CAP. X. De mensura diligendi proximum.

De dilectione proximi dicit nobis Scriptura: Dilige proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII; Levit. XIX). Quod mandatum tunc profecto implemus, si veraciter id quod nobis cupimus bonum, etiam illi cupiamus. In quibus enim nosmetipsos recte diligimus, proximum nostrum sive ad necessitatem corporis sive ad animae salutem, sine fictione diligere et quantum rationabiliter possumus adjuvare debemus. Quaerunt autem aliqui si id quod dictum est, et sicut teipsum, secundum similitudinem tantum, an etiam secundum aequalitatem intelligendum sit. Nam si proximos nostros tantum diligere jubemur quantum nosmetipsos, videtur quoddam scrupulosum inde oriri quod non leviter explicare possumus. Ecce duo sunt quorum alterum perire necesse sit. Datur uni optio, quod velit eligat e duobus quorum alterum omnino evitari non possit. Si suam salutem magis eligit, minus proximum diligit. Si proximi salutem magis eligit: Deum minus diligit quam proximum a quo separari propter proximum vult. Sed forte dicat quis parem dilectionem facere non posse electionem. Utrumque aequaliter velle et utrumque aequaliter nolle, nec posse alterum alteri praeferre in optione, quae paria omnino constant in dilectione. Sic ergo forte quis hanc objectionem evitare contendat. Sed quid dicimus? Si unum aliquem hominem tantum diligere debeo quantum meipsum, nonne duos aut tres aut quatuor amplius diligere debeo quam meipsum? Sic vadunt quaestiones hominum, et inquietant homines semetipsos cogitationibus suis. Dicunt enim: Quod melius est amplius diligendum est; ponamus tres homines, unum hinc, duos inde. Dico quia perire necesse est aut unum istum, aut duos istos. Dic ergo tu mihi quid eligis, qui proximum tuum tanquam teipsum diligis? Melius est perire unum quam duos, quia melius est salvari duos quam unum. Ideo, inquis, magis eligo ut pereat unus et duo salventur. Ergo vis ut magis salventur duo illi, quam iste unus; nonne ergo magis diligis illud quod potius eligis? Ita inquis omnino, magis diligo. Vide ergo quid sequatur. Superius confessus es quod tantum diligis, vel si non diligis tantum diligere debes proximum tuum, quantum teipsum. Si ergo tantum diligis unum istum quantum teipsum, et rursum duos illos plus diligis quam unum istum, plus utique duos illos diligis quam teipsum. Et si illos plus diligis quam teipsum, quantum videtur plus illos diligis quam Deum propter quos separari vis a Deo, ut Deum non habeas neque Deum diligas et pereas, ut illi salvi fiant. Et fortassis aliquis existimabit ejusmodi dilectionem habuisse Moysen, qui irascenti Deo pro salute proximorum se opponens, ait: Si non dimittis eis hanc noxam, dele me de libro quem scripsisti (Exod. XXXII). Et Apostolus pro fratribus anathema esse cupit a Christo (Rom. IX), ut illi salvi fiant in Christo. Et fortasse etiam hoc aliquis ad amorem Dei pertinere credat, ut eum tantum diligamus, ut gloriam ejus in aliis potius amplificari quam in nobis coarctari cupiamus. Et propterea pro salute multorum nostram nobis perditionem optandam, ut potius multi salventur et nos pereamus, quam multi pereant, et nos salvemur. Sed considerate quoniam dilectionis ordo talis non est, ut ante se diligat homo proximum suum cujus dilectionem a sua trahere et formare jubetur, cum dicitur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Si enim proximum suum sicut seipsum diligit, quomodo proximum diligit cum seipsum non diligit? Si enim proximum suum diligit sicut seipsum, profecto hoc illi cupit et optat quod sibi. Si autem hoc illi evenire desiderat quod sibi, quomodo illius salutem desiderat, qui sui perditionem optat? Itaque seipsum primum bene diligere debet, ut postea secundum se bene diligat et proximum suum. Si autem se perdere vult, ut salvum faciat proximum suum, non est ordinata dilectio, quia nullam commutationem dare potest homo pro anima sua. Hoc enim primum requirit a te Deus, ut animam tuam des illi, deinde caetera adjicias. Si quid pro isto dare volueris, non accipitur nisi dederis et istud. Primum istud, reliqua cum isto. Non itaque dico duos aut tres aut quatuor homines, sed nec totum mundum contra animam tuam diligere debes. Si enim aliquid plus quam animam tuam diligis, idem ipsum profecto plus quam Deum diligere comprobaris; quia animam tuam non diligis nisi in eo solo quod bonum illius quod Deus est diligis. Idcirco primum dilige animam tuam, diligendo bonum animae tuae. Deinde dilige etiam proximum tuum sicut teipsum diligendo illi bonum quod diligis tibi. Hoc est enim illum diligere, bonum illi diligere. Nam bonum illius diligere posses etiamsi illi non diligeres. Posses enim tibi diligere aut alteri cuilibet et non illi; et ita illum non diligeres, quamvis bonum diligeres, quia illi non diligeres. Posses diligere equum illius, vestimentum, domum et agrum, pecuniam, fortitudinem, pulchritudinem, aut sapientiam illius, quamvis illum non diligeres, quia tibi diligeres non illi. Ita bonum illius tibi diligere poteras, et tamen illum non diligere, quia tibi diligeres non illi. Tamen verum bonum non poteras tibi diligere, nisi illud diligeres et cuperes proximo tuo. Distinxit ergo Scriptura dilectionem istam secundum illam quae in aliis et de aliis est dilectionem; primum praecipiens homini ut Deum diligat, intendens utique ut in eo ipso seipsum diligat, quia diligere seipsum non aliud est quam bonum suum diligere, et bonum suum diligere non est aliud quam sibi diligere; hoc est, velle illud et desiderare. Quia enim omnis qui bonum suum diligit, sibi diligit, et rursum quia omnis qui Deum diligit bonum suum diligit, constat profecto quia nemo Deum diligit qui sibi illum non diligit. Et omnis qui diligit, sibi diligit; quia desiderat et habere cupit quem diligit. Item quia non omnis qui bonum alterius diligit, illum diligit cujus bonum diligit; quia non illi diligit bonum quod diligit. Distinxit Scriptura humanae menti, secundum ea quae in humanis divisa aliquoties inveniuntur, id quod divina inseparabile habent, dicens homini, ut postquam diligeret Deum, diligeret et proximum suum, non quod illud sine isto facere posset; sed ne posse putaret. Primum ergo dixit ut Deum diligeret; et in eo ipso dixit ut sibi diligeret, quia omnis qui bonum suum diligit, sibi diligit. Quia vero non omnis qui bonum alterius diligit illi diligit cujus bonum diligit; post dilectionem Dei statim subjunxit dilectionem proximi, ut hic homo proximo suo cuperet diligendo illum, quod sibi diligendo Deum. Nemo igitur existimet pro eo quod dictum est: Dilige proximum tuum sicut teipsum, quemlibet unum hominem se diligere debere quantum se, et duos, aut tres, aut quatuor, plus quam se. Si enim tantum se diligit quantum bonum suum diligit, et tantum bonum suum diligit, quantum diligit Deum, consequens erat ut tantum diligeret proximum quantum Deum, si eum tantum diligeret quantum seipsum. Propterea non illi dicitur ut illum tantum diligat, sed ut in eo in quo se diligit, illum diligat; et quod sibi cupit, illi cupiat. Hoc est enim diligere sicut seipsum, cupere illi et optare quod sibi optat, et cupit bonum, primum quidem sibi, deinde illi. Non enim amat illum sicut se, nisi prius amet se. Et in corporalibus quidem bonis quae in tantum aliquando coarctantur, ut quod ab uno solo possidetur, ad alterius usum transire non possit, nisi ab eo a quo possidetur totum recesserit; si gratuita charitate et propter spiritualis boni ampliorem remunerationem aut dilectionem homo se supra debitum non extollat, nihil proximo impendere cogitur, quod sine necessitate debetur. Nihil enim proximo debet nisi post illud et secundum illud quod sibi debet. Et idcirco cum utrumque non potest, primum faciat, huod primum faciendum est. De reliquo enim si deest effectus, sufficit affectus. Et fortassis propter hunc affectum ostendendum, Moyses de libro scripto deleri petiit, et Paulus pro fratribus anathema a Christo fieri concupivit, non quia Deum propter hominem perdere vellent; sed quia Deum, si fieri posset, sine proximo quem diligebant possidere vellent. Affectus enim loquebatur, et quasi de dilectione securus amato et amanti in dulcedine dilectionis de separatione comminabatur; non quia illius separationem diligebat, sed quia alterius conjunctionem optabat. In eo autem quod proximi bonum amat et proximo bonum amat, bonum suum amat et sibi amat, quia bonum sibi est bonum proximi sui; si amat illud, et cupit illud illi, quod bonum est illi. Verum enim bonum cum invidia non possidetur, et cum charitate felicius possidetur. Sed dicis: Quod majus bonum est, magis diligendum est; majus autem bonum est duos salvari quam unum: quapropter si optio data fuerit quod malim, ego eligere debeo ut multi salventur quam ego solus. Hic ergo non attendis quod majus bonum mihi est, ut salvus fiam ego solus et plures pereant, quam ut peream ego solus et multi salventur. Quod autem majus bonum mihi est, a me plus diligendum est, quia mihi primum insitum est ut diligam bonum meum, illud maxime, quod verum est bonum; et post illud et secundum illud diligam bonum proximi mei. Secundum me et post me, aliquid illi debeo, ante me vel contra me nihil. Alioquin non staret: Diliges proximum tuum sicut teipsum, si illum diligerem odio habens meipsum. Secundum hunc itaque modum nonnisi duo sunt praecepta charitatis. Primum de dilectione Dei, in quo homo veraciter diligit seipsum; secundum de dilectione proximi, in quo proximum diligit sicut seipsum.