|
Si ergo bonam voluntatem habes, noli desperare. Angeli de coelo clamant:
Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Non dixerunt pax
hominibus divitibus, aut nobilibus, aut potentibus, sive multa facere
valentibus. Si hoc dixissent, timendum tibi esset. Quia haec omnia etiam
invitis abesse possunt, et adesse non amantibus similiter. Voluntas
nulli abesse potest nisi volenti. Tale aliquid est voluntas: quod nec
dari nec auferri possit invito. Propterea voluntas hominis est potestas
Dei. Et ideo voluntas hominis est, quia velle in potestate hominis est;
et non potest voluntatem tollere homini aliqua violentia extrinsecus
incurrens, neque infirmitas, neque adversitas ulla, neque paupertas
voluntatem homini tollere potest nisi ipse homo voluerit. Opus ei
auferri potest, etiam quando ipse non vult, voluntas non potest.
Propterea non est in ipso quando possit, sed in ipso est quando velit,
etiam quamvis ex ipso non sit voluntas, quando vult; quia et ipsum velle
bonum ex Deo est. Idcirco tamen in ipso homine dicitur esse quando velit
quia extrinsecus velle hominis impedire non potest. Ad hoc ut velit
nihil foris quaeritur, totum in ipso est, quod ad hoc faciendum opus
est. Non quaerit aliquid extra se ut velle habeat in se. Idcirco velle
est in ipso, posse in ipso non est, nisi aliud foris apponatur ad
explicandum voluntatem quod quando adesse debeat, vel abesse, in
potestate hominis non est. Idcirco quando non vult bonum non culpatur
nisi ipse. Quando autem non potest, si vult quidem propter voluntatem
impossibilitas non imputatur; si autem non vult propter
impossibilitatem, voluntas non excusatur. Totum ergo meritum in
voluntate est. Quantum vis, tantum mereris. Sed dicis: Si solum velle
meritum est, et si meritum hominis in sola constat voluntate. Quid ergo
opus facit? Habeo voluntatem et sufficit mihi. Quid necesse est operari,
si opus nihil facit? Sed voluntatem sine opere habere non potes, quando
operari potes. Non est voluntas si non operatur quod potest. Si autem
non potest operari, sufficit ipsa sibi, et habet meritum suum propter
se, in quo sola placet, quod bona est.
Sed dicis iterum: Si totum meritum in voluntate est, nihil amplius ex
opere est, etiam quando ipsum opus cum voluntate est; quare ergo opus
requiritur si pro opere merito hominis nihil adjicitur vel aufertur?
Audi quare. Ideo post voluntatem etiam opus requiritur, ut ipso opere
voluntas augeatur. Tale est cor hominis ut opere suo amplius inardescat,
sive ad bonitatem amandam si rectum est; sive ad malitiam si pravum est.
Ita utrinque affectus opere nutritur, ut crescat, et amplior sit; ut vix
fieri potest ut voluntas opere suo non augeatur. Quantum ergo voluntas
crescit, tantum meritum crescit, et tantum ipsum opus voluntati aut
prodest in bonum, aut in malum nocet quantum ipsam voluntatem ad
affectum bonitatis, sive malitiae, accendendo exercet. Et si forte
contigerit tantam esse voluntatem in eo qui non operatur, quanta est in
illo qui opus exercet; ubi eadem voluntas est, meritum dissimile esse
non potest.
Sed dicis iterum: Si totum meritum in voluntate est, ergo opus bonum non
remuneratur, sed sola voluntas. Vide quomodo hoc intelligere velis. Nam
secundum aliquid et hoc veraciter dicitur, quod hominis voluntas sive ad
bonum sive ad malum, sola remuneratur. Et rursum convenienter dicitur,
quod opus et voluntas et ipse etiam homo volens et operans pro voluntate
et opere remuneratur. Dicitur voluntas remunerari, quia in ipsa meritum
constat. Dicitur et opus remunerari, quia in ipso constat causa sive
occasio me rendi. Voluntas remuneratur pro opere, opus remuneratur pro
voluntate. Voluntas remuneratur pro opere, quia in illo ut placeret
meruit. Opus remuneratur pro voluntate, quia ex illa ut placeret
accepit. Voluntas placet quia ipsa bona est et in ipsa justitia est quae
placet. Opus placet quia ex voluntate bona est, et signum justitiae et
bonitatis quae in ipsa voluntate est placet. Voluntas placet pro eo quod
in ipsa est; opus placet pro eo ex quo ipsum est. Sicut ergo sola
justitia est pro qua et voluntas placet et opus voluntatis, sic non duae
sed una retributio est, qua et voluntas remuneratur et opus voluntatis.
Una ergo retributio est qua et homo remunerari dicitur quia illi datur,
et voluntas remunerari dicitur quia pro illa datur. Et opus remunerari
dicitur in quo voluntas ipsa placere meretur. Etiam quando non operatur,
voluntas placet in hoc quod voluit operari, et de ipseo opere placet,
etiam quando illud facere non potest. Semper ergo placet voluntas pro
opere, et homo [opus] nunquam placet nisi pro voluntate. Tamen quando
homo [opus] pro voluntate placet, ideo placet quia ipsa voluntas placet.
Quando autem voluntas propter opus placet, non sic placet, quasi opus
propter se placeat, et voluntas propter opus, cum potius propter se
voluntas placeat, et opus propter voluntatem. Sed dicitur propter opus
placere voluntas, quia ipsa voluntas operis est, et de opere est quod
placet. Velle enim semper aliquid velle est, et placet homo, quia vult
aliquid propter voluntatem justam quae de aliquo est, et ideo justa est,
quia est de quo esse debet. Et talis est qualis esse debet. Sic ergo in
voluntate totum meritum est etiam si respectu operis sit, quod opus sive
sit sive non sit; nihil in voluntate minus est, nisi forte in hoc quod
voluntas ipsa major fieret si ipsum opus fieret. Si ergo magnum meritum
habere vis, magnam habe voluntatem. Magna fiducia. Tantum mereris
quantum vis. Possunt esse voluntate pares, qui facultate sunt impares.
Multum dedit Zachaeus qui dives erat, et multum habebat. Vidua illa quae
duo minuta misit, parum habuit et parum dedit et tamen tantum dedit
quantum Zachaeus. Minores facultates ferebat, sed parem voluntatem
habebat. Si attendas quae dederint diversa invenies, si attendas unde
dederint paria invenies. Non autem pensat Deus quantum datur, sed ex
quanto detur. Si ergo ubi plus datur et ubi minus differens meritum non
est, si aequalis utrinque voluntas habeatur; ergo ubi aliquid datur, et
ubi nihil datur, differens meritum esse non potest, si aqualis utrinque
voluntas habeatnr. Ideo dixi tibi, ut non desperes si facultas deest
tibi, adsit bona voluntas, quantum vis tantum mereris. Fac ergo
voluntatem magnam, si vis habere meritum magnum. Bene hoc scivit
peccatrix illa, quae quia multum habuit quod dimitteretur, non attulit
substantiam magnam, sed dilectionem magnam. Multum contra multum. Si
multa pecunia magis quam charitate multa, iniquitas multa redimeretur,
feliciores divites essent quam pauperes, et secure peccare possent,
quantum vellent et quandiu vellent. In ipsis enim esset redemptio
peccatorum suorum. Quando vellent darent pecuniam et haberent justitiam.
Nunc autem bene facit Deus quia in eo posuit redemptionem nostram, ubi
nullus nisi ipse velit, egere potest. Amare possunt aequaliter et dives
et pauper, etiam si pecuniam aequaliter dare non possunt. Dilige multum,
si vis et multum tibi dimittatur. Dimittuntur, inquit, ei peccata multa,
quoniam dilexit multum (Luc. VII). Cui plus dimittitur, plus diligit.
Aliquid contrarietatis hic esse videtur. Si enim ei Deo dimittuntur
peccata multa quoniam dilexit multum, videtur dilectio prior esse quam
remissio, et rursum si ille plus diligit cui plus dimittitur, videtur
prior esse remissio quam dileetio. Sic enim dictum est: Duo debitores
erant uni feneratori, unus debebat multum; alius parum. Unus plus, alius
minus. Cum non haberent unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum
plus diligit? Et respondit: Aestimo quia is cui plus donavit (ibid.).
Videtur hic prior esse remissio, et posterior dilectio. Ideo enim
diligitur, quia multum dimittitur. Postea subjungit ostendens quare
istam propositionem fecerit. Vides, inquit, hanc mulierem? Intravi in
domum tuam; aquam pedibus meis non dedisti. Haec autem, postquam
intravi, lavit lacrymis pedes meos, et capillis extersit (ibid.). Et
postea: Propterea, inquit, dico tibi: dimittuntur ei peccata multa; quia
dilexit multum. Cui minus dimittitur, minus diligit (ibid.); et cui plus
dimittitur, plus diligit. Non videntur ista cohaerere, quia dixit eum
plus diligere cui plus dimittitur; et huic idcirco multum dimissum quia
multum dilexit. In hoc igitur non videtur conveniens esse similitudo
nisi forte sic dicat, quia in hoc apparet quod multum ei dimittitur,
quia dilexit multum, quia ille cui plus dimittitur plus diligit.
Dimittuntur, inquit, ei peccata multa quia dilexit multum. Dimittuntur
illi peccata multa. Et unde hoc probo, aut quomodo illud ostendo quod
dimittuntur ei peccata multa? In hoc, inquit, quia dilexit multum. Magna
dilectio magnae remissionis indicium est. Cui enim plus dimittitur, plus
diligit. Debitor enim est ille cui plus dimittitur, ut plus diligat. Et
si plus diligit, facit quod debet, et ostendit se multum accepisse in eo
quod multum reddit. Sic igitur mulier ista multum officiosa, multum
sedula, multum devota, diligit multum, quia multum se accepisse
agnoscit. Dimittuntur ei peccata multa quia dilexit multum. Si quis ergo
ita intelligere velit quod dictum est: Dimittuntur ei peccata multa quia
dilexit multum, nihil inconveniens erit. Sed videtur fortassis alicui
hoc magis ad veritatem pertinere, ut illam hic dilectionem intelligamus
qua mulier peccatrix, desiderio sanitatis accensa, diligere coepit
Salvatorem, a quo se credidit habere salutem; et quia agnovit multum
esse quod sibi ab eo dimittendum esse speravit, ideo multum dilexit.
Nondum adhuc audierat: Dimittuntur tibi peccata tua. Adhuc quod mulier
impetrare desideravit, postulavit, et tamen quasi jam accepisset,
datorem suum amavit, a quo se quod petiit acceptura non dubitavit. Ideo
inquit: Fides tua te salvam fecit (ibid.). Quia enim credidisti,
dilexisti; et quia dilexisti, meruisti; ideo: Fides tua te salvam fecit.
Ex quo fides coepit, salus coepit. Sed tu nesciebas, quod ego te per
fidem et dilectionem ad me traherem, ut credenti et diligenti peccata
multa condonarem. Tu autem forte hoc non cogitabas. Ideo ut scias et
consoleris, nunc dico: Dimittuntur tibi peccata tua. Cui plus
dimittitur, plus diligit. Alii diligunt postquam accipiunt, et tu prius
quam acciperes dilexisti, quia te accepturam credidisti. Ideo: Fides tua
te salvam fecit. Vade in pace (ibid.). Vide nunc quantum facit charitas,
quantum facit bona voluntas. Noli ergo timere. Si bona voluntas pigra
non fuerit, indulgentia tarda non erit.
|
|