|
Sane duo sunt motus cordis, quibus anima rationalis ad omne quod facit
agendum impellitur. Unus est timor, alter amor. Haec duo cum bona sunt
omne bonum efficiunt. Per timorem enim mala caventur; per amorem bona
exercentur. Cum autem mala sunt, omnium malorum initium et causa
existunt. Per timorem enim malum a bono receditur; per amorem vero malum
mala perpetrantur. Sunt ergo duo haec quasi portae duae, per quas mors
et vita ingrediuntur Mors quidem quando aperiuntur ad malum, vita autem
quando ad bonum referantur.
|
|