CAP. VI. De charitate.

Geminam nobis sacra Scriptura charitatem commendat; Dei videlicet et proximi. Charitatem Dei ut sic ipsum diligamus ut in ipso gaudeamus. Charitatem proximi ut sic ipsum diligamus, non ut in ipso, sed ut cum ipso gaudeamus in Deo. Hoc est, ut Deum diligamus propter se ipsum; proximum autem propter Deum. Deus autem idcirco propter se ipsum diligendus est; quia ipse est bonum nostrum. Proximus autem ideo propter Deum diligendus est, quia cum ipso in Deo est bonum nostrum. Illum diligimus ut ad ipsum veniamus, et in ipso gaudeamus. Istum diligimus ut cum ipso curramus, et cum ipso perveniamus. Illum ut gaudium, istum ut gaudii socium; illum ut requiem, istum ut requiei consortem. Quid est Deum diligere? Habere velle. Quid est Deum diligere propter seipsum? Ideo diligere, ut habeas ipsum. Quid est proximum diligere propter Deum? Ideo diligere quia habet Deum. Sicut diligimus hominem propter justitiam, id est quia habet justitiam, et sicut diligimus hominem propter sapientiam, id est quia habet sapientiam, sic diligimus hominem propter Deum, id est quia habet Deum; vel si forte nondum habet, quia habiturus est eum; vel ut habeat eum. Sic itaque propter Deum hominem diligimus, quem utique propter Deum non diligeremus, si Deum non diligeremus. Quemadmodum cum hominem propter sapientiam diligo, ideo diligo quia ipsam sapientiam diligo; quem profecto non diligerem, si sapientiam propter quam ipsam diligo, non diligerem. Ita cum proximum propter Deum diligo, ideo diligo quia Deum diligo, propter quem ipsum proximum diligo, quem utique non diligerem si Deum propter quem ipsum diligo, non diligerem. Sic igitur si bene diligo et bonum diligo. Non enim bene diligo nisi cum bonum diligo; et cum bonum quod diligo non ob aliud quam propter bonitatem diligo. Si ergo bene diligo, sic diligo. Quomodo? Amicum in Deo, et inimicum propter Deum. Quid est amicum diligere in Deo? Ideo diligere quia Deum habet. Non in divitiis suis, non in fortitudine sua, non in pulchritudine sua, sed in justitia sua, in sanctitate sua, in bonitate sua. Illa enim etsi a Deo sunt, extra Deum diligi possunt; et saepe cum diliguntur avertunt et pervertunt mentem diligentium se, ut Deum non diligant. Idcirco pro iis laudandus est Deus; quia cum dantur ab ipso dantur, et dona ejus sunt; sed in iis non est amandus proximus quia virtus ejus non sunt, neque bonum faciunt ista hominem, etiamsi abundaverint; neque si defuerint, malum. Bonitas autem bonum facit, et justitia justum, et veritas verum. Et haec cum adsunt adest Deus, quia Deus bonitas est, et justitia, et veritas. Ideo in bonitate et justitia et veritate diligendus est homo. Et quando in istis diligitur, in Deo diligitur; quia Deus bonitas est, et justitia et veritas. Si ergo bonum diligimus et bene diligimus, boni sumus. Non enim bonos facit nisi dilectio bona et dilectio boni. Si autem boni sumus nullos amicos habemus nisi bonos, et nullos inimicos nisi malos: quia si boni sumus, nihil praeter bonum diligimus, et nihil praeter malum odimus. Si autem amicos bonos habemus, et inimicos malos; amicos quidem in bonitate sua diligere debemus, id est ideo quia boni sunt. Inimicos autem quia in bonitate diligere non possumus, quia boni non sunt, tamen propterea diligere debemus, ut bonitatem habeant et boni sint. Et in iis omnibus non nisi bonitas diligitur, quando nihil diligitur nisi propter bonitatem. Simili modo cum Deus diligitur, propter se diligitur quia ab alio non est, neque aliud ab ipso quod diligitur in ipso. Cum vero proximus diligitur, non propter se diligitur, sed propter Deum. Alter, id est amicus, quia Deum habet; alter, id est inimicus ut Deum habeat; et in iis omnibus non nisi Deus diligitur, quia aliud non est quam Deus, quod et in illo diligitur quia est, et in isto diligitur ut sit. Ergo cum Deus diligitur et proximus diligitur, cum Deus diligitur, quare dixit Scriptura ut et Deum diligas et proximum? Si in Deo Deum diligis, et in proximo Deum diligis, nec aliud in proximo quam in Deo diligis, quare sunt duo praecepta charitatis? Si enim utrobique Deus diligitur, in utroque unum impletur, nec opus fuerat praeceptum geminari de opere uno. Suffecerat si dixisset: Dilige Dominum Deum tuum (Deut. VI; Matth. XXII). In hoc enim totum est. Qui enim vere Deum diligit, ubique diligit. Si vere diligitur, diligitur ubicunque invenitur. In seipso, in proximo, intus et foris, et sursum et deorsum, longe et prope. Si mel dulce est, dulcis est et favus. Si mel diligis, diligis et favum receptaculum mellis. Sed cum mel diligitur, ideo diligitur quia dulce ipsum est. Cum vero favus diligitur, ideo diligitur, quia dulcedo in ipso est. Mel propter seipsum diligitur. Favus autem propter mel diligitur; et si forte videris favum non habentem mel, vides receptacula ubi mel esse debuerat, et dotes vacua esse; et non placet tibi, quia arida sunt, et cupis mel illic esse quod diligis; et si venerit, amplius diligis. Ita dilige Dominum Deum tuum, quia dulcedo est ipse, et bonitas et veritas. Proximum autem tuum dilige (Matth. XIX, XXII), quia receptaculum est dulcedinis, bonitatis et veritatis; et si in eo inveneris quod habere debet dulcedinem et bonitatem et veritatem, dilige in ipso illa et dilige ipsum propter illa. Si autem vacuum inveneris bonis suis, dole, quia receptaculum inane vides; et opta ut veniant ad eum et intrent in eum bona sua, ut fiat ipse bonus habens bona sua, sine quibus bonus esse non potest. Dilige ergo Deum quia bonitas est. Dilige proximum quia ex bonitate bonus est; vel si bonus non est, ut sit bonus qui bonus esse potest. Qui enim jam esse non possunt boni, diligendi non sunt nec proximi sunt, sed alieni et remoti et extranei. Non des, inquit, alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli, ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena (Prov. V).

Isti ergo sunt alieni et extranei nimis remoti et longe facti, quibus amplius reditus non patet ad bonum, daemones scilicet et homines maligni cum daemonibus damnati. Quid idcirco a nobis amplius diligendi non sunt; quia ab illo bono propter quod diligitur omnis qui bene diligitur, irrecuperabiliter corruerunt. Nusquam nobis Scriptura dicit daemones diligamus? neque illos homines qui jam cum daemonibus damnati sunt. Illi enim proximi non sunt, sed remoti et alieni facti a nobis. Nos autem proximos diligere debemus non alienos; id est homines non daemones, et illos homines qui vel per bonitatem non recesserunt, vel per arbitrii libertatem redire possunt. Non enim omnino longe sunt; qui etsi abierunt, adhuc redire possunt. Isti sunt proximi, quos diligere debemus, vel in Deo si non recesserunt, vel propter Deum si redire possunt. Quos quando diligimus, vel in eis Deum diligimus quia boni sunt, vel in eis Deum diligimus et optamus cum quod non sunt boni esse possint. Propter hoc duo sunt praecepta charitatis; Dei videlicet et proximi, ut per charitatem Dei ipsum bonum diligas; per charitatem proximi bonum quod diligis proximo non invideas. Poteras aliquid diligere, et proximo non diligere; poteras aliquid velle habere, tamen non velle ut illud haberet proximus tuus; in Deo tamen non poteras. Non enim poteras diligere Deum nisi diligeres proximum tuum; quia cum invidia et odio Deus diligi non potest, tamen quia in aliis rebus hoc facere poteras, ut aliquid velles et proximo tuo non velles, distinctum est, ut utrumque tibi faciendum esse intelligas, quamvis tamen alterum sine altero facere non possis. Quamvis simul sint, tamen duo sunt dilectio Dei et proximi, neque ideo debuerunt in praeceptione confundi, quamvis non possint in actione separari. Duo igitur sunt praecepta charitatis: unum quo Deum diligere praecipimur, alterum quo proximum amare jubemur.