CAP. V. De quatuor timoribus.

Quatuor sane timores sacra Scriptura discernit: servilem, mundanum, initialem, filialem. Servilis timor est, pro evitanda poena abstinere a malo, retenta voluntate mala. Mundanus timor est pro evitanda poena abstinere a bono, retenta voluntate bona. Initialis timor est pro evitanda poena cum perverso opere etiam pravas cogitationes resecare. Filialis timor est bono firmiter adhaerere quia illud amittere nolis. Ex iis quatuor timoribus duo mali sunt, id est servilis et mundanus; duo vero boni, id est initialis et filialis. Servilis timor poenam quae ab hominibus infertur metuit; et idcirco et sufficit cessare a malo opere, quia ad oculum famulatur et reatum conscientiae non metuit, hominibus placere volens. Mundanus vero timor hominibus placere non quaerens tamen displicere metuens; et ipse fingit quod non est; tam mendax in neganda veritate, quam fallax alter in falsitate tegenda. Et uterque in veritate offendit; alter quia timide negat quod est; alter quia perverse simulat quod non est. Initialis vero timor quia eam quam Deus comminatur poenam declinare satagit, nequaquam sibi sufficere videt, ut ab illicita se operatione contineat, quia ei qui cor intuetur non est satis ad probationem si innocens fuerit actio, nisi etiam ipsa cordis cogitatio ante ejus oculos sincera atque impolluta appareat. Quia ergo illi displicere metuit qui videt totum ad perfectam innocentiam coram eo necesse esse considerat ut emendet totum. Et ideo iste timor initialis dicitur quia sub hoc per bonam voluntatem et virtus initium capit; et vitium finem. Necdum tamen perfactio est, quia dum aliud agitur, et aliud intenditur, ipsum adhuc propter se bonum non amatur. Tunc accedit charitas; et intrat per timorem illum, qui dum monstrat quod fugere debeamus, periculum quodammodo appetere et desiderare facit praesidium. Convertit igitur cor ad Deum, ut quodammodo de ipso fugiat ad ipsum; hoc est, dum cavet habere iratum, studeat habere propitium. Hunc sequitur timor filialis qui ex succedente charitate nascitur, ut ipsum timere nihil aliud sit quam degustatum in charitate bonum jam nolle amittere. Et hic quidem timor aliquid poenae adjunctum habet dum in incerto ambulamus; et potest in utramque adhuc partem declinare status vitae mutabilis. Sed cum mutabilitas nulla erit, tunc nulla ex incerto suspicionis poena inerit. Et tunc timor quodammodo sine timore erit, ubi et de stabilitate certi erimus; et tamen reverentiam Creatori exhibere non desistemus.