PARS QUARTA DECIMA.

DE CONFESSIONE ET POENITENTIA
ET REMISSIONE PECCATORUM.


CAP. I. De confessione et praecepto ejus.

Multa est malitia hominis. Nemo quando male agere vult auctoritatem quaerit, quando autem dicimus hominibus ut faciant bona, et ut confiteantur mala quae fecerunt, dicunt nobis: Date auctoritatem. Quae Scriptura hoc praecipit ut confiteamur peccata nostra. Si ergo Scriptura peccata confiteri non praecipit, respondete modo si Scripturam habetis quae peccata jubeat tacere. Si ergo confiteri non vultis, quia auctoritatem confitendi non habetis, quare tacere vultis cum auctoritatem tacendi non habeatis? Tamen quia auctoritatem quaeritis, accipite auctoritatem. Antiqua lex peccata confiteri jubet, et homines ad sacerdotes mittit ut confiteantur peccata sua, ut indulgentiam accipiant. Illic ergo praevaricatio legis confessione et oblatione aboletur, quando adhuc umbra fuit, et adhuc confessio criminis poenam potius timere debuit, quam misericordiam exspectare. Si haec auctoritas non sufficit, audite Scripturam alibi manifeste dicentem: Qui abscondit scelera sua non justificabitur (Prov. XXVIII). Quid enim est abscondere nisi tacere, et confiteri nolle? Nam qui scelera sua per impudentiam prave agendi manifestant, non justificationem merentur sed damnationem. Igitur tegenda sunt mala quantum pertinet ad impudentiam pravi operis, et revelanda sunt per humilitatem confessionis. Vultis adhuc scire periculum taciturnitatis et utilitatem confessionis? Quoniam tacui, inquit Psalmista, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die (Psal. XXXI.) Et iterum: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (ibid.). Vide ergo et considera si taces peccata tua, inveterantur; si confiteris, condonantur. Si dicis: Ecce dico peccatum meum, sed Deo, non homini, Scripturam sequor. Illa mihi dicit: Ut Deo confitear peccatum meum, non me ad hominem mittit in quo salus non est, sed illuc trahit confessionem, unde promittit remissionem. Dixi: Confiteor, etc. Quid facit homo? Audi quid facit. Nonne ille homo fuit, qui dixit: Fili, remittuntur tibi peccata tua? (Matth. XIX; Marc. II), et verum est, quod ille homo fuit qui dixit hoc. Propterea qui illum hominem esse viderunt; Deum autem non cognoverunt, murmuraverunt inter se, dicentes. Quis est hic qui etiam peccata dimittit? (Luc. VII.) Sciebant enim quod peccata dimittere Dei erat, sed nesciebant quia quod Dei erat, homo a Deo acceperat, et ille quidem homo quod habebat inquantum homo erat, ideo habebat quia acceperat. Inquantum vero Deus erat, hoc idem ipsum habebat, et non acceperat. Propterea autem voluit accipere aliquando in humanitate, quod semper habuit in divinitate, uti vicino homini appropinquaret in eo quod hominis erat. Et in eo ipso quod hominis erat homini exhiberet quod Dei erat. In eo namque quod hominis erat, familiarius homini jungebatur. In eo vero quod Dei erat potentius in homine operabatur. Propterea: Ut sciatis, inquit, quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge et ambula (Matth. XIX). Ostendit quod videre poterant, ut per hoc crederent quod videre non poterant. Propter hoc ergo Deus factus est homo, ut se ad confabulandum homini proximum et familiarem exhiberet, ut in una eademque persona et suum genus homo inveniret, cui fiducialiter infirmitatem suam revelaret, et supra hominem Deum credens, de accepta ab illo remissione peccatorum suorum non diffideret. Deinde ut dispensationis gratia largius multiplicaretur. Deus homo homines qui puri homines erant participes fecit potestatis suae, ut officium ejus implerent poenitentium confessionem suscipiendo, et potestatem ejus exercerent, poenitentibus et confitentibus peccata remittendo. Accipite, inquit, Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata remittuntur eis; et quorum retinueritis retenta erunt (Joan. XX). Ergo Christus homo discipulis suis vicem ejus agentibus in terra potestatem dedit dimittendi peccata.

Sed dicis fortassis: Quare non similiter Christus praeceptum dedit hominibus peccata sua confitendi, sicut discipulis potestatem dedit confitentium peccata dimittendi. Audi quare voluit Christus ut a temetipso surgeret, ut non quasi extorta vel coacta videretur confessio tua. Idcirco quod ad se pertinuit officium suum discipulis suis peragendum injunxit, ut medicorum more aegros ad se venientes exciperent et sanarent. Medicis ergo dixit ut curarent, sed infirmis non dixit ut ad medicos curandi venirent. Hoc quasi certum esse voluit, quod aegri libenter salutem quaererent, et se curandos offerrent, si medicos invenirent. Propterea solos medicos admonuit; infirmum enim ipse morbus suus sufficienter admonet, neque opus praecepto habet si dolet. Tamen ipsi medici postea quia negligentes in curatione sua aegrotos invenerunt, eos ad salutem quaerendam, et admonitione sua excitaverunt, et praecepto attraxerunt. Confitemini, inquit apostolus Jacobus, alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini. (Jac. V). Quid est alterutrum, alter alteri, homo homini? Non solum homo Deo, sicut verus ille confessor ait: Dixi, confiteor, etc., sed homini propter Deum. Plus enim facit qui servo humiliatur propter Dominum, quam qui ipsi Domino humiliatur. Propterea: Confitemini alterutrum peccata vestra. Quid est alterutrum? Non tantum unusquisque unicuique, sed alterutrum, hoc est inter vos, homines hominibus, oves pastoribus, subjecti praelatis. Ii qui peccata habent, iis qui peccata dimittere potestatem habent. Debitum quidem erat ut confessionem facturi ad illum iretis qui est super vos; nunc autem pro indulgentiae dispensatione conceditur ut peccata vestra adinvicem vobis confiteamini inter vos. Ille quidem qui solus confessionem acciperet, confessionem non faceret quia peccata non haberet, hi autem qui confessionem peccatorum accipiunt, et confitentibus peccata sua dimittunt necesse habent, ut et ipsi peccata sua confiteantur, ut poenitentibus et confitentibus peccata sua dimittantur. Propterea ergo: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem. Ad quid? Ut salvemini. Confitemini ut salvemini. Quid est confitemini ut salvemini? Hoc est non salvamini, nisi confiteamini. Hoc fortassis tu audire noluisti, quia latebras quaeris et abscondis scelera tua ut non justificeris. Non tibi placet quod dicitur, quod ii qui confiteri nolunt peccata sua salvari non possunt; propterea fortassis conaris ad aliud dictum Apostoli intorquere, ut intelligatur confitentibus quidem promisisse salvationem, tamen non confitentibus non negasse justificationem. Audi ergo. Augustinus dicit: Non potest quis justificari a peccato, nisi confessus fuerit ante peccatum. Item Beda in eamdem epistolam Jacobi de qua superius testimonium sumpsimus. Sine confessione, inquit, nequeunt dimitti peccata. Sed in hoc illa discretio esse debet, ut quotidiana leviaque peccata alterutrum coaequalibus confiteamur, ut orationibus invicem salvemur. Porro gravioris leprae immunditiam sacerdoti pandamus, et ad ejus arbitrium justificari curemus. Videte quomodo concordant testimonia veritatis. Est quaedam communis in Ecclesia poenitentia, quam quotidie adinvicem facimus; in qua oratione fusa pro invicem, pro quotidianis et levioribus peccatis indulgentiam et remissionem consequimur. Gravioris autem culpae reatum singulari confessione sacerdoti aperimus; et secundum ejus consilium munere satisfactionis oblato, indulgentiam peccati obtinemus.

Sed dicis: Si salvari non potest homo nisi confiteatur peccata sua; quid est quod scriptum invenitur: Lacrymae lavant delictum, quod ore pudor est confiteri. Inveniuntur enim quaedam ejusmodi dicta et rapiunt ea homines gaudentes; non quia veritatem quaerunt in eis, sed quia malitiam suam defendere volunt ex eis. Dicunt enim: Quid nos confringitis, quid nos arctatis? Pudenda sunt facta nostra; non nos permittit verecundia eloqui, erubescimus, confiteri quod fecimus, quod possumus tamen facimus, cor contritum et humiliatum offerimus, dolemus pro eo quod male egimus, lacrymas fundimus, carnis maceratione reatum punimus. Quid verba quaeritis, ubi bona opera sunt? Habemus Scripturam consolantem nos, et dicentem: Lacrymae lavant delictum quod ore pudor est confiteri. Non malitiam excusamus, sed verecundiae parcimus. Quod ergo homini dicere erubescimus Deo dicimus, qui non improperat. Ejusmodi ergo occasionibus quaerunt homines excusationem torpori suo, et pervertere conantur Scripturas quia perversi sunt ipsi. Quid enim? Si Scriptura dicit: Lacrymae lavant delictum, quod ore pudor est confiteri, nunquid ideo dixit: Si erubescis confiteri, peccatum tuum tibi sufficiat si tantum lacrymeris etiam si non confitearis? Nonne multo melius est, ut Scripturam hoc potius dicere voluisse intelligas, quod lacrymae ex intima cordis contritione prolatae illa etiam peccata lavare possunt quae sine pudore et verecundia proferri non possunt? Quid ergo? Si pudenda peccata lacrymae lavant, ibi tacendum est, ubi divinum auxilium magis necessarium est? Imo multo magis ibi confitendum est, ut humilitas confessionis adjuvet lacrymas contritionis. Similiter cum tibi dicitur: Si homini erubescis dicere peccatum tuum, ut dicas Deo, qui non improperat, non tibi dicitur: si erubescis dicere homini ut homini non dicas, sed Deo. Sed mansuetudo Dei tibi demonstratur qui tam mitis et suavis est omnibus ad se confugientibus ut ab ipso improperium aliquod te non oporteat formidare, etsi, talia fuerint peccata tua ut ea te homini manifestare sine erubescentia non posse contingat. In eo enim de quo erubescis cum homini dicis, erubescere te Deo non oportet cum Deo dicis; quia non improperat dicenti, sed condonat confitenti. Dic ergo homini ut salubriter confundaris ad tempus coram eo, ut ista confusio gloriam tibi postmodum adducat, et fiduciam praestet ne improperium timeas cum manifestari coeperis coram Deo; tamen ne forte tibi diceret cogitatio tua, si tam grave est homini revelare peccata; et si ita erubescimus coram homine, quid faciemus ante Deum, cujus majestatem declinare non possumus, neque judicium effugere; ne igitur temetipsum desperares sic de Deo cogitando, ostenditur tibi mansuetudo Dei erga poenitentes et confitentes, quod peccata omnia poenitentibus condonat et confitentibus non improperat. Sic ergo accipe quod dictum est. Dic Deo, qui non improperat, quasi diceret etiam si erubescis coram homine ne erubescas coram Deo, quoniam Deus mitior est homine; et mansuetior et compatiens miseris ut non improperet. Secundum hunc itaque modum non tibi dicitur ut peccata tua homini non dicas; sed ut in iis etiam quae coram homine erubescenda sunt de Dei pietate confidas. Opponis adhuc lacrymas illas Petri, quas legis confessionem non legis. Lacrymae lavant delictum quod ore pudor est confiteri. Has igitur lacrymas opponis non quia amas compunctionem; sed quia fugis confessionem. Dicis ergo quia lacrymas Petri legis, satisfactionem non legis. Audisti quia fleverit, sed quid dixerit non audisti. Ideo lacrymae lavant delictum quod ore pudor est confiteri. Quid ergo? Hoc tibi dici putas, ut quia Petrus lacrymatus legitur, confessus non legitur tu si lacrymeris non confitearis. Nonne multo melius est ut illud potius hic demonstrari intelligas, quod si illic tantum lacrymae valuerunt ubi confessionem oris non habuerunt, quanto magis si verae fuerint, nunc valent ubi cum cordis contritione etiam oris confessionem habent? Hoc enim tibi demonstratur cum subditur: Prius flendum est, postea confitendum. Hoc siquidem ad veritatem confessionem spectat ut prius compungaris, postea confitearis. Nam sunt quidem sicut impudentes ad faciendum sic inverecundi ad dicendum; qui, quoniam turpitudinem suam in faciendo non vident, verecundiam in dicendo non habent, quibus utique per prophetam dicitur: Frons mulieris meretricis facta est tibi, nescivisti erubescere (Jer. III). Isti nonnunquam sine aliquo compunctionis motu, sine aliquo timoris vel amoris Dei attractu, pro sola consuetudine explenda ad dicenda peccata sua se ingerunt, existimantes se propter solam verborum prolationem a debito peccatorum suorum absolvi, quibus recte dicitur: Prius flendum est, post confitendum. In confessione namque peccatorum hominem et verecundari oportet ut humiliter quod fecit cognoscat, et tamen non sic verecundari, ut taceat. Hoc bene novit peccatrix illa quae etiam venit ut peccata sua se abscondere nolle ostenderet et tamen non ante, sed retro stetit, ut verecundiam turpitudinis suae se attendere demonstraret. Propter hoc recte dicitur prius flendum, post confitendum.