari non potest, quia etsi forte est, sed occulta et latens
et nondum judicio Ecclesiae comprobata, quantum ad judicium Ecclesiae
spectat pactum conjugale neque prohiberi potest ut non fiat, neque cum
factum fuerit infirmari potest, ut non consistat. Quod enim omnino
occultum est, quantum ad judicium Ecclesiae, non esse dicendum est, quia
ad efficiendum aliquid vel impediendum non differt ab eo quod non est.
Prima autem institutio, duas tantum personas, id est patrem et matrem a
contractu matrimonii excepit, ubi hominem ut adhaerere possit uxori suae
patrem et matrem relicturum esse asseruit, dicens: Propter hoc relinquet
homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae (Gen. II).
Manifestum est autem quod non requiruntur ad hoc, qui relinquuntur
propter hoc. Ilas ergo duas personas solas prima institutio excepit. In
caeteris omnibus nullam ulli ad sacramentum conjugii foederandum
prohibuit. Venit postea secunda institutio, quae per legem facta est; et
excepit quasdam alias personas sive ad decorem naturae, sive ad
pudicitiae argumentum. Et extunc coepit esse ex prohibitione illicitum
quod fuerat ex natura concessum. Ubi quidem si non culpabiliter
prohibitio ignoratur in transgressione ignorantia excusatur. Nec
prohibetur virtus sacramenti quandiu non patet transgressio praecepti.
Cum autem constans est coeperit quod prohibitum est, constare deinceps
aut ratum esse non potest; quod factum est, quia quod manifeste contra
praeceptionem agitur, legitimum aut verum esse non judicatur. Erunt
fortassis qui existiment ignorantiam facere tantum non posse, ut pro ea
conjugium appellari debeat, inter ejusmodi personas, quibus matrimonii
copula juste prohiberetur, si causa quae latet cognosceretur. Ego illos
interrogo quid sentiendum sit de filiis ex hujusmodi copula procreatis,
utrum legitimi an illegitimi sint judicandi. Quod si durum videtur, ut
idcirco filii illegitimi dicantur; quia parentes secundum causam aliquam
latentem illicite, secundum judicium autem et concessionem Ecclesiae
legitime fuerunt copulati: concedant necesse est copulam illam ex qua
procreati sunt, quandiu quidem causa latuit, legitimam fuisse, etiam si
juste illicitam fuisse causentur. Non enim omne quod illicite fit, ideo
non fit, quia illicite fit; quoniam quod fit fieri omnino dicendum est,
quamvis in eo quod sic fit male fieri recte dicatur. Si autem quod fit
et quod illicite fit fieri quidem sciatur, illicite autem fieri
nesciatur, potest quidem ignorantia culpam temperare aut excusare, ut
actum legitimum constet in eo quod fit? quamvis facere non possit, ut
irreprehensibiliter non fiat, in eo quod sic fit. Si ergo filii secundum
aliquid legitimi sunt, secundum aliquid legitima est et copula ex qua
sunt. Quod copula ipsa secundum aliquid legitima recte dicitur, non mihi
apparet quare non etiam secundum idipsum conjugium merito nominetur. Non
est enim magna contentio de nomine, ubi idem de veritate sentitur.
Exceptis ergo ejusmodi causis, in quibus vel propter horrorem vel
turpitudinem, pudicitiae consulendum videtur; in caeteris omnibus hoc
sentiendum puto quod si in aliqua forte per ignorantiam offenditur,
quandiu quidem latet matrimonio secundum judicium Ecclesiae legitime
facto, nequaquam tollere possit quin legitimum appelletur. Non mihi ergo
quis fratrem et sororem opponat aut caetera hujusmodi, in quibus ratio
ignorantiae excusationem non admittit. Non permittuntur in ejusmodi
offendere, quod in eo quod faciunt ignorantia debet excusare. Horroris
sunt hujusmodi facta non rationis, in quibus et si ignorantia fuerit,
verecundia tamen et pudicitia confusionem non evadit. Aliud est de illis
loqui de quibus dicit Apostolus: Tentatio vos non apprehendat nisi
humana (I Cor. X). In quibus enim humanum est errare in illis potest
ignorantia erroris culpam excusare; sic ergo legitimas personas secundum
judicium Ecclesiae appellandas putamus in quibus nulla causa exstat pro
qua aut juste prohiberi possit, quod faciendum est, aut cum factum
fuerit infirmari. Sed quandiu quidem sic est, legitimum esse dicitur
quod est. Si quis autem interroget quomodo secundum judicium Ecclesiae
legitimum esse possit quod secundum judicium divinum legitimum non est;
ego quidem utrumque legitimum esse puto. Idcirco tamen secundum judicium
Ecclesiae specialiter legitimum dici; quia secundum judicium Ecclesiae
nihil in eo est pro quo legitimum dici non debeat, sed secundum divinum
judicium aliquid in eo est, quod Ecclesiae judicio manifestum esset,
conjugium legitimum non esset. Hoc est quia aliquid in eo est; Ecclesiae
quidem occultum, sed Deo notum. Quod si similiter Ecclesiae manifestum
esset, conjugium legitimum non esset. Nunc autem per ignorantiam
excusatur, ut ex eo ipso tam apud Deum quam apud homines legitimum sit,
quandiu ignoratur, quia apud homines quidem nihil eo reprehenditur; apud
Deum autem quod reprehensibile est et si culpam habeat, ad confusionem
tamen reprobationis non imputatur. Et has quidem personas Ecclesiae
legitimas, secundum judicium Ecclesiae existimamus. Consensum autem
legitimum illum esse putamus qui ad hoc fit ad quod fieri debet. Nam qui
ad solam carnis commistionem consentiunt, pro tali consensu conjuges
adhuc dici non possunt. Hoc enim et fornicantes et adulterantes faciunt,
a quibus conjugalis castimoniae nomen procul abesse cognoscitur. Ergo
aliud illud est, cujus-consensus inter masculum et feminam conjugium
sacrat.
|
“Hoc autem quid esse dicendum est, nisi societas illa quam Deus Creator
a principio inter masculum et feminam instituit quando mulierem de
latere viri formatam eidem sociavit?”
|
|
Quia enim socia data est, non ancilla, aut domina; idcirco nec de imo,
sed de medio fuerat producenda. Si enim de capite fieret, de summo
fieret, et videretur ad dominationem creata. Si autem de pedibus fieret,
de imo fieret; et videretur ad servitutem subjicienda. Propterea de
medio facta est, ut ad aequalitatem societatis facta probaretur. In hoc
tamen quodammodo inferior ipso quod facta est de ipso, ut ad ipsum
semper quasi ad principium suum respiceret, et ei individue adhaerendo,
ab ea se (quae adinvicem constare debebat) societate non separaret. Haec
ergo societas conjugium est, quae foedere sponsionis mutuae consecratur,
quando uterque voluntaria promissione debitorem se facit alteri, ut
deinceps neque ad alienam altero vivente societatem transeat, neque se
ab illa quae adinvicem constat societate disjungat. Ad cujus quidem
societatis consensum, si etiam carnalis commistionis consensus in prima
foederatione conjungitur, ejusdem commistionis debito conjugati,
postmodum ad invicem constringuntur. Quod si forte in foederatione
conjugii utrinque pari voto consensus carnis remittitur, pro eodem
deinceps conjugati debitores adinvicem non tenentur. Quod enim ab
utriusque pari consensu dimissum et voto firmatum est, juste postmodum
ab altero exigi non potest; et tamen firmum stat etiam sic conjugii
sacramentum cujus virtutem copula carnis sicut non efficit cum adest,
ita si defuerit tollere non potest. Talis itaque consensus individualem
vitae consuetudinem retinere creditur qui ad hoc factus est, ut mutua
societatis quae adinvicem per ipsum initiata est utroque vivente amplius
dissidium non patiatur. Qui ergo diffinire voluerit conjugium, dicere
potest:
|
“Conjugium esse consensum legitimum, hoc est inter legitimas personas et
legitime factum masculi et feminae ad individualem vitae consuetudinem
observandam.”
|
|
In quo quidem consensu copulae carnalis commercium pari voto aut futurum
non contradicitur, aut non futurum laudatur.
|
|