PARS TERTIA DECIMA.

DE VITIIS ET VIRTUTIBUS.


CAP. I. De vitiis et virtutibus, et operibus malis.

Septem capitalia vitia sive principalia, sive originalia, sacra Scriptura commemorat, quae ideo capitalia vel principalia vel originalia dicuntur, quia reliquorum omnium caput sunt et principium et origo. Omnia quippe alia ab istis septem vitiis oriuntur. Hoc autem interesse videtur inter peccata et vitia, quod vitia sunt corruptiones animae, ex quibus si ratione non refrenentur, peccata, id est actus injustitiae oriuntur. Quando autem tentanti vitio consensus adhibetur actus injustitiae est quod peccatum dicitur. Itaque vitium est infirmitas spiritualis corruptionis, peccatum autem ex corruptione oriens per consensum actus iniquitatis. Itaque vitium absque consensu infirmitas est, cui in quantum infirmitas est misericordia debetur, praemium autem et corona in quantum ab actu iniquitatis cohibetur. Cum consensu vero vitium culpa fit, ubi in quantum vitium est malum est, in quantum voluntarium est poena dignum est. Vitium ergo est in corruptione, peccatum autem in actione. Actus vero peccati solo consensu perficitur, etiamsi foris opus non fuerit, quia quod iniquitatis est per consensum pravum in sola voluntate completur, etiam tunc cum ab eo quod vult perficiendo foris invita restringitur. Facit enim quod suum est totum et quod amplius non facit suum non est; nec ab ipsa est quod amplius non facit sed contra ipsam. Ita in solo consensu opus judicatur; cui quidem id quod foris est opus tantum in malitia adjicit quantun ipsum qui intus operatur, motum voluntatis ad malitiam accendit. Sic ergo vitia origo peccatorum sunt, ex quibus nascuntur opera iniquitatis. Quae quidem, sicut dictum est, absque consensu poenam habent, quia corruptio sunt, cum consensu autem culpam, quia voluntaria sunt. In quantum enim originalia sunt, poena in ipsis exercetur. In quantum voluntaria, poena ipsis debetur. Sunt autem haec: prima, superbia; secunda, invidia; tertia ira; quarta, acidia; quinta, avaritia; sexta, gula; septima, luxuria. Ex iis tria hominem exspoliant, quartum flagellat spoliatum; quintum flagellatum ejicit, sextum ejectum seducit, septimum seductum servituti subjicit. Superbia aufert homini Deum, invidia proximum, ira seipsum, acidia flagellat spoliatum, avaritia flagellatum ejicit; gula ejectum seducit, luxuria seductum servituti subjicit. Anima rationalis in sanitate sua, vas est solidum et integrum nullam habens corruptionem; quam vitia venientia in eam hoc modo vitiant et corrumpunt: per superbiam inflatur, per invidiam arescit, per iram crepat, per acidiam frangitur, per avaritiam dispergitur, per gulam inficitur, per luxuriam concuicatur, et in lutum redigitur. Superbia est amor propriae excellentiae. Invidia odium felicitatis alienae. Ira irrationabilis perturbatio mentis. Acidia est ex confusione mentis nata tristitia, sive taedium et amaritudo animi immoderata; qua jucunditas spiritualis exstinguitur; et quodam desperationis principio mens in semetipsa subvertitur. Avaritia est immoderatus appetitus habendi. Gula est immoderatus appetitus edendi. Luxuria est concupiscentia explendae voluptatis nimia, vel concubitus desiderium supra modum, vel contra rationem effervens. Superbiae duo sunt genera. Unum intus, alterum foris. Intus superbia est, foris jactantia. Superbia in elatione cordis; jactantia in ostentatione operis. Superbia in eo quod sibi placet, alienum testimonium despicit. Jactantia autem ut magis sibi placeat, alienum testimonium requirit. Propterea jactantia per levitatem blandem se simulat, superbia vera in tumore crudelem demonstrat. Superbia enim timeri vult, jactantia amari; et utraque tamen in eo quod appetit sibi placens perverse, diverso licet modo inordinate convincitur gloriari. Si quis igitur superbiam et jactantiam sub uno computaverit membro, septem invenit vitia capitalia, de quibus peccata omnia, actus iniquitatis et injustitiae opera oriuntur. Peccata autem alia venialia, alia criminalia dicuntur. Venialia sunt quae nec facile vitari possunt, ut aliquando non fiant, neque multam turpitudinem vel laesionem magnam habent si fiant. Criminalia dicuntur quae vel laesionem magnam inducunt, vel turpitudinem ingerunt in quibus vel Deus vel proximus multum offenditur, vel ipse qui facit maculatur. Talia sunt homicidia, adulteria, perjuria, furta, et quae iis similia adjunguntur, vel continentur in istis; sicut rapinae, sacrilegia, incestus, et caetera talia. Venialia sunt sicut ira levis et transitoria, risus et hujusmodi, quae sine deliberatione agentium contingunt, sive ex negligentia incaute, sive ex infirmitate praecipitanter.