|
Quaerunt quidam quid de iis sentiendum sit qui in peccatis suis usque ad
finem vitae perseverant, et tamen in extremis morte imminente territi
compunguntur et poenitent, et ex toto corde misericordiam et
indulgentiam quaerunt etiam si satisfactionem articulo temporis
praeventi persolvere non possunt. Breviter, quod mihi videtur, absolvo.
Ego puto hominem quandiu in hac vita vivit sicut malum facere potest,
ita et emendare posse si fecerit, et nunquam quocunque tempore etiam in
extremis et in articulo necessitatis poenitentiam hominis infructuosam
esse, si vera fuerit. Ego Scripturam audio dicentem: Quia in quacunque
hora ingemuerit peccator, salvus erit (Ezech. XVIII, XXXIII). Non dicit
biduo aut biennio ante mortem si ingemuerit, sed quacunque hora
ingemuerit, salvus erit. Ergo tu noli ponere tempus misericordiae Dei,
ne forte judicium tuum tibi ipsi adversetur. Noli ponere legem quae tibi
non expedit. Peccator, ama misericordiam, quia si non amas, non mereris.
Nec tamen sub hac spe secure tibi peccandum est. Propterea quod in fine
si conversus fueris salus, tibi promittitur. Nam, quamvis etiam tunc
venia tibi (si vere poenitueris) promittatur, non tamen tibi ut tunc
vere poenitere debeas promittitur. Valde difficile est ut tunc vera sit
poenitentia, quando tam sera venit, quando cruciatus membra ligat, et
dolor sensum opprimit, vix homo aliud cogitare potest. Ergo si vis
securus esse, poenitentiam age dum sanus es. Dum mens sibi vacare
potest, exerce illam in opere suo. Valde suspecta debet esse
poenitentia, quae coacta videtur esse. Facile est ut homo se nolle
putet, quod posse non datur. Possibilitas optime voluntatem probat. Si
non facis dum potes manifeste, ostendis quod non vis. Quamvis autem in
tempore sanitatis securior sit poenitentia, tamen melior est sera quam
nulla. Ante finem time, ne poenitere differas; in fine conside, ut vel
tunc resipiscas. Quod si tunc forte tibi suppetere non vides tempus boni
operis, egredere tamen in spe firma, cum arrha bonae devotionis. Multum
sera fuit latronis poenitentia, sed indulgentia sera non fuit. Quod
tandiu petere distulit, vide quam cito accepit? Cor contritum et
humiliatum Deus noster nunquam despiciet (Psal. L); quia mortem non vult
peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII).
|
|