|
Si fides conjugii est praeter maritalem copulam aliam nescire, et
violatio fidei hujus adulterium committere, patet quod hoc bonum ita
conjugio adhaeret, ut si quidem adsit ex eo amplius conjugium
commendetur, si non adsit non tamen conjugii sacramentum annihiletur.
Quae enim adultera est non ideo conjux non est, quia adultera est; imo
si conjux non esset, adultera esse non posset. Non enim adulterium est,
nisi cum fides tori legitimi violatur; quod utique cum fit, culpa
committitur, sacramentum non cassatur. Similiter si spes prolis est in
eo quod devote exspectatur, amanter suscipitur, religiose nutritur, non
dubium est et hoc quoque bonum omni conjugio, sive conjugibus omnibus
semper adesse non posse. Quomodo enim ab illis proles speratur qui vel
pari voto continentiam custodiunt, sive pro aetatis defectu amplius
generare non possunt? Itaque duo haec, id est fides et spes prolis, ita
conjugium comitantur ut, ubi quidem adsunt, conjugium in altero
sincerius, in altero fructuosius appareat; ubi autem non adsunt, aut
culpabilius, aut infructuosius probetur, et tamen conjugium esse non
desistat. Sacramentum autem ita inseparabile esse videtur, ut sine illo
omnino conjugium esse non possit. Unde Augustinus: Usque adeo foedus
nuptiale cujusdam sacramenti res est, ut nec separatione irritum fiat;
quia, vivente viro a quo relicta est, moechatur, si alteri nupserit. Hoc
autem vult sibi tanta firmitas conjugalis vinculi, quod non tantum
valeret nisi alicujus majoris rei quoddam sacramentum adhiberetur, quod
inconcussum manet, quia interveniente divortio non aboletur nuptialis
confoederatio, ita ut conjuges sint etiam separati. Nam quia duo sunt
diversa, conjugium quod constat in legitima societate, et conjugii
officium quod constat in carnis commistione; et in altero quidem, id est
conjugio sacramentum est; ad alterum vero, id est ad officium conjugii,
fides et spes prolis pertinere videtur. Unum, id est fides ut per eam
illicita carnis commistio caveatur; alterum, id est spes prolis, ut
propter eam licita carnis commistio exerceatur; sicut ipsum officium
carnalis commercii a conjugio abesse potest, ita etiam ipsum conjugium
sine iis quae ad officium carnalis commercii pertinent esse potest,
quamvis, ut dictum est, si fide careat, minus sincerum; si autem spe
prolis careat, minus fructuosum inveniatur. Fides enim fructum habet in
castitate pudicitiae conjugalis. Spes prolis fructum habet in usu
fecunditatis. Conjugium autem in ipsa societate maritali sacramentum
est; et ideo sicut ipsa societas utroque vivente non dividitur, ita et
sacramentum societatis conjugalis quandiu conjugium constat, ab ipso non
separatur. In quo videlicet conjugio sacramentum foris est indivisa
societas; res sacramenti intus adinvicem flagrans perseveranter animorum
charitas. Sacramentum foris ad Christum et Ecclesiam, res sacramenti
intus ad Deum et animam. Ut sicut in copula carnis Christi et Ecclesiae
sacramentum diximus, ita etiam in foedere societatis ejusdem sacramentum
ostendamus. Hoc ergo dictum est, ut ostendatur quod aliquando conjugium
sine fide et sine spe prolis est; sine sacramento autem nun quam esse
potest, quamvis et ipsum sacramentum aliquoties esse inveniatur, ubi
sanctitas sacramenti non esse ostenditur. Dicit enim beatus Augustinus
quod sacramentum conjugii omnibus gentibus commune esse potest;
sanctitas autem sacramenti non nisi in civitate Dei nostri est, et in
monte sancto ejus. Quod quemadmodum verum sit facile videre potest, qui
superius dicta considerat. Diximus enim supra quod in conjugio duplex
sacramentum constaret. Unum in commistione carnali, sacramentum illius
societatis quae est inter Christum et Ecclesiam, alterum in societate
conjugali, sacramentum illius societatis quae est inter Deum et animam,
sive etiam quod Christi et Ecclesiae sacramentum esset, in societate
conjugii; Dei vero et animae sacramentum in dilectione conjugali. Sive
igitur hoc modo sacramentum conjugii accipiatur, recte sacramentum
conjugii omnibus gentibus commune esse dicitur; sanctitas autem sive
virtus sacramenti, non nisi in civitate Dei nostri, et in monte sancto
ejus. Hoc est in fide et charitate, in Ecclesia videlicet sancta, et
inter fideles esse perhibetur. Sacramentum autem conjugii habent, qui
pari consensu ad eam quae a Deo inter masculum et feminam instituta est
societatem indivise adinvicem conservandam convenerunt. Sacramenti vero
hujus sanctitatem non habent nisi ii soli qui per fidem membra Christi
facti sunt; et per charitatem mente et devotione intus Deo uniti sunt.
|
|