CAP. V. Quod votum nullam commutationem admittat.

Vis scire quae sunt illa quae commutationem ullam non patiuntur? Fortassis mihi non credis, qui auctoritatem quaeris, si quid ex universis unum ego proferre voluero. Est tamen quoddam quod commutationem nullam admittit. Nam dispensatio esse non potest, ubi recompensatio esse non potest. Dispensatio quippe nomen dispendii est, detrimentum sonat quantum in ipso est. Stultum vero est voluntarie damnum sustinere, ubi nullum lucrum consequitur. Ubi autem in parvo detrimentum voluntarie toleratur ut in majori lucrum proveniat, haec dispensatio vocatur, et bona est dispensatio ista. Ecce ergo quomodo bene in illo voluntarie damnum sustineri potest, quo majus nihil acquiri potest? Unum est, si auctoritatem vis quod commutationem non recipit, non ego dico sed veritas dicit; et si ego dico, post veritatem dico, et secundum veritatem dico; quia non dabit homo commutationem pro anima sua (Matth. XVI). Sed forte respondebis et dices quod non dixit veritas non dabit, sed quam dabit homo commutationem pro anima sua? Ecce igitur non affirmavit, sed interrogavit, tu responde, si potes, quam dabit homo commutationem pro anima sua? Vides manifeste quod unum est quod commutationem non recipit, neque dispensationem admittit. Hoc si voves, imo quia voves (non enim bonus esse potes si hoc non voveris) redde quod vovisti, et ipsum quod vovisti redde, quia si aliud reddere volueris, non accipitur pro isto quodcunque illud fuerit: Vovete, inquit Psalmista, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera (Psal. LXXV). Quae munera? Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII). Forte ista sunt munera quae vovere nos jubet et reddere Psalmista: arietes et filii arietum cum dicit: Vovete, etc. Cui munera? Audi quid sequitur: Terribili et ei qui aufert spiritum principum apud reges terrae (Psal. LXXV). Quid hoc pertinuit ut postquam dixerat: Reddite Domino Deo vestro munera, statim subjungeret: Qui aufert spiritum principum; nisi quia ipsa munera ipsum spiritum significare voluit? Sed si spiritum principum aufert, auferre non poterit spiritum tuum? Redde ergo voluntarius ne amittas invitus. Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera. Terribili et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae. Vide ergo, frater, quid est quod vovere et reddere nos oportet Domino Deo nostro. Quod si post vovere vel post votum reddere nolumus, tamen retinere non valemus. Si reddimus, accipiet, si non reddimus, tollet. Si reddimus, pro dato remunerabit, si non reddimus, pro non dato condemnabit. Si enim reddimus, quod nostrum est damus, et reputatur ad justitiam, si autem non reddimus, quod alienum est retinemus, et imputatur ad culpam. Qui amat, inquit, animam suam perdet eam (Joan. XII), et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth. X). Servat sibi qui mihi tribuit, et qui sibi retinet amittit. Vovete ergo et reddite. Si voves animam tuam, redde animam tuam. Noli putare quod reddere possis pro anima tua pecuniam tuam. Hoc enim esset plus vovere et minus reddere, et non esset aequa recompensatio Si tua das Deo, teipsum zabolo, non est aequa partitio. Nonne si recte offeras et non recte dividas, peccasti? Plus enim valet anima, et minus pecunia. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? (Matth. VI; Luc. XII.) Si plus est anima quam esca, plus utique est quam pecunia, quia et esca plus est quam pecunia. Propter escam enim datur pecunia, et si non est esca, pecunia quid esset? Nam quod plus confert et prodest, ipsum plus esse necesse est. Si ergo voves animam, noli pro anima dare pecuniam, quia si hoc facis, fraudem facis; plus vovens et minus reddens. Cum anima tua dare potes pecuniam tuam, pro anima non potes, nisi forte pro anima tua ita pecuniam tuam dare volueris, ut anima tua data acceptabilior fiat. Pro illa, cum illa amatur, pro illa sine illa non accipitur. Noli ergo putare quod pro anima tua, id est pro commutatione animae tuae pecuniam tuam dare possis, quia et ipsam pecuniam sic datam non acciperet, et tu animam tuam servare non posses sic retentam. Itaque et pecunia amitteretur, et anima non servaretur. Hoc igitur unum est quod recompensationem non accipit.