CAP. II. De virtutibus et operibus bonis.

Sicut superius diximus aliud esse vitium, atque aliud peccatum quod ex ipso vitio procedit, ita intelligimus aliud esse virtutes, atque aliud opera justitiae quae ex ipsis oriuntur. Virtus enim quasi quaedam sanitas est et integritas animae rationalis, cujus corruptio vitium vocatur. Opus vero justitiae est in motu mentis rationalis, qui secundum Deum incedit, a cordis conceptione surgens, et foras usque ad actionis corporalis completionem procedens. Virtutes in Scripturis plurimae numerantur, maxime vero quae in Evangelio, quasi quaedam antidota vel sanitates contra septem vitiorum corruptionem sub eodem numero disponuntur. Prima est humilitas, secunda mansuetudo, tertia mentis compunctio, quarta desiderium justitiae, quinta misericordia, sexta cordis munditia, septima pax mentis interna. Homo igitur in peccatis jacens aegrotus est, vitia sunt vulnera, Deus medicus, dona Spiritus sancti antidota, virtutes sanitates, beatitudines gaudia, per dona enim Spiritus sancti vitia sanantur. Sanitas vitiorum integritas est virtutum. Sanus operatur, operans remuneratur. Sic post virtutes opera bona sequuntur, et ex virtutibus opera ipsa oriuntur. Sex opera misericordiae in Evangelio (Matth. XXV), specialiter a Domino enumerantur, in quibus perfectio bonorum operum significantur. Primum est esurientem pascere, secundum sitientem potare, tertium hospitem colligere, quartum nudum vestire, quintum infirmum visitare, sextum ad incarceratum et clausum venire. In iis enim necessitatibus omnis vitae humanae molestia vel comprehenditur vel liguratur, in quibus quisquis propter Deum proximo compatitur, misericordiam a Deo in sua necessitate meretur.