|
Votum enim est testificatio quaedam promissionis spontaneae quae ad
solum Deum et ad ea quae Dei sunt magis proprie refertur. Vovere
siquidem est testificatione promissionis spontaneae Deo se obligare ac
debitorem statuere. Nam qui promittit simpliciter spondet se facturum
aliquid; qui vero vovet, contestatur promissioni suae et affirmat ipsam
promissionem. Ubi inquantum est promissio, tenetur, inquantum est
contestatio, obligatur. Votorum autem aliud occultum est ad Deum et
coram Deo, aliud manifestum ad Deum coram homine. Occultum votum
fractum, peccatum est. Manifestum autem votum fractum, peccatum et
scandalum. In illo Deus offenditur, in isto vero etiam in proximum
peccatur. Quod si quaeris quae vota omnino tenenda sint, et quae item
sine culpa praetermitti sive etiam commutari possint, hanc primam
discretionem accipio.
|
|