CAP. IV. Utrum iterari possit poenitentia.

Sunt qui dicant relapsis in pristina peccata locum veniae amplius non esse; propterea quod quaedam Scripturarum testimonia iis qui post acceptam poenitentiam ad priora peccata redeunt, aditum salutis negare videntur. Et sunt quidem ejusmodi quaedam dicta in quibus non hoc quidem dictum est, sed a non bene intelligentibus hoc dictum esse videtur. Apostolus Paulus in illa Epistola quam ad Hebraeos scripsit, sic ait: Impossibile est eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi et prolapsi sunt, renovari rursus ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes (Hebr. X). Et rursum: Voluntarie enim peccantibus, post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia (Hebr. X). Et iterum scriptum alibi invenitur. Quia locus non est secundae poenitentiae. Sed, sive haec sive alia, talia scripta vel dicta catholicorum virorum super hoc inveniantur, nulla ratione existimandum est eos qui recte sapuerunt hoc astruere voluisse quod in qualiacunque peccata prolapsi, vel poenitere non possent, si per divinam misericordiam respicerentur, aut veniam consequi non valerent, si per veram poenitentiam compungerentur. Hoc enim fides catholica omnino non recipit, quia qui dixit: Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies (Matth. XVIII); se nec secundam, nec tertiam, nec quotamlibet peccatoris poenitentiam veram duntaxat refutare significavit. Quod ergo dictum est impossibile esse eos qui post illuminationem gratiae et gustum doni coelestis et participationem Spiritus sancti, prolapsi sunt, renovari rursus ad poenitentiam, vel sic intelligendum est, quod per se cadere potuerunt sed per se surgere non possunt, atque ideo illis impossibile esse Deo non esse. Sicut scriptum est: Spiritus vadens et non rediens (Psal. LXXVII). De via perditionis dictum est, quod omnes qui ingrediuntur per eam amplius non revertentur, quia homo per se quidem ad malum ire potest, per se redire non potest, nisi per gratiam adjuvetur; et adjutus sic ad poenitentiam renovetur. Vel sic ergo intelligendum est quod scriptum est. Impossibile esse prolapsos ad poenitentiam renovari, vel propheticum illud quod dictum est: Virgo Israel cecidit, non adjiciet ut resurgat virgo Israel (Amos. V) (in quo similiter quidam a recta intelligentia erraverunt) his verbis expressum convenienter quis dicat.

Nam quia sanctus Hieronymus super hunc locum quaedam verba ambigua exposuit, quidam qui ex Scripturis libentius materiam erroris quam aedificationis assumunt; lapsos reparari non posse conantur astruere. Ait enim: Quod cum Deus omnia possit, de corrupta virginem facere non potest. Ipse viderit quid dicere voluerit; ego a puritate christianae fidei non discedo. Veritas una est. Apostolum dicentem audio: Si aliud angelus evangelizaverit anathema sit (Gal. I). Ego tamen sic sentio quia aliquid dicere voluit, etiam si ego nesciam quid dicere voluit. Sic tamen pium est mihi sentire quod verum dixit, etiam si forte competentius vel evidentius dixisse potuisset quod dixit. Ego dictum catholici viri ad catholicam veritatem interpretari conabor. Tamen si de corruptione carnis intelligitur hoc, stultum est sic sentire, quod homo carnem suam vitiare possit, Deus sanare non possit. Si de corruptione cordis hoc intelligitur, et hoc similiter stultum est dicere; quia homo peccare possit, Deus justificare non possit, et tantum justificare; quantum ille peccare. Si autem idcirco illud non posse dicitur Deus; quia factum est, et quod factum est, non factum esse non potest; quia quod verum est, falsum esse non potest, et idcirco non potest, quia contra veritatem non potest, quia si contra veritatem posset, contra seipsum posset, qui veritas est. Quod pondus habet hoc dictum magis quam si diceretur de alio quolibet, quod factum est, jam non esse factum non potest, etiam si quod factum est, emendari potest, ut factum esse non noceat quod factum est? Certum est quia qui cadit resurgere potest, et non solum resurgere sed etiam melior resurgere quam fuit, cum cecidit. Multi ceciderunt et meliores surrexerunt quam fuerunt antequam ceciderunt; meliores etiam quam futuri fuissent si non cecidissent, quia ad hoc ipsum cadere permissi sunt, ut ex ipso casu suo et ruina erudirentur, et meliores efficerentur. Nemo tamen melior post casum surrexit, vel surgere potuit, quam fuisset etsi non cecidisset, et haec quae modo resurgendo bona operatus est, omnia stando operatus fuisset. In hoc secundum aliquid dici potest, quod omnis qui cadit id quod cadendo perdit amplius totum recuperare non potest, quia quidquid post ea ad correctionem vel ad recuperationem adjecerit, facere omnino non potest, quin melior fuisset, si haec omnia haberet, et tamen non cecidisset. Propterea nemo in spe correctionis peccare debet, quia quod semel amittitur, amplius ipsum non recuperatur, quia quidquid adjectum postea fuerit pro reparatione perditi non est ipsum; sed aliud pro ipso, et plus utique esset si utrumque simul esset. Quod idcirco fieri non potest, quia sicut tempora transacta amplius non redeunt, ita quae semel perpetrata fuerint amplius non facta esse non possunt. Si igitur virgo es, custodi diligenter quod habes. Noli in spe peccare, noli cadere, quasi melior surrectura sis. Quidquid postea feceris, facere tamen non potes, quin melior esses si hoc faceres et virgo esses. Sic itaque fortasse secundum hunc modum convenienter intelligitur, quod virgo Israel cecidit et non adjiciet, ut resurgat virgo Israel. Et quod ubi mille erant, centum erunt, et ubi centum, decem in domo Israel. Si in hunc modum lapsos ad poenitentiam renovari non posse, dicimus, nihil inconveniens fortassis dicimus, neque poenitentibus viam indulgentiae claudimus, sed periculum cadendi demonstramus. Si enim magnum est aliquando surgere, majus utique est, nunquam cecidisse. Si bonum est sanatum esse, melius est nunquam corruptum fuisse. Est adhuc alius sensus quem in supradicta sententia eadem veritate intelligere possumus, utrum aequali convenientia, nescio. Impossibile est, inquit, eos qui semel illuminati sunt, et caetera quae adjecit, prolapsos rursus renovari ad poenitentiam; et quasi causam subjunxit quare ejusmodi ad poenitentiam renovari non possint; rursus, inquit, crucifigentes et ostentui habentes Filium Dei. In hoc ergo denuo renovari non possunt, quia aliam crucem et aliam mortem Filii Dei habere non possunt; non quia poenitentibus venia denegetur, sed quia pro peccantibus Christus iterum non morietur. Custodi ergo salutem tuam, semel pro illa Christus mortuus est. Si illam amiseris, non poteris habere Christum alium qui pro te moriatur, vel ejusdem Christi mortem aliam. Dicit tibi Christus: Serva salutem tuam, ego semel pro illa mortuus sum. Si illam amiseris, ego iterum mori non possum, tamen eadem morte, amissam iterum reddere possum. Sed nolo mihi injuriam facias; quia si salutem tuam morte mea acquisitam voluntarie peccando iterum amiseris, quantum in te est, iterum crucifigi, iterum me mori compellis. Ego carnem meam hostiam obtuli, ut de peccato poenitentes veniam consequerentur, non ut voluntarie peccantes et in peccato persistentes justificarentur. Qui ergo de peccato poenitent, habent in ea hostiam expiationis. Qui autem in peccatis suis voluntarie permanent, non habent ex ea causam salvationis. Hostia quidem ista data fuit illis ut per eam expiarentur de peccato poenitentes; sed jam nunc non relinquitur eis ipsa hostia ut per eam in peccato voluntarie persistentes justificentur. Non ergo putent voluntarie peccantes istam hostiam ad se pertinere, quia voluntarie peccantibus jam non relinquitur hostia pro peccato, quia non possunt sibi eam usurpare quae ita oblata est, ut iis prosit qui de peccatis poenitent, non qui permanent in peccatis. Sic una veritate manifesta, alia quoque in lucem venit. Quod autem dictum est quod non est locus secundae poenitentiae, ita quidam intelligere volunt, quia tota haec vita locus est poenitentiae homini peccatori. Qui hic poenitentiam facere volunt locum habent, quia hic locus datus est poenitendi hominibus. Qui autem hic poenitentiam facere nolunt, in alia vita etiam si voluerint facere poenitentiam non poterunt, ita ut fructum habeat poenitentia illorum, quia locum non habet. Prima ergo poenitentia in hac vita locum habet. Secunda poenitentia post hanc vitam locum non habet; nec fructum habent, etiam si dolorem habent. Alii hoc dictum intelligunt de publica poenitentia, quam dicunt iterari non posse propter rigorem et castigationem, ne homines sacramenta Dei contemnant. Sed unusquisque prout potuerit secundum veritatem sentiat. Ego illum qui dixerit ideo locum non esse secundae poenitentiae; quia una debet esse poenitentia homini, quandiu vivit, ut semper de praeteritis doleat, et se a futuris custodiat, et nunquam ad peccata redeat quae semel dimisit, et qui hoc facit quod debet facere, facit. Et qui aliter facit, id est qui ad peccata praeterita revertitur, ut cum peccaverit quandiu vult iterum ad poenitentiam redeat, et quasi post primam secundam faciat poenitentiam, facit quod facere non debet, nec tamen in eo quod poenitet, male facit, sed in eo quod non perseverat in poenitentia male facit. Qui sic dixerit locum non esse secundae poenitentiae, ego illum faciliorem invenisse exitum puto, et sine scrupulo quaestionis molestiam declinasse.