|
Si quis autem quaerat quando conjugium esse incipiat, dicimus quod ex
quo talis consensus qualem supra diffinivimus inter masculum et foeminam
factus fuerit, ex eo statim conjugium est, quem etsi postea copula
carnis sequitur, nihil tamen conjugio amplius ad virtutem sacramenti
confertur. Unde constat quod si vir vel mulier post talem consensum, ad
alienam societatem transierit, etiamsi commistio carnis illic sequatur
ad priorem tamen societatem in qua sacramentum conjugii sancitum est et
postquam secunda copula illicita omnino judicatur, redire debebit. Sed
dicis mihi: Aliquis promisit sive forte juravit alicui se, usque ad
tompus complacitum illam ducturum; et illa similiter promisit vel
juravit se illi nupturam. Interim mutato proposito, alter sive uterque
ad alienam societatem transit, et ille aliam uxorem ducit: et illa
marito alteri nubit. Quid ergo faciendum est? Nunquid propter priorem
sponsionem secundae foederationis pactum scindendum est? Sed considera
quod longe aliud est promittere atque aliud facere. Qui promittit nondum
facit; qui autem facit jam facit quod facit. In eo qui promittit si non
facit quod promittit, mendacium est. In eo autem qui facit, etiam si
post factum poenitet, tamen factum omnino est quod factum est. Qui ergo
se promisit uxorem ducturum, nondum tamen uxorem duxit; et quae
spopondit se nupturam nondum nupsit, nec conjugium adhuc fuit, sed
futurum esse debuit. Cum autem postea et ille uxorem duxit, et illa
marito nupsit, jam conjugium utrinque fuit; et non poterit dissolvi quod
factum est, etiam si id quod promissum fuit non est impletum. Praecedens
ergo mendacium poenitentia corrigendum est, sed sequens conjugium
dissolvendum non est. Non autem sic est quando sacramentum conjugii non
quidem, ut supra dictum est, mutua sponsione futurum promittitur, sed
praesentis assensus attestatione firmatur; quia post talem consensum
quidquid in aliena societate etiam cum carnis commistione, vel cum
prolis procreatione secutum fuerit, irritum omnino esse debebit. Sed
putant quidam posterius factum idcirco stare debere quia in eo amplius
esse videtur, ubi post consensum etiam carnis commistio secuta est. Sed
cur ideo stare debet in quo plus factum est, si totum id quod factum
est, juste factum non est? Si posterius propterea conjugium judicatur;
quia in eo copula carnalis fuit, quae in priori non fuit, ergo si
tertium post hoc secutum fuerit, dicet aliquis quod melius judicandum
est quam secundum; quia in eo fortassis saepius copula carnalis fuit
quam in secundo fuit, quod ratio non admittit. Quapropter quidquid post
consensum conjugalem qui matrimonium sacrat, cum alio vel alia sive in
consensu, sive in coitu admissum fuerit, ad incestus et adulterii
maculam non ad conjugii sacramentum pertinebit. Sed dicis: Si post
primum conjugalis foederis consensum statim conjugium est, quid ergo
sibi vult quod dicit auctoritas: aliter non fieri legitimum conjugium
nisi ab his, qui super eam feminam potestatem habere videntur; et a
quibus custoditur uxor, petatur; et a parentibus propinquioribus
sponsetur; et legibus dotetur et suo tempore sacerdotaliter ut mos est
cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicatur, et caetera quaedam
quae in hunc modum adjungit, dicens. Quoniam aliter praesumpta non
conjugia, sed adulterina contubernia, vel stupra aut fornicationes
potius quam legitima conjugia esse dicenda sunt. Sed id in hoc loco
intelligi oportet legitima non esse, id est non fieri secundum
institutionem legum, quae in hunc modum conjuges desponsari instituunt.
Nam quod postea adjungit, aliter praesumpta adulterina contubernia
potius, vel stupra esse, quam legitima conjugia, confestim subsequenti
sermone temperat, dicens: Nisi forte voluntas propria suffragata fuerit,
et vota succurrerint legitima. Illic ergo, ubi voluntas propria et votum
legitimum succurrit, etiam sine his omnibus legitimum conjugium esse
potest. Si enim conjugium esse non potest ubi ista non sunt, nec
baptismus esse potest, ubi non praecedit fontis consecratio, baptizandi
exorcizatio, et ubi non sequitur olei et chrismatis unctio. Sed sicut
baptismus esse potest sine istis, quamvis ista debeant esse cum
baptismo, ita et sine illis conjugium esse potest, etiam ibi ubi illa in
conjugio et cum conjugio esse debent. Nam quod conjugium non in coitu
constet, sed in consensu, nec in consensu coitus; quia sicut sine coitu
consensus, ita etiam sine consensu coitus esse potest, si forte utrinque
castitatis et continentiae propositum placitum fuerit, beatus Ambrosius
testatur, dicens: Non defloratio virginitatis, sed pactio conjugalis
conjugium facit. Item: Conjugium non facit coitus, sed consensus, qui si
defuerit omnia etiam cum ipso coitu frustrantur. Isidorus etiam dicit,
quod conjuges verius appellantur a prima desponsationis fide quamvis
adhuc inter eos ignoretur conjugalis concubitus. Sed forte videtur hoc
contrarium esse illi quod superius diximus conjugium in consensu
maritali sanciri. Si enim a prima desponsationis fide conjugium incipit,
cum fides desponsationis in promissione futuri consensus praecedere
videatur, quando conjugium ab hac fide initiari dicitur, procul dubio
etiam ipsum matrimonii consensum anteire probatur. Sed si desponsationem
ipsam futuri matrimonii pactionem et promissionem intelligere debemus,
tunc nimirum fidem desponsationis impletionem promissionis et pactionis
exhibitionem convenienter accipimus. A qua nimirum quia in praedicto
consensu constat, merito conjugium exordium sumit, quia in eo quod fides
pactionis et sponsionis quae de futuro conjugio utrinque facta fuerat
adimpletur, in consensu maritali conjugii sacramentum perficitur. Nomen
autem desponsationis non ipsum conjugii consensum quo matrimonium
firmatur, sed pactionem et promissionem futuri consensus significare in
ipsa vocis expressione conjicimus, quia et spondere non dare est aut
facere, sed promittere. Unde et Apostolus dicit: Despondi enim vos uni
viro virginem castam exhibere Christo (I Cor. XI). Quod si
desponsationis nomen in ipso contractu matrimonii intelligere debemus,
tunc fidem desponsationis consensum mutuae societatis quae conjugium
dicitur, convenienter accipimus. Unde et de matre Domini Augustinus
dicit, quod a prima desponsationis fide conjux vocata est Joseph, quam
concubitu non cognoverat, nec fuerat cogniturus. Et Ambrosius similiter;
Desponsata viro conjugis nomen accepit. Cum enim initiatur conjugium
tunc conjugii nomen assumitur, in quibus verbis, sicut supra dictum est
si desponsationem accipimus in eo quando consensu maritali conjugium
sancitur, recte tunc ipsum conjugium inchoari et nomen conjugis assumi
dicitur. Si autem desponsationem intelligimus in eo quod futurus ad
conjugium faciendum consensus promittitur, tunc quidem conjugium in iis
quae conjugium antecedunt inchoari dicitur; et ab inde etiam quae futura
est conjux, propter ea quibus jam conjugium initiatum est nomine
conjugis censetur. Sed ut libet de his et de hujusmodi sentiatur, tantum
ut conjugium nec ante legitimi consensus attestationem, in quo uterque
alteri ad conjugalis foederis societatem se tradit, verum esse credatur,
nec postea imperfectum. Vis scire quid dico? Cum ille dicit: Ego te
accipio in meam, ut deinceps et tu uxor mea sis, et ego maritus tuus, et
illa similiter dicit: Ego te accipio in meum, ut deinceps et ego uxor
tua sim et tu maritus meus, aut scilicet hoc dicunt, aut aliud
quodcunque simile illi, in quo et si non hoc dicunt, hoc tamen
intelligunt. Aut si non hoc dicunt quia fortassis alicubi verba non
celebrantur, sed res agitur, tamen hoc faciunt. Ducit illam, accipit
illam, sicut mos est legitimus ducendi uxores. Cum igitur hoc sicut mos
est dicunt vel faciunt et in hoc sibi consentiunt, hoc est quod dicere
volo, quod deinceps conjuges sunt, sive hoc dixerint; et in hoc sibi
consenserint coram legitimis testibus sicut debent, sive forte soli
seorsum et in secreto nemine attestante vel astante qualiter non debent;
tamen omnino conjuges sunt, nec deinceps nisi alia emergat causa
dissidii ab invicem separari licite possunt, etiam si propter furtivum
consensum si factum negaverint convinci non possint.
|
|