|
Poenitentia alia est interior, alia exterior. Poenitentia exterior est
in afflictione carnis. Poenitentia interior est in contritione cordis.
Per poenitentiam exteriorem castigatur culpa parvi operis. Per
poenitentiam interiorem emendatur culpa pravae voluntatis. Secundum
quantitatem delicti, mensura correctionis pensanda est. Agite, inquit,
fructus dignos poenitentiae (Matth. III; Luc. III). Aliud est enim
fructus poenitentiae, aliud ipsa poenitentia. Sicut aliud est arbor, et
aliud fructus ejus: sic aliud est poenitentia, aliud fructus ejus.
Poenitentia est dolor commissi praeteriti, quando doles te fecisse quod
malum est. Quando ergo improbas et damnas mala tua, poenitentiam habes,
quando autem, satisfactione sequente, et punis et corrigis mala tua,
fructus poenitentiae habes. Si displicet tibi quod fecisti, poenitentiam
agis. Si persequeris et punis quod fecisti, fructus poenitentiae facis.
Poenitentia est facti improbatio; fructus poenitentiae delicti
correctio. Sed quia secundum mensuram delicti correctionis mensura
pensanda est, ideo fructus poenitentiae dignos facere oportet. Si in
correctione minor est afflictio quam in culpa fuit delectatio, non est
dignus poenitentiae tuae fructus. Sed dicis mihi: Quomodo scire possum
quando condigna sit poenitentia mea? Quia hoc scire non potes, ideo
necesse habes semper poenitere. Satisfacere potes, nimis facere non
potes. Melius est ut plus facias quam minus. Idcirco sollicitus esto,
satage, da operam, studium impende, ut culpa sit cum fine, devotio sine
fine. Tamen ut aliquando peccatrix conscientia consoletur, positus est
modus et mensura poenitentiae exterioris, ut, illa expleta vel perfecta,
fiduciam habere incipias, et sancta quadam praesumptione in spe
misericordiae divinae de indulgentia et remissione peccatorum confidere,
et tanto verius quanto utique sincerius injunctam poenitentiam
expleveris.
|
|