CAP. VI. De iis qui occulte nubunt, vel postquam nupserint contra conjugium aliqua verenda faciunt.

Sed dicis: Quid ergo faciendum est de hujusmodi qui clanculo convenerunt, si postea aut alter aut uterque factum negando ad alienam societatem transierit? Quidam uxorem duxit clanculo sine praesentia testium solo adinvicem maritali consensu firmato, devitans ut nonnunquam fieri solet aliqua de causa conscientiam alienam, postea brevi tempore interjecto, priusquam consensum occultum facto manifesto probasset de facto poenituit, eam quam in hunc modum uxorem duxerat dimisit: aliam duxit celebri apparatu manifeste coram Ecclesia fortassis cum parentum traditione, cum sacerdotis benedictione nuptias fecit, filios genuit. Venit prior illa ad Ecclesiam, judicium interpellat, justitiam postulat. Injuriam sibi illatam palam exponens. Negat ille, nec sunt testes qui possunt probare quod occultum est. Hic quaeris quid facere debet Ecclesia, quia utrinque inconveniens aliquid incurrere videtur. Si enim illi mulieri quae quidem verum dicit, sed tamen occultum est, nec probatum quod dicitur, sine legitimo testimonio propter solum dictum ejus creditur, et pro eo quod incertum est et occultum, id quod certum et manifestum est dissolvitur, poterit deinceps quilibet sive quaelibet in alium vel in aliam quodcunque voluerit fingere, ut sibi simili ratione credatur. Quod si admissum fuerit, magna confusio proveniet neque deinceps in Ecclesia aliquid firmum stabit. Si vero propter auctoritatem Ecclesiae conservandum conjugium, quod primum factum est, scinditur, et adulterium, quod secundo praesumptum est, confirmatur, aliud magnum est; quando non solum libertas datur, sed etiam necessitas inducitur homini ut maneat in peccato suo. Hic ergo consilium quaeris. Ego fortassis tibi potiora dicturus non sum, tamen oportet ut in tantis malis prorsus ignorantes non simus. Si quis putaverit propter hujusmodi mala vitanda talem consensum qui nullo testimonio probatur, neque facientium mutua confessione firmatur, irritum esse debere, neque in eo ullatenus conjugium stare posse, facilius inconveniens declinat. Potest enim etiam id quod supradictum est, furtivos consensus non conjugia esse, sed adulterina contubernia vel stupra, nisi voluntas propria suffragaverit, et legitima vota succurrerint, propter hoc dictum putari quod ejusmodi consensus qui in occulto fiunt conjugium non sanciunt, nisi idem, ipsi, qui in occulto sibi consenserint, eumdem consensum suum utrique voluntarie in manifesto profiteantur. Tunc siquidem voluntas propria suffragatur et vota legitima succurrunt, cum id quod in occulto fecerunt sponte utrique in manifesto profitentur. Si quis igitur ad hunc modum dicat conjugium occulto quidem consensu initiari posse, sed non nisi manifesta amborum confessione firmari compendiosius mala multa declinat, sed plurium approbatio hoc recipit ut sive in manifesto sive in occulto talis consensus inter legitimas personas factus fuerit, perfectum conjugii sacramentum judicetur. Quod si ita verum esse constare debebit, considerandum est quomodo supra memoratae quaestioni responderi oporteat. Dubium non est quin id quod Ecclesiae probari non potest, Ecclesia ipsa judicare non potest. Et rursus dubium non est quin id quod legitimo et manifesto Ecclesiae judicio factum est, sine legitima et rationabili et manifesta causa rescindi non potest. Ratio nos urget. Ista mulier dicit quod pari consensu cum viro illo matrimonium fecit. Sed quod dicit, nec ipsa probare potest, nec Ecclesia quod probatum non est approbare potest. Non potest ergo pro eo quod occultum est, id quod manifestum est infirmari. Quapropter oportet ut secundam copulam quae judicio Ecclesiae legitime facta est, ipsa Ecclesia judicet ratam esse debere. Sed dicis: Quid ergo faciendum est huic mulieri quae virum suum ab Ecclesia requirit, sed habere non potest, quia id quod occultum fuit probare non potest? Fortassis cum viderit quod maritum suum habere non potest, alteri nubere volet et veniet ad Ecclesiam expostulans, aut ut sibi maritus suus reddatur, aut alteri nubere concedatur. Hic ergo quaeris quid Ecclesia facere debeat, an propterea quia priorem reddere non potest, secundum concedet? Sed vide quomodo concedere Ecclesia possit illi maritum alterum, quae suum adhuc vivum esse confitetur. Ipsa dicit vir meus vivit, et tamen petere praesumit ut alteri nubat. Ergo dicis, ad continentiam cogenda est mulier ista. Ita sane quia negligentiam cavere noluit, justum est ut poenam sustineat. Quare in manifesto non nupsit? Si prius in nubendo testimonium Ecclesiae habere contempsit, qua ratione nunc judicium Ecclesiae interpellat? Ipsa se igitur obligavit. Sustineat itaque nunc poenam negligentiae ut aliis mulieribus, ne idem praesumant, correctionis et cautelae exemplum fiat. Continere peccatum non est, nec impossibile est. etiamsi difficile est. Si ergo mulieres nolunt continere, caveant in occulto nubere. Ibi nubant ubi testes habere possunt, si maritos consentientes habere non possunt. Quod si culpam vitare nolunt, sustineant poenam. Qui ergo conjugium suscipere vult, cogitet primum quod, cum illud susceperit legem ejus portare debet. Qui appetit quod delectat, portet necesse est, si in eo vel pro eo evenerit, etiam id quod gravat. Non ergo permittit Ecclesia illi mulieri quae se alteri viro nupsisse confitetur, illo vivente ad alias transire nuptias; etiam si postmodum contingat, ut idem ipse vir post celebrationem secundarum nuptiarum ad se reversus et de facto poenitens peccasse se confiteatur, et ad priorem uxorem redire voluerit, eique de veritate primi pacti contestetur, non recipit Ecclesia testimonium ejus, quia variavit verbum suum; et contra se testimonium tulit, et abstulit sibi fidem in utroque. Tamen Ecclesia id quod ipsa fecit, sine causa legitima rescindere non potest. sed ratum esse debere censet, ne occulta manifestis praejudicent. Itaque illam homini mulierem pro legitima uxore adjudicat, quam secundum judicium Ecclesiae legitime duxisse cognoscitur. Sed dicis: Si sic ergo judici Ecclesiae stare debet, quoniam occulta manifestis praejudicare non possunt, quid illi homini pro anima sua faciendum est, qui vivente uxore sua alteri adhaerere cogitur, quam nec dimittere potest, ne praeceptioni et judicio Ecclesiae contraire videatur, nec sine scrupulo conscientiae tenere quam vivente adhuc priore contra divinam justitiam et institutionem illicite sibi sociasse cognoscit? Si ergo iste talis ad Ecclesiam confugiat quaerens consilium salutis, quid illi dicet Ecclesia? Audi et intellige quid illi dicere potest Ecclesia. Si dixerit ei Ecclesia ut secundam quam publice duxit dimittat, et ad priorem revertatur, quam modo se contra primam testationem suam uxorem duxisse confitetur, et in hoc receperit testimonium ejus, omnes deinceps qui odio habebunt uxores suas fingent et mentientur se prius alias duxisse, ut ab iis quas odiunt separentur; et ita lex matrimonii nihil in se stabilitatis habebit, sed passim ubique pro voluntate uniuscujusque dissolvetur. Non ergo Ecclesia aliud dicere potest illi quam ut matrimonio quod ejus attestatione firmatum est, fidem servet. Sed dicis: Causa illi est pro anima sua, consilium salutis quaerit; nam utrobique periculum videt, et utrum potius eligat non invenit. Si manet, contra conscientiam facit; si discedit, contra obedientiam facit. Non ergo jam quaerit an discedere liceat, sed si non discedit utrum permanere expediat. Conscientiam exponit, et consilium salutis quaerit. Quid illi dicet Ecclesia homini confitenti peccatum et quaerenti consilium? Si dixerit illi ut maneat postquam revelavit peccatum, hoc est dicere, quantum videtur ut maneat in peccato. Si vero nec hoc nec illud dicere potest, quantum videtur, homini tali via salutis monstrari non potest. Sed hoc rursum multum a fide Christiana abhorret, ut dicatur aliquis talis esse, qui non possit si vere poenituerit in qualicunque sit periculo salvus esse. Multa sunt quae ad hunc modum contingere potuissent. Alius dicit se cum sorore, aut cum matre uxoris suae rem habuisse. Alius uxorem se prius aliam duxisse fatetur, et multa alia horrenda quae miseria hominum vel falsa confingit, vel vera committit. Et verum est quidem quod multa fiunt horrenda ab hominibus in desideriis suis malis, sic excaecatis ut faciant quae non oportet, et sunt tanta haec mala ut vix consilium admittant; nisi Deus, qui legem dedit, gratiam et misericordiam praestet. Per legem enim non justificabitur in conspectu ejus omnis caro. Sicut olim maledictum legis omnes qui sub lege erant premebat; nec erat qui evadere potuisset maledictionem, quia non erat qui cavere posset praevaricationem, donec ipse legislator veniens, maledictionem per gratiam abstulit; et ne semper maledictio et praevaricatio regnarent, per eamdem gratiam ipsam etiam legem mutavit: ita et modo nunquam homo cum peccato suo et malitia urgente in necessitatem peccandi venit, nec potest legem portare nisi maledictionem praevaricationis incurrat: commutat illi Deus per misericordiam legem, et donat poenitenti ut salvus esse possit, qui utique non salvaretur, si per justitiam et rigorem legis sine misericordia judicaretur. Non tibi fortassis secundum opinionem aut existimationem tuam respondeo. De meo est non de tuo quod loquor. Non aliud possum. Quod mihi mens suggerit profiteor. Si aliud dicerem contra conscientiam meam et existimationem dicerem. Quisque pro se judicet; ego tibi de corde meo loquor. Venit peccator ad me et exponit mihi conscientiam suam consilium salutis quaerens. Quid illi dicam? Si dixero illi recede, facio illum inobedientem Ecclesiae matri suae, et exemplo ejus alios confirmo, ut dimittant uxores ejus legitimas; et cum eas odio habuerint, fingant quodcunque sibi placuerit, et mentiantur Ecclesiae ut libertatem habeant recedendi ab eis, quia eas non amant. Et si hoc Ecclesia receperit et passa fuerit, veniet magnum malum, et dimittent omnes pro libito, aut viri uxores suas, aut mulieres maritos suos, et pro uno homine multi damnabuntur, quod ita fieri non oportet. Quidam acute se considerasse putaverunt, sibi non proximo consulentes, dicentes, quoties ejusmodi forte aliquid contingeret, Ecclesiam utrumque facere debere: et in occulto scilicet poenitenti consulere, ut ab ejusmodi copula recederet; et in manifesto discedentem cogere ut maneret. Quod quidem non esset salutem proximi quaerere, sed quasi se velle a periculo liberare. Non mihi suadet conscientia mea ut hoc illi dicam. Quaerit a me quid sibi faciendum sit, ostendit periculum suum, necessitatem suam demonstrat, se paratum esse testatur, ad utrumlibet quodcunque jussus fuerit. Ego minus de me confido, dico illi ut pergat ad Deum. Domine, tu legem dedisti per servos tuos qualem voluisti, et per quos voluisti; et ecce nos servi tui sub lege sumus, tu Dominus lator legis sub lege non es. Quod instituisti quando voluisti, et quandiu voluisti, potes cum volueris et quibus volueris sine praevaricationis reatu indulgere. Neque enim jam culpa erit quod indulgentis est remissio, non agentis praesumptio. Tu ergo praecepisti, Domine, per servos tuos per quos locutus es, et ordinasti Ecclesiam tuam, ut vir, vivente uxore sua, alteri non adhaereret. Ego uxorem habui, et illa vivente alteri adhaesi, ecce jam ego facere non possum ut hoc factum non sit. Sed tu facere potes ut hoc damnabiliter factum non sit. Item tu mandasti, Domine, ut Ecclesiae tuae vicem tuam in terra agenti obediremus sicut tibi; et non scandalizemus unum de pusillis tuis, et dixisti: quia qui Ecclesiae tuae mandatum sperneret tibi obediens non esset. Ecce ego miser propter peccata mea in contradictionem veni, laqueum incidi necessitatis, ut exire sine peccato non possim. Si maneo, accusat me conscientia mea adversum te de occultis meis, quibus contra tuam dispositionem facio. Si recedo, inobediens ero Ecclesiae tuae, et scandalizo non solum pusillos, sed etiam magnos servos tuos, qui in hac parte quod occultum est nesciunt, tamen quod justum est volunt, et accusat me conscientia mea de manifestis meis, quibus contra praeceptionem tuam ago. Ego igitur, in arcto positus et cinctus undique periculis, tuam misericordiam imploro: paratus ad omne quod jubes, si illud scire dederis. Si dixeris discede, non maneo. Si dixeris mane, non discedo. Scio enim quod, te jubente, fit, malum esse non posse quodcunque illud fuerit. Tua est enim potestas ex qua bonum est omne quod tibi placuit. Cui indulges non imputatur, cui imputas non indulgetur. Si ergo, Domine, tu jusseris, ut postposito Ecclesiae scandalo, et contempto mandato magistrorum meorum quos mihi dedisti, et quibus me obedire praecepisti: ego magis te audio quam hominem quem audire nec debeo, nisi propter te, nec volo contra te. Si ergo tu jubes, Domine, ad hominem non attendo. Si autem parcere vis pusillis tuis, aut Ecclesiae tuae auctoritatem conservare propter salutem multorum: ego quidem pro peccatis meis in judicio tuo sum. Sed tamen scio quod benignus et misericors es, et potes si volueris non imputare necessitatem, si acceptam habueris voluntatem. Magis ergo volo incidere in manus tuas, quam in manus hominum; quia tibi et adest potestas, et non deest pietas. Homo immutare legem non potest. Tibi lex non dominatur, quia conditor et dominus legis es. Homo facta judicat, non voluntatem: tu factis parcis propter voluntatem. Confidens ergo in misericordia tua occulta necessitatis meae tibi committo, non praesumens propter timorem tuum Ecclesiae scandalum facere; quia spero quod offensam tui mihi pie ignoscere sustineas. Cum idcirco non praesumo offendere proximum, ne in proximo offendam et Deum meum. Sic mihi videtur quoties occulta aliqua in necessitate conscientiam remordent, et maxime si talia fuerint in quibus dispensatio institutionis indulgentiam admittat, quia ea quae contra naturam sunt et sine peccato nunquam fieri potuerunt, non accipiunt remissionem nisi habuerint correctionem. In hujusmodi ergo occultis in quibus temporalis institutionis, non naturalis praeceptionis praevaricatio est, videtur mihi nunquam ea quae latent manifestis, et maxime iis quae sine gravi scandalo mutari non possunt, praejudicare debere; sed magis expedire ut in manifestis scandalum caveatur, et de occultis ad gratiam et ad misericordiam confugiatur: posse autem fieri ut quod aliquando pro scandalo vitando ex necessitate contra institutionem agitur, quia occultum est et probari ac per hoc vitari non potest, poenitenti et dolenti per misericordiam non imputetur. Vir potestatem corporis sui non habet, sed mulier. Similiter mulier potestatem corporis sui non habet, sed vir (I Cor. VII). Potest ergo vir sive mulier peccando facere ut potestatem in corpore alterius perdat; sed facere non potest ut alteri potestatem sui corporis quantum in se est tollat. Quod sui juris est perdere potest: quod suum non est tollere non potest. Sic ergo et si aliquando faciat ut debitum suum in corpore alterius jure exigere non possit, non tamen facit ut debitum alterius in suo corpore jure negare possit. Quaeritur autem et de iis qui se dicunt post conjugalem pactionem, sive ante; cum sororibus ac matribus, aut aliis quibuslibet in linea cognationis propinquis commercium carnale habuisse, quid faciendum sit, si hoc factum esse legitimo testimonio approbari possit. Ego quidem quandiu fieri rationabiliter posset propter servandam pacem tori conjugalis ejusmodi, testimonia et probationes declinarem. Si autem res omnino manifesta fieret, tunc quidem propter horrorem facti et scandalum vitandum, separationem fieri suaderem, sic tamen ut uterque in continentia permanere cogeretur, quoniam quidem conjugii sacramentum adinvicem non scinderetur, etiam si opus carnalis commercii contradiceretur. Si quis autem dicat quomodo mulier quae non peccavit cogi possit ad continentiam invita, videat et hoc esse de miseria carnis a cujus voluptate qui se in prosperitate non cohibet, dignus est ut in adversitate quoque dolores illius portet. Ista mulier quae modo dicit se continere non posse, quid faceret si maritus ejus longa et continua, vel etiam perpetua aegritudine premeretur? Quem ergo non desereret in languore corporis jacentem, non deserat modo de iniquitate poenitentem. Vel si forte conditionem carnis sustinere non vult, legi carnis se non subjiciat, neque suscipiat ad delectationem quod pati non vult ad afflictionem. Et haec quidem de occulto consensu conjugii, sive de caeteris quae in eo occulta sunt, vel occultanda et verenda esse possunt nobis dicenda fuerunt. Fatemur ergo, sicut dictum est, in consensu maritali conjugium sanciri et quod post ipsum legitime factum quidquid aliud fit contra ipsum stare non potest, si hic solus legitimo testimonio probari potest. Postquam ergo demonstravimus, quid sit conjugium, et ex quo conjugium sit dicendum ut ratum esse debeat, nunc consequenter de bonis conjugii tractandum est.