|
Timor est effectus mentis quo movetur ut superiori cedat; amore enim
accedit, timore recedit. Si in justitia perstitisset homo, ex voluntate
subjiceretur meliori. Nunc autem ex necessitate fortiori subjicitur.
Haec est poena illa timoris ex qua servilis nominatur. Quando qui
voluntate prius meliori subjici noluit, nunc necessitate fortiori
subjicitur. Quam profecto poenam tunc charitas foras mittit, quando
subjectionem voluntariam facit. Quanto magis crescit charitas, tanto
magis crescit voluntas; quanto magis crescit voluntas, tanto magis
decrescit necessitas. Et jam perfecta charitate amat ad reverentiam
meliorem voluntarius; non timet ad poenam fortiorem invitus. Quaerunt de
Christo homine quomodo timorem Domini habuerit. Sed facile est
demonstrare quomodo voluntarie Patri in quantum ipse homo erat sibi
superiori subjiciebatur, et spontanea reverentia cedebat illi quem
superiorem cognoscebat, dicens: Pater major me est (Joan. XI). Sicut
igitur amor cum sit motus mentis naturaliter unus secundum diversas
qualitates diversa nomina sortitur; et dicitur aliquando cupiditas;
quando scilicet ad mundum est, quando vero ad Deum est charitas. Sic
timor cum sit motus mentis naturaliter unus, secundum diversos tamen
modos quibus habetur vel operatur, diversis nominibus significatur.
|
|