CAP. VIII. Quod pure et gratis amat qui Deum propter se amat.

Sed forte mercenarius eris si diligis Deum et servis ei, ut praemium ab illo accipias. Dicunt hoc stulti quidam, et tam stulti ut seipsos non intelligant. Diligimus Deum et servimus illi; sed non quaerimus praemium, ne mercenarii simus; etiam ipsum non quaerimus. Dabit si voluerit, sed nos non quaerimus. In tantum enim excutimus manus ab omni munere, ut etiam ipsum non quaeramus quem diligimus. Pura enim et gratuita et filiali dilectione diligimus, nihil quaerimus. Ipse cogitet si quid dare voluerit, nos nihil requirimus. Diligimus ipsum sed non quaerimus aliquid, etiam ipsum non quaerimus quem diligimus. Audite homines sapientes. Diligimus, inquiunt, ipsum, sed non quaerimus ipsum. Hoc est dicere diligimus ipsum, sed non curamus de ipso. Ego homo sic diligi nollem a vobis. Si me sic diligeretis ut de me non curaretis, ego de vestra dilectione non curarem. Vos videritis si dignum est ut Deo offeratis, quod homo digne respueret. Quomodo, inquiunt, mercenarii non sumus si Deum propter hoc diligimus ut praemium ab eo accipiamus. Non est gratis hoc amare, neque amor iste filialis; sed mercenarii et servi, qui pretium quaerit pro servitute sua. Qui hoc dicunt virtutem dilectionis non intelligunt. Quid est enim diligere nisi ipsum velle habere? Non aliud ab ipso sed ipsum, hoc est gratis. Si aliud quaereres ab ipso, gratis non amares. Nunc autem non aliud quaeris pro eo quod amas, et tamen aliquid quaeris et desideras in eo ipse quod amas. Alioquin non amares si non desiderares. Sed aliud est pro ipso, aliud in ipso. Si pro ipso aliquid amas, mercenarius; si in ipso amas et ipsum amas, filius es; etiam si vitam aeternam aliud aliquid esse cogitaveris, et diversum ab ipso bono quod Deus est, et pro ipso adipiscendo tantum servieris, non est pura servitus, neque dilectio gratuita. Filii illi Zebedaei qui consessum dextrae et sinistrae petierunt in regno ejus, quiddam aliud cogitaverunt alienum et diversum a bono isto; et pro eo adipiscendo aliquandiu illi adhaeserunt, donec increpati et mutati veritatem cognoverunt, et intentionem correxerunt. Putaverunt enim quod Deo serviendum esset pro eo quod ipse non esset; quia non intellexerunt ipsum esse bonum, quod solum amandum est propter seipsum; et quidquid amandum est praeter ipsum amandum est propter ipsum. Quod quidem tanto amatur felicius quanto ardentius. Qui hoc amat, seipsum amat, quia bonum suum amat; et vere amat, quia verum bonum amat. Propterea Scriptura non dixit tibi teipsum diligas, ne forte errares et putares indulgendum tibi et studendum iis quae foris sunt commoda et carni tuae suavia, et existimares quod sic te diligere deberes, et occasionem sumeres a Scriptura ut solam carnem tuam foveres et animam tuam negligeres; propter hoc non dixit tibi ut teipsum diligas, ne hoc intelligeres, ubi magis diligeres, et hoc negligeres, ubi periculosius deperires. Non ergo tibi dixit, ut teipsum diligas, nec tamen omnino tacuit, cum dixit ut Deum tuum diligas. Cum enim diligis Deum tuum, diligis bonum tuum, et melius bonum et melioris bonum. Et cum diligis bonum tuum diligis teipsum, qui bonum ipsius diligis, et quod bonum est illi diligis.