|
Quinque modi sunt quibus humana mens agenda tractare consuevit:
cogitatione, voluntate, deliberatione, promissione et voto. Aliud est
cogitare aliquid, atque aliud velle quod cogitaveris. Nam et cogitare
potes quod non vis, velle autem non potes nisi cum placet id quod
cogitaveris. Verum aliquoties contingit ut id quod secundum
delectationem placet, secundum rationem non placeat, et ut nondum ipsa
rationi acquiescat ad illud ut faciat ipsum quod delectat. Et est quidem
in ipsa delectatione quasi quaedam voluntas facti, sed in ipsa ratione
necdum tamen est propositum faciendi. Si autem secutum fuerit post
voluntatem propositum, ut mens in id quod delectat assensum confirmet,
jam tenetur, sive ad culpam si malum est, sive ad meritum si bonum est.
Hoc autem totum quod cogitationis est, et voluntatis est, et propositi
est, totum in ipsa est, et ad ipsam sive bonum sit sive malum, et non
tenetur nisi in se; et quantum in se est, tantum tenetur. Cum autem et
promissio secuta fuerit post propositum, jam obligari incipit adversus
alium sponsor, et debitor fit promissionis suae pro veritate servanda ad
proximum. Siquidem bonum est quod promisit, debitor est quia bonum est,
et quia promisit. Si autem malum est quod promisit, debitor non est in
eo quod malum est, quod promisit. Reus tamen est quia promittere
praesumpsit, quod sine culpa implere non potuit. Novissime sequitur
votum in quo amplius aliquid a promissione contineri videtur.
|
|