CAP. IV. Quae vota tenenda non sint.

Scriptura dicit: Vota stultorum frangenda sunt (Eccle. V). Vota quippe stultorum intelligimus ea quae vel de malo fiunt, vel de bono male. Verbi gratia: Si quis voveret quempiam interficere, sive quodlibet aliud in quo culpa constaret se facturum, votum de malo esset, et malum esset, et idcirco faciendum non esset. In quo prima culpa fuit vovere, secunda foret si impleretur perficere. Similiter et votum de bono factum si bene non fiat, inter vota stultorum quae frangenda sunt, deputatur. Bene autem non fit etiam si de bono sit illud votum, in quo vovetur vel quod non licet, vel quod non expedit. Non licet, ut si mulier non consentiente vel potius contradicente viro suo continentiam voveat. Non expedit, ut si quispiam in jejunio vel alio quolibet opere supra vires suas ac possibilitatem suam aliquid se facturum esse proponat. Haec igitur omnia inter vota stultorum deputantur, quae vel perversa sunt, vel illicita, vel indiscreta. Ubi autem bonum vovetur et bene vovetur, quaedam ejusmodi sunt ut commutationem ex dispensatione suscipiant, quaedam vero talia ut recompensationem omnino admittant.