CAP. IX. De mensura diligendi Deum.

Quantum autem diligere debeamus bonum nostrum quod Deus est, Scriptura nobis manifestat, cum dicit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et tota anima tua (Matth. XXII). Quasi diceret: Non tibi praecipio ut tantum diligas, sed vel tantum diligas Deum tuum; quantum potes, tantum dilige. Possibilitas tua erit mensura tua. Quanto plus amas, tanto plus habes. Et quanto plus habes, tanto felicior es. Extendere ergo et dilatare quantum potes, ut totum impleatur quod in te est, etiamsi non totum capiatur quod in illo est. Noli timere quasi tibi deficere debeat ille si nimis capax fueris. Quantumcunque poteris, nunquam tantum poteris quantum ille est. Si tantum posses, tantus esses. Nunc autem crescere in illo potes, aequare illum non potes. Cresce ergo et profice. Quanto major in bono eris, tanto melior eris. Si summus esses, optimus esses. Nunc quia summus esse non potes, potes esse in summo. Et magnum tibi hoc est, et ex hoc tu magnus es, si in summo es; et tanto utique major quanto altior. Ascendis autem cum diligis. Sursum pergis in charitate, quia charitas sursum ducit, sicut ait Apostolus: Adhuc excellentiorem vobis viam demonstro (I Cor. XI). Ascende ergo dum potes. Modo tempus est crescendi et perficiendi. Postea cum consummabuntur omnia, stabis in eo ad quod perveneris, et erit hoc summum tuum in illo supra quod non transies amplius. Sed summum illius non erit in quo propterea consistas quasi non invenias amplius quo crescas. Idcirco ascende dum potes quantum potest, nunquam nimis potes ubi nunquam potes totum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, ut ex illo totum tuum impleatur, etiamsi a tuo totum illius non capiatur. Totum replet in te, et superabundat in se. Si vas non deficit, oleum sufficit. Cor tuum vas est, amor illius oleum est. Quandiu vas habes, ille oleum infundere non cessat, et postea cum tu amplius vas non habes, ille adhuc amplius oleum habet. Propterea noli parcere illi, cape quantum potes, dilige quantum sufficis, quia ille non deficit. Dilige ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, id est ex toto intellectu tuo, et ex toto affectu tuo, et ex tota memoria tua, quantum intelligis, quantum sapis, quantum sufficis, tantum dilige. Totum cognitione impleatur, totum dilectione afficiatur, totum memoria teneatur. Quantum illuminaris, tantum afficiaris, ut totum dulce sit quidquid de illo in cognitionem et memoriam venit. Si totum recte probatur, cur non totum diligatur? Quantum ergo innotescere dignatur nobis totum diligatur a nobis. Totum quod capere possumus diligamus, et quantum possumus.