CAP. VI. Quae vota commutationem patiuntur.

Caetera omnia pro loco et tempore et causa commutationem admittunt. Vovisti aurum, argentum reddere potes, quia quod pretio minus est, in pondere majus esse potest. Vovisti peregrinationem tuam Domino, commutationem admittit, si forte expediat magis quod contingere potest, ut permaneas in patria tua et in domo tua. Nam si illic persolvere potes aliud tantum valens, sive ad laborem operis sive ad devotionem virtutis, sive ad utilitatem administrationis, commutationem dare potes. Vovisti jejunium et hic commutatio esse potest, si forte hoc non expediat quod contingere potest. Aliud adhuc dico: Vovisti Deo servire in aliquo loco, vel in habitu, vel in societate aliqua, dico quod et hoc totum commutationem habere potest, quia potest et locus destrui et homines mori, et habitus mutari. Nunquid putas ideo perdis animam tuam si locus aliquis vastatur aut si homines moriuntur? Tantummodo ex te non fiat quod in illis fit, neque in te remaneat quod a te fieri debuit. Non est periculum tuum ubi non est culpa tua. Fac quod potes et quantum potes, et sufficit tibi. A bona voluntate non amplius exigitur nisi quantum potest. Si autem aliquid horum voveris vel similium aliquid, quae vel invitis auferri possunt, vel a volentibus commutari, et implere quidem vales quod vovisti, non est in tuo arbitrio commutatio voti tui, etiamsi majus aliquid videris, vel melius faciendum quod facias. Potest quidem dispensatio fieri circa te, sed non debet fieri a te. Nam tu quidem quantum in te est hoc debes quod vovisti ipsum et non aliud. Non tibi licet pro alio aliud commutare, sed dispensatori et magistro tuo; si voluerit et expedire noverit licet aliud accipere. Si idem a te datur debitum est; si aliud ab illo accipitur, indulgentia est. Nam idcirco dispensator dicitur ille qui a subjectis omnibus secundum utilitatem et fructum recompensationis diversa quaedam a primis et alia ab iis quae proposita fuerant salubri ac rationabili commutatione impendere potest. Sicut ergo votum tuum in tua constat voluntate; sic commutatio voti tui in illius constat potestate. Illic per te operari potest bonum quod delectat, hic autem consulere debes illum quod magis expediat. Est autem adhuc amplius aliquid quod dictis adjiciendum videtur. Ecce vovisti virginitatem carnis tuae Domino Deo tuo, dico quod reddere debes quod vovisti. Non licet tibi retrospicere, ut deinceps ad experientiam carnis descendas. Dico ergo tibi, redde quod debes. Non licet tibi aliud pro isto reddere, si istud potest reddere. Sed quid facimus? Ecce vovisti et votum non tenuisti, quia virginitatem amisisti. Non potes amplius reddere virginitatem, non potes dare quod non habes. Semel amissa est virginitas, amplius reparari aut recuperari non potest. Quid autem facies? Quid reddes Domino Deo tuo pro virginitate tua quam vovisti et post votum amisisti? Estne aliquid aliud quod pro ista reddi possit, ut debitum reddatur et tantum votum impleatur? Si nihil est aliud quod pro ista reddatur, salus non est iis qui hanc voverunt, et amissam jam reddere non possunt. Nunquid igitur pontem misericordiae praescindere audebimus ejusmodi? Dicat hoc qui audet. Ego nec praesumo nec volo. Videat qui hoc dicere voluerit ne forte sibi ipsi periculum struat; ergo aliud est quod reddere possis pro virginitate tua si eam perdidisti. Quid aliud? Redde poenitentiam tuam? redde contritionem tuam; redde humilitatem tuam. Pro virginitate carnis redde humilitatem cordis; pro carne fracta frange cor; humilitatem per se debuisti etiamsi virginitatem habueras; et tamen si virginitatem reddere non potes, redde pro illa humilitatem, et satisfaciet tam pro se quam pro illa. Vide quanta est virtus humilitatis. Socia est virginitas humilitatis, et socia humilitas virginitatis, et non potest, si abest humilitas, satisfacere Deo virginitas; potest autem etiam, si habes, virginitas satisfacere Deo, humilitas si habeatur. Est igitur aliquid quod reddas pro virginitate tua, si illam reddere non potes. Et unde satisfacias Deo, etiam si istam non offeras, nunquid sic dico de anima tua? Perde animam tuam ita ut amplius eam reddere non possis; ei vide si aliquid tibi superest quod pro illa reddere possis. Propterea dixi tibi: Quia hoc unum est pro quo commutatio nulla dari potest. Si hoc solum dari non potest, hoc nisi reddideris quidquid dederis non satisfacis. Hoc si reddis quidquid non dederis, non offendis.