|
Quidam de charitate tam multa dicere volunt, ut charitatem laudare
incipiant contra veritatem; et non est tamen laus charitatis ubi est
injuria veritatis. Dicunt charitatem talem ac tantam virtutem habere, ut
sine illa reliquae virtutes omnes quamvis aliquo modo secundum affectum
naturae ad bonum proclivem inesse possint, meritum tamen aeternae
retributionis apud Deum habere non possint. Quod enim sine charitate
fit, propter Deum non fit, et quod propter Deum non fit, Deus remunerare
non habet si vult, etiamsi secundum aliquid bonum est illud quod fit.
Naturae enim bonum est non gratiae; in natura, non supra naturam. Quod
ergo ex natura sola bonum est in sola natura et meritum simul et
praemium illius est. Itaque quod sine charitate in sola natura fit ad
illud quod in Deo est supra naturam praemium non pertingit. Liquet ergo
quod bonum operando summum bonum non meretur nisi is solum qui id quod
facit bonum propter summum bonum operatur. Vis mereri Deum, fac quod
facis propter Deum. Hoc ergo dicunt de charitate, quia virtus est
virtutum omnium, et placent propter ipsam, quae sine ipsa, etsi ad
aliquid bona essent, ad summum tamen bonum obtinendum bona esse non
possent. Haec omnia de charitate dicta libenter suscipimus quasi
principium bonum sententiae veracis. Sed sequitur aliud quod se quidem
conjungit veritati cum falsum sit ipsum, ut cum illa ingrediatur et pro
illa suscipiatur. Sed nos lucem discernimus a tenebris, et deridemus
obscurum quod se lumini ingerit et stare se putat cum lumine. Si enim
charitas lumen est, error vero et stultitia tenebrae sunt. Ubi enim
charitas est, claritas est, et non est in ipsa qui palpando incedit. Qui
enim in charitate est aut ambulat, aut videt, aut stat et non praesumit
ultra quam videt. Quandiu vero in lumine est sive stet, sive ambulet,
errare non potest, quia videt ubi est. Qui autem praesumptione sua se
praecipitat, ubi non videt perdit claritatem, quia non habet charitatem,
et quocunque ultra procedit, error totum est. Sic isti de charitate
mentiuntur, nescientes charitatem, quia praesumere non debuerunt in eo
quod videre non potuerunt. Dicunt quod charitas semel habita, deinceps
nunquam amplius amittatur. Ego igitur illos interrogo si ipsi charitatem
nunquam perdiderunt, et utinam idcirco charitatem non perdidissent quia
habitam retinuissent. Sed vereor quod ideo potius non perdiderunt quia
nunquam habuerunt. Si autem nunquam habuerunt neque gustaverunt, quomodo
asserere praesumunt quod nesciunt? Si autem charitatem aliquando
habuerunt, habent adhuc ipsam charitatem quam habuerunt, quia secundum
sententiam ipsorum semel habitam amittere non potuerunt. Si autem habent
charitatem, ambulant secundum charitatem, et non operantur iniquitatem.
Si autem operantur iniquitatem, non habent charitatem. Si enim Deum non
diligit qui mundum diligit, et in ea quae in mundo sunt, quomodo non
multo magis non Deum diligit quia iniquitatem diligit? Qui diligit
iniquitatem, odit animam suam (Psal. X). Qui animam suam odit seipsum
non diligit, vel si diligit, male diligit, quia secundum solam carnem
diligit. Qui autem non diligit seipsum, non diligit proximum sicut
seipsum. Qui autem non diligit proximum quem videt, quomodo potest
diligere Deum quem non videt? (I Joan. IV.) Isti ergo qui aliquando
operantur iniquitatem dicant quomodo habeant charitatem. An forte dicent
quia non ipsi operantur iniquitatem, sed peccatum quod habitat in eis?
Nam et tales fuerunt nonnulli stulti et non intelligentes in quod homo
est, qui putabant quaedam peccata etiam cum deliberatione perpetrata
ejusmodi esse, ut de ipsis homo veraciter dicere: posset Non ego operor,
sed peccatum quod inhabitat in me; non attendentes, quod hoc quidem quod
homo concupiscentiam sentit, quia ex necessitate est vitae
corruptibilis, non ipse operatur, quod vero concupiscentiae consentit,
quia ex voluntate est, nonnisi ipse operatur. Si ergo per propriam
voluntatem operantur iniquitatem, non habent utique charitatem. Et quid
dicent? Conveniant conscientiam suam, et moderentur scientiam suam.
Conscientia humilietur, ne scientia infletur. Non ergo de justitia
praesumant, ne forte per ipsam falsae justitiae praesumptionem scientiam
veritatis amittant. Dicunt quod qui semel charitatem habet, deinceps
illam amittere non potest, hoc est dicere, qui bonus est, malus esse non
potest. Quare ergo similiter non dicemus quod qui malus est, bonus esse
non potest, si dicimus quod qui modo bonus est, malus esse non potest?
Qui enim charitatem habet bonus est, et qui charitatem non habet bonus
non est. Si ergo bonus qui habet non potest amittere, neque malus qui
non habet potest acquirere; quod si verum esse constiterit, nec stanti
timendum est, nec sperandum jacenti. Nos in tempore sumus ubi incerta
volvuntur omnia, et tu mihi de tempore aeternitatem facis? Scriptura
dicit quod homo nunquam in eodem statu permanet (Job XIV). Et tu nescio
unde contendis quod qui stat nunquam cadit? Quare ergo dictum est: Qui
stat videat ne cadat? (I Cor. X.) Utinam verum esset si tamen justum
esset, ut in hac vita omnis qui bonus est, malus esse non posset. Sed
nunc vita ista hoc non habere debet, in qua et mali exspectantur ut boni
fiant, et boni probantur, si ad iniquitatem non declinant. Extra hanc
vitam quidam mali sunt, qui boni esse non possunt; et boni quidam sunt
qui similiter mali esse non possunt; quia illi per malitiam ligati sunt,
isti per gratiam confirmati. Sed et in iis quoque necessitatem natura
quae ex seipsa mutabilis est nullatenus operatur, quia in aliis, ut
dictum est, mutabilitatem naturae non natura sed malitia in deterius
coarctat. In aliis quoque eamdem naturae mutabilitatem non natura, sed
gratia in melius confirmat. Qui ergo illic mali sunt, boni esse non
possunt. Similiter qui boni sunt, mali esse non possunt. Hoc enim
aeternitatis est et immutabilitatis, ut illic de alio in aliud transitus
esse non possit. Hic autem quandiu mutabiliter vivitur, et bonus malus,
et malus bonus esse potest. Et si forte aliquis ita bonus inveniatur qui
semper bonus sit, idem ipse tamen qui bonus est, malus esse potest,
quandiu ille qui malus est bonus esse potest. Uterque enim sub tempore
vere vivit, et utriusque conditio una est in tempore. Sed dicis: Quid
ergo sibi vult auctoritas quae dicit: Charitas nunquam excidit? (I Cor.
XIII.) Audi quid: Tu fortassis sic intelligebas, quod ex quo semel
haberetur amplius non amitteretur. Noluit hoc dicere Scriptura, sed
aliud quod tu quidem idcirco recte non intellexisti, quia ipsam
Scripturam non bene inspexisti. Quid ergo? Quid dicit Scriptura illa?
Nunquid non manent tria haec, fides, spes, charitas? (Ibid.) Quid est
nunc? Hoc est in hac vita, quandiu quod non videtur creditur, et
speratur quod exspectatur, et desideratur quod amatur. Cum autem finem
acceperit vita haec et omnia facta fuerint manifesta, quid erit occultum
quod credatur quando nihil erit quod manifeste non videatur? Quid etiam
tunc poterit sperari futurum quando omnia praesentia erunt et nihil
futurum erit? Dictum est quia si vides non est fides (Rom. VIII); et
iterum: quod videt quis quid sperat (ibid.). Ergo illic non credes. Non
dico quia infidelis eris, sed non credes quia scies. Similiter dico quod
illic non sperabis, neque tamen dico, desperabis, sed ideo dico non
sperabis, quia quod sperasti totum habens nihil futurum exspectabis.
Nunquid similiter dico quod illic non amabis? Ergo quando adhuc non
habuisti dilexisti et non amabis quando habebis? Absit! Imo multo magis
tunc amabis quando quem amabis videbis, et quem videbis habebis. Non
enim sic est amor iste, ut absens diligatur, et praesens fastidiatur.
Ergo tunc etiam amabis, et multo magis amabis, et remanebit charitas
quando fides et spes amplius non erunt. Hoc igitur vult quod dictum est:
Charitas nunquam excidit; quoniam hic habetur, et illic retinetur. Sive
prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia
destruetur. Omnia enim haec in vita tantum sunt, etiam ipsa scientia
nostra quae modo est, tunc non erit. Non quia tunc nulla erit, sed quia
alia erit. Omnia igitur ista cum ipsa vita excidunt, quia non permanent
postea quando videbitur qui creditur, et habebitur qui speratur.
Charitas autem nunquam excidit, quantum hic est et illic erit, et non
habebit finem unquam dilectio, sicut finem non habebit unquam inspectio.
Sicut nunquam separabimur a contemplatione, sic nunquam evacuabimur a
dilectione; sed semper videbimus et semper diligemus. Sic ergo charitas
nunquam excidit quia semper manet. Non enim dixit a nullis excidit, sed
nunquam excidit quia non in omnibus manet, et tamen semper manet in
quibus manet. Nam si propterea non semper manet quia non in omnibus
manet, ergo nec fides aut spes hic manet, quia non in omnibus manet.
Multi enim a fide et spe quae in Deum est recesserunt, et fidem et spem
ipsam quam habere coeperant deseruerunt; et excidit ab eis fides et spes
etiam in hac vita. Nec tamen idcirco minus verum fuit quod dictum est:
Nunc manent fides, spes et charitas tria haec. Si ergo fides et spes
quae hic aliquando a quibusdam excidunt tamen hic manent, quia hic
prorsus nunquam excidunt, quoniam in aliis manent; ergo similiter
charitas quae aliquando hic a quibusdam excidit, tamen manet semper;
quia, quamvis a quodam exciderit, nunquam tamen prorsus excidit, quia in
aliis semper manet. Neque enim idcirco perit, si in me perit, et mihi
perit. Neque propterea destruitur, si a me evacuatur et in me
destruitur, quoniam alteri manet quod mihi non manet.
Sed dicis iterum: Si ii qui mali sunt futuri et perituri charitatem
aliquando habere possunt, quomodo charitas fons proprius nominatur, de
quo non communicat alienus? Qui enim pereunt alieni sunt et non
pertinent ad nos, neque ad id quod nostrum est. Si ergo alieni sunt,
quomodo de illo quod nostrum est proprium communicare possunt? Mirum
est. Si enim ii qui aliquando fuerunt alieni proximi facti sunt
accedendo, quare non similiter ii qui proximi sunt alieni fieri possunt
recedendo? Si enim accedere possunt qui longe sunt, possunt etiam
recedere qui prope sunt. Qui accedunt reconciliantur, qui recedunt
abalienantur. Si autem qui reconciliati sunt proximi sunt, ergo et qui
abalienati sunt alieni sunt, tamen quandiu proximi fuerunt non fuerunt
alieni, sicut ii qui alieni fuerunt priusquam reconciliarentur proximi
non fuerunt. Et qui proximi fuerunt quandiu proximi fuerunt de fonte
proprio communicaverunt. Et similiter qui alieni fuerunt, quandiu alieni
fuerunt, de fonte proprio non communicaverunt. Cum autem ii qui alieni
fuerunt proximi essse coeperunt, de fonte proprio communicare coeperunt,
et similiter qui proximi fuerunt postquam abalienari coeperunt, de fonte
proprio communicare desierunt. Et remanet semper fons proprius de quo
non communicat alienus. Alienus enim communicare non potest; et tamen
qui alienus est proximus esse potest. Charitatem malus habere non
potest, sed qui malus est bonus esse potest. Quando bonus esse incipit,
charitatem habere incipit; et quando bonus esse desinit, charitatem
habere desinit; et nunquam charitatem nisi bonus habere potest, quia
charitatem habere et simul malus esse nemo potest.
Dicis interum: Si aliquando charitas semel habita amittitur, quid est
quod dicit Scriptura: Qui amicus est, semper diligit? (Prov. XVII.) Si
enim qui diligit amicus est; et qui amicus est semper diligit; profecto
qui diligit semper diligit; qui autem semper diligit, nunquam charitatem
amittit. Si igitur vera est Scriptura et qui diligit semper diligit; qui
semel charitatem habet, nunquam illam amittit. Sic tibi videtur: multa
sunt talia quae possunt quovis deduci, sed magnum non est si aliquid
dicas, sed si hoc quod dicis, utrum sic sit dicendum intelligas. Qui
amicus est semper diligit. Verum est hoc quia amicus semper diligit, et
inimicus semper odit; et tamen qui amicus est inimicus potest esse et
odire; et qui inimicus est, amicus potest esse, et diligere. Quandiu
amicus est diligit; et quandiu inimicus est, odit. Sunt autem quidam non
veri amici qui in prosperitate amare se simulant, et in adversitate
probantur quales sunt; propter ejusmodi dictum est, quod verus amicus
semper diligit, hoc est non in prosperitate tantum, sed etiam in
adversitate, hoc est semper. Non enim est verus amicus etiam quando
amicus esse videtur, qui secundum tempus nutat; et in utramque partem
post fortunam movetur. Non talis est ille qui semper diligit, qui
hominem amat non pecuniam, amicum non lucrum. Qui enim propter solam
pecuniam amat, quandiu pecunia abundat, amat; quando pecunia deficit,
dilectio deficit, et non est amicus jam qui amicus esse videbatur; imo
qui prius amicus non fuit, sed putabatur, nunc manifeste amicus nec esse
nec fuisse comprobatur. Illi ergo jure dicitur qui amicus est semper
diligit. Si amicus fuisti in prosperitate: dilige in adversitate. Quid
enim in prosperitate dilexeris, in adversitate ostendis. Si enim amicum
dilexisti, adhuc ipse est, dilige ipsum. Cur cesset dilectio, cum quod
amatur non aufertur. Si autem fortunam dilexisti, non habes jam quod
diligas, quia fortuna discessit et permansit homo solus. Hoc sibi vult
quod dictum est, qui amicus est semper diligit. Instas adhuc quasi majus
aliquid adducturus ad comprobandum quod charitas semel habita non
recedat.
Ostendis integram tunicam Christi, quae scindi non potuit, etiam quando
Christus pati potuit. Corpus Christi vulnerabatur, et tamen tunica
Christi non scindebatur. Magnum est quod affers si bene intelligas. Quid
est enim tunica Christi nisi Ecclesia Christi; et quid integritas
tunicae nisi unitas Ecclesiae? Ecce quam bonum et quam jucundum habitare
fratres in unum (Psal. CXXXII). Quod unum? Manete in dilectione mea
(Joan. XV). Ergo charitas, unitas est Ecclesiae. Et dicit Scriptura: Qui
in unitate Ecclesiae sunt, perire non possunt, hoc est quod dicere
voluisti: Qui in charitate sunt, perire non possunt; sive charitatem,
sive unitatem nomines idem est, quia unitas est charitas, et charitas
unitas. Qui ergo in unitate Ecclesiae sunt, semper in charitate sunt; et
qui in charitate sunt perire omnino non possunt. Manifesta est veritas.
Nemo fidelis contradicit. Nullus in charitate perire potest. Ibi perire
non potest; sed inde exire et perire potest. Qui ibi manet, perditionem
non timet. Caveat ipse ne egrediatur foras. Intus positis perditio non
est, sicut iis qui foris sunt salus non est. Qui incipit exire incipit
perire. Cum autem foris positus ad charitatem revertitur, ad salutem
reparatur.
Quid amplius quaeris? Fortassis aliam unitatem Ecclesiae interpretari
voles, de qua veraciter dicere possis, quod idcirco in illa nullus
peribit, quoniam de illa nullus exibit. Est enim unitas
praedestinationis de qua dicitur: Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim.
II). Et verum est quod omnes qui in hac unitate sunt, salvi erunt;
quoniam ex iis qui praevisi sunt ad vitam, nullus peribit. Sicut enim
dicit Scriptura: Quos praedestinavit, hos et vocavit, et quos vocavit,
hos et justificavit; et quos justificavit, hos et glorificavit (Rom.
VIII). Isti ergo sunt diligentes Deum quibus omnia cooperantur in bonum,
qui secundum propositum vocati sunt sancti (ibid.). Nam qui secundum
propositum vocati non sunt, et qui ad vitam praedestinati non sunt, etsi
aliquando ad tempus Deum diligant, usque ad finem in dilectione Dei non
perseverant. Qui propter ea amissa charitate pereunt, quoniam cum ad
iniquitatem ceciderint, ad charitatem non resurgunt. Praedestinati autem
postquam Deum diligere coeperint, vel perseveranter diligunt, ut a
dilectione non cadant, vel cum a dilectione ceciderint, iterum ad illam
resurgunt, ne pereant. Quid tibi videtur? Credis ne ita esse ut dico?
Fortassis non tibi sufficiet Apostolus qui hoc dicit, propterea non quod
ita existimes intelligendum esse quod dicit Apostolus non omnes
diligentes Deum in numero illorum ponere voluit, quibus omnia
cooperantur in bonum, nisi eos tantum qui secundum propositum vocati
sunt sancti. Manifesta est veritas, nisi illam impudenter negare
volueris. Sed dices fortassis non ita intelligendum esse quod dicit
Apostolus: Scimus quia Deum diligentibus omnia cooperantur in bonum, iis
qui secundum propositum vocati sunt sancti. Dicis ergo non ita
intelligendum esse quasi per id quod subjunxit iis qui secundum
propositum vocati sunt sancti, determinare voluerit; quibus
diligentibus. Deum omnia cooperantur in bonum, sed potius eosdem ipsos
diligentes Deum omnes secundum propositum vocatos sanctos. Sic ergo
fortassis intelligenda putabis verba Apostoli, nec mihi credes si dicere
voluero, hoc tibi signatum esse quod non omnes praedestinati sunt, qui
aliquando Deum diligunt, quia non permanent in eo quod diligunt. Verba
Augustinus sunt haec: Si mihi non credis, illi crede, ut mihi credas.
Imo non mihi sed veritati credas. Audi ergo quod dicit Apostolus,
inquit, cum dixisset: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur
in bonum, sciens nonnullos Deum diligere, et in eo bono usque ad finem
non manere, mox addidit: his qui secundum propositum vocati sunt sancti.
Hi enim in eo quod diligunt Deum permanent usque in finem. Et qui ad
tempus inde deviant revertuntur, usque in finem perducunt quod in bono
esse coeperunt. Ecce habes manifeste quod quidam ad tempus charitatem
habentes, quia in illa usque in finem non perseverant, cadunt et
pereunt; et rursum quidam qui ab illa ad tempus cadunt, quia iterum
resurgunt, conservantur et salvantur. Alii vero, quia ab illa nunquam
deficiunt, usque in finem perseverant fervore semel captae charitatis
devotionem perducunt. Quid manifestius quaeris? Si hoc non vides, quid
vides? Sed dicis: Quomodo aliquando veram charitatem habere potuerunt,
qui in ea perseveraturi non fuerunt? Mirum est. Ergo fides, fides non
fuit, quae aliquando fides esse desiit. Quare non similiter dicis quod
nunquam albus fuit, qui aliquando albus esse cessavit? Nonne intelligis
quod in eo ipso aliquando illud fuisse dicitur, qui aliquando esse illud
desiisse memoratur? Quod enim quis nunquam fuit nunquam esse desiit.
Quapropter qui aliquando amare desiit, constat profecto quod prius quam
amare desineret, amavit. Sed verus, inquis, amor non fuit qui ad tempus
fuit. Ergo nec verum odium fuit quod ad tempus fuit. Nec vere albus
fuit, qui ad tempus albus fuit. Quis hoc dicat? Ergo vera dilectio fuit,
et vere fuit quandiu fuit, etiamsi secundum aliquem modum vera non fuit,
in eo quod desiit, quando jam vere non fuit. Si ergo dicis quod vera
dilectio non fuit, quae aliquando dilectio esse cessavit, sic intellige
quod quando dilectio esse desiit, vera dilectio non fuit, quia in eo
ipso quod nutabat et defecit ut dilectio non esset, esse coepit, et
accepit, ut quod prius fuit, jam vera dilectio non esset.
|
|