|
Fortassis dices quod quidam ejusmodi dicunt, quod ii qui non
perseveraturi Deum diligunt, dilectionem quidem Dei habent, sed
charitatem non habent; pro eo quod non omnem dilectionem Dei charitatem
appellandam putant, nisi eam solam quae usque in finem perseverat. Sed
hoc si quis dicere voluerit, qua ratione vel auctoritate probare possit
non invenio. Nisi forte idcirco aliud dilectionem, aliud charitatem
sonare putet, quia alterum latinum, alterum graecum vocabulum esse
putet. Sacra Scriptura nobis dicit, quod dilectio charitas est, et quod
dilectio Dei semper bona est. Non nobis dicit, quia illud diligit bene
facit, et quia iste diligit male facit. Augustinus dicit Apostolum
scisse quosdam Deum diligere, et in bono usque in finem non permanere;
et bonam vocat dilectionem Dei, etiam in iis qui non sunt permansuri in
illa; et isti nescio quot species charitatis invenerunt, more
pigmentariorum in nundinis declamationum stultarum. Dicunt non de omni
charitate intelligendum, quod dicitur charitas semel habita non
amittitur, sed de perfecta tantum. Et si ego illos interrogo quae sit
illa perfecta charitas, non mihi respondent, nisi illa quae non
amittitur. Non enim audent dicere de illa; sed de perfectione charitatis
loqui quae in futuro habebitur, ne superfluo de illa loqui convincantur
quae ad hanc vitam non pertinet. Ergo non inveniunt quam charitatem hic
perfectam dicant nisi illam quae non amittitur. Et rursum cum assignare
volunt quae sit illa charitas quae non amittitur, non inveniunt quid
dicant nisi illa quae perfecta est. Ita circulum faciunt, involventes
semetipsos, quia quo exeant non habent. Postremo tanta erroris caligine
involvuntur, ut dum pertinaciter charitatem semel habitam contendunt non
posse amitti, asserere incipiant eam a quibusdam non solum minora
peccata, sed criminalia quoque et damnabilia ex deliberatione
perpetrantibus retineri. David adulterum et homicidam, charitatem Dei
habuisse dicunt, quando libidini serviens in uxorem proximi sui
violandam turpitudini frena relaxavit; et eamdem turpitudinem tegendam
illum ipsum cujus torum foede violaverat, innocentem et justum crudeli
proditione exstinxit. Dicant mihi ubi tunc fuit charitas non agens
perperam, ubi innocens opprimitur, non quaerens quae sua sunt, quando
aliena rapiuntur. Ostendant mihi hic si possunt dilectionem quae
plenitudo legis est, ubi et praecepta legis violantur; et jus naturae
corrumpitur. Lex dicit: Non occides. Non moechaberis. Non concupisces
uxorem proximi tui (Rom. XIII; Exod. XX; Deut. V). Si charitas hic est,
plenitudo legis hic est. Si plenitudo legis est, quomodo praevaricatio
esse potest? Si talia facientem charitatem habuisse dicunt; quare non
etiam in hoc faciendo nihil peccasse dicunt, quia Scriptura dicit: Qui
natus est ex Deo non peccat (I Joan. V); et quia rursum alibi dicitur:
Habe charitatem et fac quidquid vis? Si enim hoc verum est quod talia
facientes charitatem retinere possunt, cum iis qui charitatem habent
quidquid libet agere conceditur, perfecto quidquid egerint, peccatum non
esse comprobatur. Eant ergo cum charitate sua et faciant quidquid
voluerint; quia magnos defensores habent alios quidem defendentes, quod
charitatem non amittant, alios autem concedentes, ut quidquid volunt cum
charitate faciant.
Sed dicunt: Si David peccando charitatem amisit, quomodo ergo verum est
quod scriptum est de ipso quod spiritus Domini non recedebat a David ab
eo die et deinceps? (I Reg. XVI.) Si enim charitas recessit, quomodo
spiritus Domini remansit? Quasi vero spiritus Domini secundum multa alia
remanere non potuerit, etiamsi secundum donum charitatis recesserit.
Nonne et in illis sive cum illis remanet quos cadentes custodit ne
pereant, quos tamen stantes non custodit ne cadant? Justus cum ceciderit
non collidetur; quia Dominus supponit manum suam (Psal. XXXVI). Quid
ergo? Si praesens erat Dominus stanti, quare lapsus est! Et si praesens
non erat cadenti, quare collisus non est? Si enim teneretur, non
haberetur. Item si manus non supponeretur, collideretur. Propter hoc
ergo collisus non est; quia cecidit super manum. Si manus super eum
cecidisset collisus fuisset: Qui ceciderit, inquit, super lapidem istum
confringetur, super quem autem ceciderit conteret eum (Matth. XXI).
Propter hoc ergo Dominus manum non jacenti superposuit, ut premeret; sed
supposuit, ut relevaret. Supposuit ut adjuvando repararet, non
superposuit ut judicando condemnaret; sic itaque spiritus Domini non
recessit a David, quia cum eo erat, ut abeuntem reduceret, et
poenitentem justificaret et forte cum eo erat, sed in eo non erat. Cum
eo erat ad custodiam, sed in eo non erat ad justitiam. Non enim tunc
justus erat David quando in tam gravi peccato prostratus erat, neque ad
eum tunc pertinuit quod scriptum est: Justus in die septies cadit, et
tamen justi nomen non amittit (Prov. XXIV). Propter hoc igitur spiritus
Dei etsi cum David tunc erat ut peccando non periret; nullatenus tamen
sic erat, ut damnabiliter non peccaret. Simile est quod de Petro
asserere negantes conantur, quod etiam tunc charitatem Dei non
perdiderat, quando interrogatus Christum se cognovisse negavit. Non enim
attendunt quod scriptum est: Nemo in spiritu Dei loquens dicit: Anathema
Jesu: et nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I
Cor. XII). Quod si forte dicere voluerint, quod spiritum Dei tunc quidem
Petrus intus in corde habuit; sed quod foris loquebatur in spiritu Dei
non dixit; audiant quod scriptum est: Ex abundantia cordis os loquitur
(Matth. I; Luc. VI). Ille ergo spiritus foris in ore loquebatur, qui
intus in corde dominabatur. Qui cor regebat, linguam movebat. Sed dicent
forte: Spiritus quidem Dei recessit, sed charitas remansit. Considerate
utrum veritas hoc dictum patiatur. Apostolus dicit: Charitas Dei diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom.
V). Nos charitatem non habemus, nisi in quantum Spiritum sanctum
habemus; et tu dicis: quod recedente et absente Spiritu sancto charitas
manet? Et dicunt: Quid ergo? Nulla scintilla pietatis, nulla affectio
dilectionis in David et in Petro remansit, quando alter molestia
carnalis concupiscentiae victus, alter vero imminentis mortis timore
fractus, quodammodo uterque invitus peccavit. Imo voluntarie uterque
peccavit; quia si voluissent utrique non peccassent. Sed quia semetipsos
magis quam Deum dilexerunt, suam potius quam Dei voluntatem impleverunt.
Caro aliud suadebat, et aliud Deus praecipiebat; et elegerunt magis
obedire carni quam Creatori. Si voluissent, carnis voluntatem
contempsissent, et voluntatem Creatoris praeposuissent. Sed nondum
magistrum bonum imitabantur dicentem: Pater, non mea voluntas fiat, sed
tua (Luc. XXII). Et fieri potest quod ipsam carnis voluntatem, cujus
violentiam senserunt, aut nullam aut non tam violentam esse voluerunt;
tamen quod eidem tentanti et fatiganti consenserunt, non nisi volentes
fecerunt, quia magis Creatorem offendere quam ipsam molestiam et
fatigationem tolerare voluerunt; quod si noluissent omnino non
fecissent. Ergo in hoc volentes id quod caro voluit fecerunt, id quod
Creator voluit, noluerunt; quia si illud voluissent, ad istud faciendum
voluntarie non consensissent. Cum enim e duobus quae simul fieri non
possunt unum voluntate eligitur, procul dubio alterum in voluntate non
esse comprobatur. In ea ergo voluntate qua contra Deum carni consentire
elegerunt, charitatem utique Dei nullatenus habuerunt, quamvis tamen in
eo ipso quod magnam in tentatione violentiam passi sunt aliquam in
peccato suo excusationem habere possunt. De affectu vero pietatis quem
hujusmodi peccantes nonnunquam habere videntur, quando simul et peccare
consentiunt, et tamen quodammodo in peccato quod non deserunt, dolore
quodam affici non desistunt; cavendum tamen est omnino ne charitatis
sive dilectionis Dei nomine dignus existimetur. Si enim in iis qui ab
iniquitate ad justitiam convertuntur, affectus quidam et dilectiones
praeteritorum malorum remanent; qui tamen in bono proposito constitutis
ad iniquitatem non imputantur; quare non similiter in iis qui ad
iniquitatem declinaverunt ex usu praeteritae virtutis etiam in malo
proposito affectiones quaedam amissi sive corrupti boni aliquando
superesse dicantur, quae quidem sine proposito bonae voluntatis ex usu
sive ex natura inesse possunt; sed sine ipso meritum justitiae habere
non possunt. Unum enim hoc est propositum scilicet voluntatis sive
consensus animi ex voluntate surgens cui soli judicium est cum Deo, et
hoc solum si bonum est non est ad malum quidquid in homine est sive
bonum sit sive malum; item si malum est, non est ad bonum quidquid
reliquum est, sive bonum sive malum. Ad hunc ergo oculum ex quo solo
totum corpus lucet respicere debuerunt, qui in affectionibus nescio
qualibus quas et incredulis et iniquis aliquoties sive ex natura sive ex
usu inesse videmus, meritum hominis constituunt. Poterant his satis
superstitiosae questiones finem accipere, si tamen finem accipere
poterant. Nunc autem quaerunt et semper quaerunt, et nunquam inveniunt.
Interrogant utrum David et Petrus damnari debuissent, si ante
poenitentiam in peccatis suis mortui fuissent. Quae quaestio quali
responsione digna sit utinam videre possent! Quare enim perire non
debuissent si in peccatis suis mortui fuissent? Sed perire, inquiunt,
non potuerunt quoniam ad vitam praedestinati fuerunt. Quare ego
similiter non peccare non potuerunt, quoniam peccaturi praesciti
fuerunt? Si enim praedestinatio impediri non potest, nec praescientia
falli non potest. Si autem praescientia peccandi non infert
necessitatem, nec praedestinatio damnationis tollit possibilitatem. Vis
adhuc audire quid dicat Augustinus; quia mihi non credis, audi qui sunt
qui diligunt, et qui sunt qui perseveraturi sunt; et quae sit unitas
dilectionis, et quae sit unitas praedestinationis. Scimus quoniam
diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum iis qui secundum propositum
vocati sunt sancti (Rom. VIII); propositum autem non suum sed Dei. Qui
etiam praedestinati atque praesciti sunt. Usque adeo prorsus omnia, ut
etiam si qui eorum deviant et etiam exorbitant, hoc ipsum eis faciat
proficere in bonum; quia humiliores redeunt atque doctiores. Horum si
quisquam perit, fallitur Deus; et vitio humano vincitur. Sed nemo eorum
perit, quia nulla re Deus vincitur aut fallitur. Isti signati sunt ad
Timotheum ubi cum dictum fuisset Hymeneum et Philetum fidem quorumdam
subvertere, mox additum est: Firmum autem fundamentum Dei stat habens
signaculum hoc; seivit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II). Horum fides
quae per dilectionem operatur profecto aut omnino non deficit; aut si
qui sunt quorum deficit, reparatur antequam vita ista finiatur; et
deleta quae intercurrerat iniquitate, usque in finem perseverantia
deputatur. Qui vero perseveraturi non sunt, ac sic a fide Christiana et
conversatione lapsuri sunt, ut tales eos vitae hujus finis inveniat;
procul dubio neque illo tempore quo bene pieque vixerunt in istorum
numero sunt computandi. Non enim sunt a massa illa perditionis
praescientia Dei et praedestinatione discreti; et ideo nec secundum
propositum vocati, ac per hoc nec electi. Sed in eis vocati de quibus
dictum est: Multi vocati; non in eis de quibus dictum est: Pauci vero
electi (Matth. XX). Et tamen quis eos neget electos cum credunt et
baptizantur, et secundum Deum vivunt? Plane dicuntur electi a
nescientibus quid futuri sint; non ab illo qui eos novit non habere
perseverantiam quae ad beatam vitam perducit electos. Scitque illas ita
stare ut praescierit esse casuros.
Hic si a me quaeratur cur eis Deus perseverantiam non dederit; qui eam
qua christiane viverent dilectionem dedit; me ignorare respondeo.
Respondeant et ipsi si possunt, cur illos Deus cum fideliter et pie
viverent non tunc de vitae hujus periculis rapuit, ne malitia mutaret
intellectum eorum, et ne fictio deciperet animas eorum? Utrum hoc in
potestate non habuit, an eorum mala futura nescivit? Nempe nihil horum
nisi perversissime atque insanissime dicitur. De hujusmodi ait Joannes:
Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Quod si fuissent ex nobis,
permansissent utique nobiscum (I Joan. II). Et quid aliud dicit, nisi
non erant filii etiam quando erant in professione et nomine filiorum?
Non quia justitiam simulaverunt, sed quia in ea non permanserunt. Neque
enim ait: Nam si fuissent ex nobis, veram non fictam justitiam
tenuissent utique nobiscum. Sed si fuissent, inquit, ex nobis,
permansissent utique nobiscum. In bono utique erat; sed quia in eo non
permanserunt, id est usque in finem non perseveraverunt: non erant,
inquit, ex nobis, etiam quando erant nobiscum. Hoc est non erant ex
numero filiorum, etiam quando erant in fide filiorum; quoniam qui vere
filii sunt praesciti et praedestinati et secundum propositum vocati
sunt, ut sint electi. Non enim periit filius promissionis, sed
perditionis. Ac per hoc nullus praedestinatorum ex bono in malum mutatus
finit hanc vitam, quoniam sic est ordinatus et ideo Christo datus, ut
non pereat, sed habeat vitam aeternam. De quibus ait Joannes: Scimus
quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat. David graviter peccavit,
sed quia natus ex Deo ad societatem filiorum Dei pertinebat, non
peccavit usque ad mortem, sed veniam poenitendo meruit. De hoc siquidem
peccato ad mortem, ante meminit idem Joannes his verbis: Est peccatum ad
mortem (I Joan. V). Et statim subjunxit: Scimus quoniam omnis qui natus
est ex Deo non peccat.
|
|