CAP. VII. Quod homo opus judicat; Deus voluntatem pensat.

Duo sunt, voluntas et opus voluntatis. Deus voluntatem pensat, homo opus judicat. Sed sunt iterum opera alia occulta quae nesciuntur, alia dubia quae non discernuntur, alia manifesta, id est vel ita mala ut non valeant abscondi sive ita bona, ut de eis non possit dubitari. Occulta et dubia divino judicio reservantur. Quae autem manifesta sunt si bona sunt per approbationem judicantur, sed per retributionem non judicantur, quia praemium et merces illorum in posterum reservatur. Mala voluit Deus hic judicari et puniri, ne si in posterum illorum judicium servaretur, non ad correctionem, sed ad damnationem omne judicium exerceretur. Propterea positi sunt homines judices vice Dei, ut culpas subjectorum examinando castigent, ut in fine eum venerit judex Deus, correctos salvare possit, quos corrigendos humano judicio subjecit. Data sunt ergo judicia, et contra culpas diversas expiandas, correctionum et satisfactionum modus ac mensura rationabili definitione praefigitur; et est scriptus liber poenitentialis in quo quasi spiritualis medicinae antidota proponuntur, ubi medici animarum accipiant quod contra morbos peccatorum aegris sanandis mentibus apponant.