|
Sed dicis: Quare tria data non sunt praecepta charitatis, ut similiter
diligat homo seipsum, sicut diligere jubetur Deum et proximum? Sed
considera, quod superfluum foret ut illud fieri juberetur, ad quod
faciendum sic homo pronus fuerat ex se, ut illud aut non posset aut non
vellet dimittere etsi prohiberetur. Non igitur praecipiendum homini erat
ut se diligeret; sed timendum vel cavendum magis erat ne nimis
diligeret. Hoc siquidem naturae insitum erat, ut se odire non posset;
secundum quam, nemo carnem suam odio habuit (Ephes. V); cujus commodum
qui naturae insitus est appetitus inseparabiliter diligit, et quod
adversum est illi, semper detestatur et fugit. Tamen quia quaestio
aliqua esse videtur quare praeceptum non est homini ut diligat seipsum,
sicut mandatum est, ut diligat Deum et proximum suum; considerare nos
oportet, si forte in his duobus mandatis in quibus de dilectione Dei et
proximi agitur, id etiam quod ad diligendum se homini vel praecipiendum
vel faciendum est contineantur. Duo in homine sunt: anima et corpus,
spiritus et caro. Utrumque Deus fecit et utrumque homo a Deo accepit.
Quod autem a Deo est, totum bonum est, et quod bonum est, totum
diligendum est. Itaque diligere debet homo totum quod a Deo bonum a Deo
accepit; quia bonitati ingratus esset, si quod ab ipsa est bonum non
diligeret. Bene ergo facit cum diligit corpus suum; ita tamen si bene
diligat, id est si in eo diligat in quo diligendum est. Similiter cum
diligit animam suam benefacit. Et melius facit cum diligit animam suam,
quam facit cum diligit carnem suam; et tanto melius, quanto melior est
anima quam caro. Itaque in utroque benefacit, cum utrumque bene diligit.
Corpus quippe diligendum est ad necessitatem, anima vero diligenda ad
bonitatem. Caro diligenda est ut contra corruptionem foveatur; anima
diligenda est ut contra iniquitatem custodiatur. Tamen si necessitas
alterius inciderit; et alterum pati necesse sit, melius est ut caro
sustineat corruptionem, quam anima faciat iniquitatem. Utrumque ergo
diligendum est, sed tamen magis illud quod melius est, quamvis autem
utrumque esset diligendum, non tamen utrumque ut diligeretur
praecipiendum erat. Nam quia per naturae affectum carnis suae amor
sufficienter homini inerat, non erat praecepto provocandus, ut illum
haberet, sed admonitione potius temperandus ne nimis haberet, Carnis,
inquit Apostolus, curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII). Carnem
quippe suam homo ante peccatum per affectum naturae dilexit ad
necessitatem; post peccatum autem per vitium concupiscentiae jam nunc
diligere consuevit ad superfluitatem, et idcirco in hac parte praecepto
non eget, ubi per se voluntarius est etiam si non moneatur, sed
prohibitione potius et comminatione ne in praeceps eat si non teneatur.
Sic ergo dilectio carnis in praecepto ponenda non fuit, de qua constabat
quia satis haberetur, etiamsi non praeciperetur. De dilectione vero
animae quaeri potest utrum in mandato constituta sit; et si hoc mandatum
est homini ut diligat animam suam, utrum hoc mandatum aliud ab illis
duobus mandatis quae supra distincta sunt in dilectione Dei et proximi
intelligendum sit, aut idem cum illis. Quid est autem animam diligere,
nisi bonum ejus amare; sicut enim carnem suam amare dicitur qui bonum
illius amat et commodum appetit; et odisse qui ea quae adversa illi sunt
et noxia aut studiose agit aut voluntarie sustinet, ita quoque animam
suam amare dicitur, qui amat ea quae bona illi sunt et salubria; et quae
ad bonum illius cooperantur et saluti proficiunt. Qui autem quae illi
nocent amat, non illam amat. Qui diligit, inquit, iniquitatem, odit
animam suam (Psal. X). Amas livores, et percussuras et vulnera, et dicis
amo carnem meam, qualis amor? Tu illam laedere et affligere non cessas,
et amare te dicis. Si amas illam, ama bonum illius, Si amas illam
benefac illi si potes, opta si non potes. Hoc est amare benefacere et
bonum velle. Qui persequitur odit, qui fovet diligit. Si me diligere
vis, sic me dilige; alioquin si amicos persequeris, inimicos foves, malo
te hostem habere quam familiarem. Nos amorem vocamus cum bonum
diligitur, commodum optatur, salus quaeritur. Qui hoc facit diligit. Si
autem hoc est amare, ille profecto animam suam diligit, qui bonum illius
diligit, et quod bonum illi est diligit. Quid est autem aliud bonum
animae rationalis quam Deus? Si ergo verum bonum animae Deus est, ille
utique animam suam diligit, qui Deum diligit, quia animae suae bonum
diligit. Quid enim putasti tibi dictum fuisse quando tibi dictum est ut
Deum diligas? Fortassis existimabas tibi dici, ut Deum tuum diligas
sicut diligis vicinum tuum, cognatum tuum, amicum vel proximum. Quomodo
enim illum diligis, nisi quia bonum cupis illi; et optas et facis si
potes, et facis quantum potes si diligis quantum potes. Tantum enim
facis quantum diligis. Si tantum potes quantum diligis, tantum facis
quantum diligis. Si autem minus potes, facis tamen quantum potes. Si
vero plus potes et minus diligis, quantum diligis tantum facis. Quid
igitur? Ita putas tibi juberi ut Deum tuum diligas, ut facias vel cupias
illi bonum, et non potius ut cupias illum bonum? Non illum amas ad bonum
suum, sed amas illum ad bonum tuum, et amas illum bonum tuum. Neque enim
sic illum amas ad bonum tuum, ut ab illo sit bonum tuum, et non ille sit
bonum tuum. Itaque amas illum ad bonum tuum, ut ipse quem amas sit bonum
tuum. Si enim illum amare vis ad bonum suum, quid illi boni dare potes
quod tu habeas et ipse non habeat, qui totum quod habes ab ipso habes?
Oblitus es illi dicere: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges
(Psal. XV). Quid ergo illi dabis qui totum habet quod tu habes, et plus
habet quam tu habes? Tu pauper es, ille dives est. In hoc mundo pauperes
dant divitibus, et qui plus habent accipere possunt a minus habentibus
quod non habent, hi enim qui ditiores sunt plus habent, qui tamen totum
non habent accipere possunt quod non habent. Deus tuus alias divitias
possidet. Quod tu minus habes ille plus habet, et quod aliquid habes
ille totum habet. Quomodo ergo illum amas? Quid illi dabis? Sed dicis:
Quamvis dare non possum, tamen optare possum. Cupio ut illi bonum
eveniat. Possibilitas quidem mea parva et exigua est ad illum, affectus
autem et amor dives in illum. Quod facere non possum, velle possum.
Facerem quidem si possem, sed quia non possum, facio quod possum. Quid
facis? Amo Deum meum. Quomodo amas? Cupio, inquis, bonum illi. Quod
bonum illi cupere potes, qui extra illum bonum invenire non potes? Deus
summum bonum est, et in ipso omne bonum est, et omne bonum ipse est.
Quid cupis illi qui totum habet, totum possidet? Bono bonum optas,
justitiae rectum, sapientiae sensum, perfectioni incrementum? Supervacua
pietate moveris. Miserere potius tui. Ille satis habet. Tu illum qui
optimus est meliorem facere vis? Cum ergo Deum diligis tibi diligis, et
bonum tuum est quod diligis, et ad bonum tuum diligis, quia bonum tuum
ipse est quem diligis. Cum diligis justitiam cui diligis? Illi an tibi?
Cum sapientiam diligis, cum veritatem et bonitatem diligis, cui diligis?
Illis an tibi? Ipsum lumen quod jucundum et delectabile oculis est cum
diligis, cui diligis? Ipsis an tibi? Sic est Deus tuus. Cum diligis eum,
intellige quod bonum tuum ipse est. Quid est diligere nisi concupiscere
et habere velle et possidere et frui? Si non habetur, velle habere; si
habetur, velle retinere, quamvis verum bonum nunquam diligi possit, nisi
cum habetur; nec haberi nisi cum diligitur. Bona ista quae foris sunt
saepe amantur, cum non habentur; et cum habentur nonnunquam
despiciuntur. Non tale est bonum quod Deus est. Si amatur, habetur; si
diligitur, gustatur: praesens est dilectioni. Si potes diligere, potes
habere. Si hoc das, hoc recipis. Non aliud pro illo quaeritur, nec pro
alio aliud datur.
|
|