CAP. IX. De iis qui in conjugio incontinenter vivunt, et plus explendae libidini, quam generandae proli inserviunt.

Beatus Augustinus de iis qui tali incontinentiae sive infirmitate sive voluptate victi inserviunt, sic dicit: Concubitum qui non fit causa prolis, nuptiae non cogunt fieri; sed impetrant ignosci: si tamen non ita sit nimius ut impediat tempora quae orationi debentur, nec immutetur in eum usum qui contra naturam est. Concubitus enim qui est necessarius causa prolis inculpabilis est, tantummodo si est nuptialis. Qui autem ultra necessitatem justam progreditur, nam non rationi sed libidini obsequitur, et hunc non exigere, sed reddere conjugi ne fornicetur, ad conjugem pertinet. Si vero ambo tali concupiscentiae subiguntur, rem faciunt quae non est nuptiarum, cujus delicti non sunt nuptiae exhortatrices, sed deprecatrices. Decus quidem conjugale est castitas procreandi et reddendi carnalis debiti fides. Hoc est opus nuptiarum quod ab omni crimine defendit Apostolus, dicens: Si acceperis non peccasti, et si nupserit virgo non peccat (I Cor. VII). Immoderata autem progressio secundum veniam conceditur. Sanctitati etiam conjugii nec infidelis conjux obesse potest; sed potius fidelis prodest infideli. Unde Apostolus: Sanctificatus est vir infidelis per fidelem mulierem (ibid.), etc.