|
Tria sunt principaliter bona conjugii quae conjugium comitantur. Fides,
spes prolis, sacramentum. In fide, attenditur ne praeter vinculum
conjugale cum altera, vel cum altero concumbatur. In spe prolis,
attenditur ut devote exspectetur, amanter suscipiatur, religiose
nutriatur. In sacramento, attenditur ne conjugium separetur; et
dimissus, aut dimissa, nec causa prolis alteri copuletur. Haec sunt bona
quae opponit conjugium contra eam quae in carne peccati adhuc manet
concupiscentiam carnis, sine qua carnis commistio fieri non potest.
Bonum quippe conjugii, ut dicit beatus Augustinus, malum inobedientium
membrorum limitat quodammodo et modificat, ut concupiscentia carnalis
fiat saltem pudicitia conjugalis. Duobus autem modis bonum hoc contra
malum illud remedium occurrit, dum et illum immoderatae libidinis
ardorem, sub certa regula unius foederis limitando, a vago concubitu
modificat; et eum, qui per se malus esset, per bona sibi adjuncta
excusat. Nec tamen facit ut malum prorsus non sit, sed ut damnabile non
sit; quippe propter hoc malum non fit culpabile illud bonum; imo propter
hoc bonum veniale fit illud malum, nisi enim malum esset, non opus
haberet excusari. Et rursum nisi remedium haberet, deberet imputari. Si
autem conjugium nihil boni in se haberet, remedium contra malum esse non
posset. Nunc autem ipsa quae ei insunt bona, malum quod ab eo non
quaeritur, sed in eo toleratur, excusant, ut non imputetur ad
damnationem, quod necessitas imponit, non voluntas exigit. Item
Augustinus ad Valerium: Non tantum fecunditas cujus fructus est in
prole, nec tantum pudicitia cujus vinculum fides est, sed etiam
sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus conjugatis. Hujus sacramenti
res est, ut legitime copulati, quandiu vivunt, non separentur.
|
|