CAP. III. De iis qui in hac vita poenitentiam non complent.

Sed fortassis tacita tibi cogitatione respondeas: Quomodo, inquis, certus esse possum de venia propter poenitentiam et satisfactionem ab homine injunctam, etiamsi illam studiose complevero, cum ipse homo cui peccata mea confiteor saepe aut ignorantia nesciat, aut negligentia non considerat qualem mihi secundum modum et mensuram delicti debeat satisfactionem injungere? Ad hoc tibi breviter respondeo: Quia si homo nescit, Deus scit. Tu tamen fac quod tibi praecipitur. Obediens esto in eo quod tibi jubetur. Videat Deus devotionem tuam etiam si homo non condigne moderetur afflictionem tuam. Perire non poteris si devotus inventus fueris. Sed decipior, inquis, putans me satisfecisse cum satis non fecerim. Ille mihi injunxit ut tantum facerem et non amplius mihi praecepit. Ecce totum feci et non satisfeci. Vado quasi securus ad Deum, putans me satisfecisse illi cum adhuc teneor obligatus, quia satis non fecerim. Quare ergo, inquis, factum est ut talem sacerdotem non habeam qui mihi dicat hoc quod oportet? Audi quare. Propter peccata tua factum est hoc quibus meruisti ut malum haberes, quibus si districte judicareris et hoc merueras ut nullum haberes: Qui, inquit Scriptura, regnare faciet hominem hypocritam propter peccata populi (Job. XXXIV). Et ego, ait, adhaerescere faciam linguam tuam palato tuo, nec eris quasi vir objurgans quia domus exasperans est (Ezech. III). Nam ut scias quod malitia tua hoc fecit: vide ubi erat devotio tua. Si enim perfectam devotionem habuisses etiam nullo admonente cessare tamen potuisses. Nunc autem pigritia tua et negligentia tua occasionem temporis quaesivit, non correctionem. Et vidit hoc Deus et dedit tibi secundum cor tuum, ut non invenires quod non quaerebas accipere. Nec tamen dico quod desperes; hoc etiam si contingat ut homo qui exterius curandis vulneribus peccatorum medicamentum apponit aliquid minus sufficiens tribuant. Saepe quod minus foris agitur, efficacius intus operatur. In parvo opere magna devotio potest esse. Homo videt in facie; Deus autem intuetur cor (I Reg. XVI). Et ut minus dicam, magnum est si in hac vita incipere possis etiam si non perficias. Nam et post mortem ignis quidam purgatorius dicitur ubi purgantur et mundantur, qui hic corrigi coeperunt et non perfecerunt. Qui autem in hac vita nec incipere voluerunt, ibi consummare non possunt. Quibus autem hic correctionem suam incipere datur; etiam si perficere non datur; illic correctionis perfectio reservatur. Tamen tutius omnino est ut hic et incipere et perficere contendas, ut illic tibi nihil patiendum vel faciendum supersit; durum est tormenta illa, vel ad modicum sentire. Propterea tutius omnino tibi est ut hic et incipias et perficias quod facere debes, quod si perficere hic non poteris, si tamen inchoaveris, noli desperare, salvus eris, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III). Ardebis quidem, donec consumptum fuerit quod cremabile portas. Tu autem salvus eris quoniam in te fundamentum permansit charitatis Dei.