|
Potestatem remittendi peccata quidam soli Deo ita ascribere conantur, ut
in ea hominem participem fieri posse nullo modo concedant. Et ad
confirmationem hujus assertionis adducunt mundationem illius leprosi,
quem Dominus prius per semetipsum sanitati restituit, ac sic deinde ad
sacerdotes misit; non ut ejus mundatio virtute illorum perficeretur; sed
ut tantummodo testimonio illorum confirmaretur. Simili modo nunc in
praesenti Ecclesia dicunt ministeria sacerdotum nihil amplius virtutis
habere, nisi quaedam tantummodo signa esse, ut ille videlicet qui prius
per contritionem cordis intus a Domino absolvitur, postmodum in
confessione oris ab eis absolutus esse ostendatur. Quod autem in sola
cordis contritione etiam ante confessionem oris peccata dimittantur,
prophetico illo testimonio probare volunt quod dicitur: Quacunque hora
ingemuerit peccator, salvus erit (Ezech. XVIII XXXIII). Et alibi: Quia
adhuc te loquente dicam: Ecce adsum (Isa. LVIII). Et Psalmista: Dixi,
inquit, confitebor adversum injustitiam meam Domino; et tu remisisti
impietatem peccati mei (Psal. XXXI). Idcirco tamen post contritionem
cordis confessionem quoque oris esse necessariam, quia si quis etiam
post impetratam veniam peccatorum confiteri eadem peccata sua
neglexerit, quasi institutionis divinae contemptor, quamvis non pro
peccatis quae jam dimissa sunt reus teneatur, tamen pro contemptu reus
erit. Vel fortassis quia ipsa peccata jam ad contumacem redeunt, quae
prius per compunctionem humiliato dimissa fuerunt. Hac ergo ratione
probant homines nullo modo potestatem habere dimittendi peccata, sed
hanc solius Dei esse sicut etiam in Evangelio, Judaei contra Dominum
murmurantes, quia dixerat paralytico: Dimissa sunt tibi peccata tua
(Marc. II, Luc. V): aierunt solum Deum posse peccata dimittere. Sed
fortassis qui haec de absolutione peccatorum dicunt, quomodo quisque
peccato ligetur, non satis diligenter attendunt. Duobus enim modis
peccator ligatus est. Ligatus est obduratione mentis, ligatus est debito
futurae damnationis. Quandiu namque gratia Dei cum homine est, solutus
est homo, et ad bene operandum expeditus. Sed cum per peccatum gratia
Dei subtrahitur, statim ipsa sua obduratione mens intrinsecus obligatur.
Ista obduratio sive excaecatio mentis, interiores tenebrae sunt, in
quibus homo pro peccato suo in praesenti obligatus tenetur; et nisi ab
eis in hac vita solutus fuerit, postmodum ligatis manibus et pedibus in
tenebras exteriores projicietur. Sed quia nemo sua virtute post ruinam
peccati surgere valeret, nisi divina misericordia gratuito praeveniens
eum suscitaret: Ideo necesse est ut Deus gratiam suam quam peccantibus
nobis juste subtraxerat, quando ad poenitentiam vivificandi sumus, sola
misericordia nullis nostris meritis praecedentibus reddat, quatenus ipsa
gratia adveniens cor nostrum a torpore infidelitatis et a peccati morte
exsuscitet, ut scilicet dum primum ipsa sola operante ad poenitentiam
compuncti a vinculis torporis absolvimur, etiam ipsa deinde cooperante,
poenitentes a debito damnationis absolvi mereamur. Hoc bene in
resuscitatione Lazari signatum est, quem ipse Dominus per se prius
intrinsecus a vinculo mortis absolvit, vivificatum autem deforis
ministerio ipsorum apostolorum solvi praecepit. Sic namque in sancta
Ecclesia nunc mortuos peccatis per solam gratiam suam interius
vivificans ad compunctionem accendit, atque vivificatos per confessionem
foras venire praecipit; ac sic deinde confitentes per ministerium
sacerdotum ab exteriori vinculo, hoc est, a debito damnationis absolvit.
Bene autem debitum damnationis exterius vinculum dicitur; quia pertinet
ad tenebras exteriores quas evadere dignus non est, quisquis prius in
hac vita a tenebris interioribus solvi non meretur. Sed male, inquiunt,
de sacerdote Deum facitis, qui ei potestatem dimittendi peccata quod
soli Deo competit, tribuitis. Non ego sacerdotes deos facio, sermo
divinus qui mentiri non potest, sacerdotes deos dicit: Diis inquit, non
detrahes, et principi populi tui non maledices (Exod. XXII). Isti vero
contra legis praeceptum diis detrahunt, quia potestatem divinitus
collatam sacerdotibus auferre volunt. Neque vero ego sacerdotibus
potestatem dimittendi peccata tribui. Ille hominibus potestatem divinam
tribuit qui de hominibus deos fecit. Sed tamen ipse sicut ex semetipso
Deus est, ita etiam per semetipsum quando vult sine humana cooperatione
peccata dimittere potest. Hi vero qui ex semetipsis dii non sunt, etiam
nisi eo a quo sunt hoc quod sunt, in eis et per eos operante et eis
cooperante peccata dimittere non possunt. Quomodo ergo solus Deus bonus
est, nec tamen inde sequitur bonos non esse, etiam eos qui Deo serviunt,
et quomodo solus Deus mirabilia facit, et tamen de justo homine dicitur:
Fecit enim mirabilia in vita sua (Ezech. XXXI); ita etiam solus Deus
peccata dimittit, tunc quoque quando sacerdos ab eo et per eum dimittit.
Ipse enim hoc in homine facit quod homo per eum facit; nec ideo dicendum
est hominem ibi nihil facere, quia per eum Deus facit. Imo vero ideo
multo melius et multo verius facere, quia per eum Deus facit. Hinc est
quod Petro principi apostolorum dicit: Tibi dabo claves regni coelorum.
Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et
quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth.
XVI). Non dixit, quodcunque solveris hoc est, ut illi aiunt solutum
ostenderis; fuit solutum, sed erit solutum, quia sententiam Petri non
praecedit, sed subsequitur sententia coeli. Ne autem hoc soli Petro
concessum esse putes, audi quid omnibus apostolis, ac per hoc omnibus
apostolorum successoribus et apostolorum vice fungentibus dicat:
Accipite, inquit, Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata,
remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt (Joan. XX). Ubi
dixit: Si ostenderitis, fuit? Nusquam dixit hoc: sed dixit: Si
feceritis, erit. Audiant ergo et intelligant, quorum remiseritis
peccata, etc. Quibus hoc dicebatur, prius dictum fuerat: Accipite
Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, etc., ne vel quod dabatur
crederetur contemptibile, vel quod accipientes operantur, existimetur ex
humana virtute procedere. Non ergo mirum est si homines peccata
dimittere possunt; quia ut hoc possint, non ex sua sed divina virtute
accipiunt; et hoc hominibus Deum dare, nihil est aliud quam Deum hoc per
homines facere. Quod autem de mundatione leprosi opponunt minime eorum
opinioni suffragatur, quia si ideo peccator ante confessionem absolvi
credendus est, quia leprosus mundatus est ante demonstrationem eadem
ratione peccator post compunctionem ad sacerdotem ire non debet peccatum
suum plangere, sed justitiam demonstrare; quia et ille ad sacerdotes
missus est non ut sanitatem reciperet, sed ut sanitatem demonstraret,
quod omnino fides christiana abhorret. Propterea si miraculum quod
Dominus operatus est, sacerdotibus non ob reverentiam officii, sed ad
improperium ostenditur: quid aliud quam novi quoque sacerdotii in
spirituali curatione contemptus generatur? Sed et illud quod dicunt:
Quacunque hora ingemuerit peccator salvus erit: ego de iis praecipue
dictum existimo qui totam vitam suam in peccato agentes in fine
poenitent, et peccata deserunt, quando jam in hac vita tempus
satisfactionis habere non possunt. Quibus dicitur ne tamen ullo modo de
venia desperent, quia et tunc quoque si vere poenituerint misericordiam
consequi valent. Hoc est enim quacunque hora, scilicet etiam in
extremis, etiam in articulo necessitatis, si peccator ingemuerit, hoc
est, ex tota cordis contritione conversus fuerit, salvus erit ab aeterna
scilicet damnatione. Quasi aliis verbis diceretur: Quacunque hora in
praesenti vita peccator vere poenituerit, in futura vita non peribit.
Quod si quis contendat illud quod dictum est, salvus erit, non esse
dictum de salvatione quae in futuro tribuitur, sed de illa potius quae
in praesenti absolutione peccatorum condonatur, non necesse est tamen
nos dicere quod peccator ab omni debito absolvatur statim ex quo gemere
coeperit, donec totum consecutus fuerit remedium quod Deus ad obtinendam
veniam instituit. Hoc est autem remedium ut corde poeniteat et ore
confiteatur delictum. Quod cum fecerit jam amplius debitor damnationis
non erit, etiam si satisfactio restat, quam pro peccato persolvat
(ibid.). Quod si forte peccator vere poeniteat, sed intercurrente
articulo necessitatis ad confessionem venire non possit, confidenter
pronuntio, quod in eo summus sacerdos complet quod mortalis non potuit,
et apud Deum jam factum constat quod homo quidem vere voluit, sed non
valuit adimplere, quia confessionem non contemptus exclusit, sed
impedivit necessitas. Proinde si id quod dictum est: Quacunque hora
ingemuerit peccator salvus erit, de praesenti salute accipitur; sic
intelligendum est ac si diceretur tunc peccatoris salus incipit, quando
veraciter pro delictis suis ingemiscit, quae tamen salus tunc plene
perficitur, quando id unde ingemuerit etiam ore confitetur. Item illud
quod dicitur: Quia adhuc te loquente dicam: Ecce adsum; sic convenienter
potest accipi, quod prius Deus adest per gratiam ut cor ad poenitentiam
compungat, deinde adest, ut peccatorum indulgentiam confitenti tribuat.
Postremo id quod de Psalmista opponunt. Dixi: Confitebor, etc. Sanctus
Gregorius de culpa cogitationis tantummodo dictum esse asserit in haec
verba. Saepe misericors Deus eo citius peccata cordis abluit quo haec
exire ad opera non permittit. Unde recte per Psalmistam dicitur: Dixi:
Confitebor, etc. Et paulo post, quam facilis sit super hoc venia
ostendit, qui dum se adhuc promittit petere hoc quod se petere
promittebat obtinuit quatenus quia usque ad opus non venerat culpa,
usque ad cruciatum non perveniret poenitentia sed cogitata afflictio
mentem tergeret, quam nimirum tantummodo cogitata iniquitas inquinasset.
Quod si quis hoc de quolibet delicto velit accipere: sciat tamen aliud
peccatum esse, aliud impietatem peccati. Impietas namque peccati ipsa
rectissime obduratio cordis accipitur, quae primum in compunctione
solvitur, ut postmodum in confessione peccatum ipsum, id est debitum
damnationis absolvatur. Sed sive hoc sive alio quocunque modo praedictae
auctoritates exponantur: nos verisimile confitemur sacerdotes Dei in
Ecclesia potestatem habere ligandi atque solvendi, non perfunctorie et
inusitato quodam genere loquendi significatam, sed veraciter a Deo
concessam quibus dictum est: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis;
et quorum retinueritis, retenta erunt.
Sed forte quis opponet quod sacerdotes multos in Ecclesia ligant qui
apud Deum non ligantur; item multos solvunt qui apud Deum ligati
permanent, quia saepe et innocentes ligant, et in reatu permanentes
absolvunt, et sic verum non erit quorum remiseritis, etc. Sed sciendum
est quod saepe sacra Scriptura sic de re aliqua loquitur, ut quid inde
eventurum sit praenuntiare videatur, et tamen virtutem ejus magis quam
eventum exprimat, quia non quod evenire debeat, sed quod evenire possit
ostendit. Verbi gratia: Dicit quodam loco Scriptura: Qui crediderit et
baptizatus fuerit salvus erit (Marc. XVI) et tamen scimus quod multi
credentes baptismum percipiunt, qui postea culpis suis exigentibus
reprobati ad salutem aeternam non pertingunt. Item in alio loco: Qui
manducat carnem meam et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam, et in
judicium non veniet, sed transiet a morte in vitam (Joan. VI), et tamen
Paulus dicit: Quod quisquis corpus Domini indigne manducare et calicem
bibere praesumpserit, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. II).
Ubique ergo magis virtus sacramentorum exprimitur, nec quod per eam
quilibet participantes salvandi sint, sed quod salvari possint
significatur, quasi diceretur: Tanta virtus est baptismatis ut quisquis
illud fideliter et devote acceperit; per illud ad aeternam salutem
pertingere possit. Item tanta virtus est in sumptione corporis et
sanguinis Christi ut per illud: Quicunque digne sumpserit, aeternam
vitam consequi possit. Simili modo hoc dictum existimo. Quorum
remiseritis, etc. Ac si apertius diceretur: Tantam vobis potestatem in
solvendis et ligandis peccatis tribuo, ut quisquis a vobis ligari
meruerit, apud me solutus esse non possit, et quisquis a vobis solvi
meruerit jam apud me ligatus non sit. Audiant homines, intelligant
peccatores quod praesidium eis a Deo conceditur, quod rursum judicium
praeparatur. Fortassis Deum necdum interpellare praesumunt, habent
homines sacerdotes vice Dei fungentes, cum quibus interim causam suam
sine periculo agere possunt. Ament intercessores et timeant judices. Sed
fortassis iterum quaerit aliquis quid opus sit, Deo ad solvenda peccata
hominum, homines cooperatores quaerere quasi per se quod voluerit non
valeat adimplere. Sed certissime scire debemus quod in abolendis
peccatis nequaquam Deo humana cooperatio suffragatur. Ideo tamen hominem
cooperatorem fieri; quia salus peccatoris eo modo competentius
perficitur. Quid enim peccata nisi plagae quaedam sunt; et quid est
poenitentia nisi medicina? Et scimus quod in sanandis vulneribus carnis
nisi congruum adhibeatur remedium dolori; nequaquam sequitur effectus
curationis. Quia ergo per superbiam omne peccatum geritur, necesse est,
ut per humilitatem omnis poenitentia condiatur, quatenus inobedientiam
obedientia frangat, et elationis tumorem humilitatis devotio premat.
Conveniens ergo valde est ut nos qui peccando Deo contumaces fuimus
poenitendo hominibus etiam servis Dei supplices simus, et homo qui ad
Dei gratiam conservandam mediatorem non eguit, jam eam recuperare non
nisi per hominem mediatorem possit. Nam et hoc saluberrimum est
peccatori ut discat quam longe peccando a Deo recesserit, cum tam
difficulter poenitendo ad Deum redit; quia et cautior de reliquo
efficitur, cum non sine gravi labore poenitendi, aditus indulgentiae
aperitur. Gemat ergo peccator et suspiret, et anxius pro peccato suo
timeat et expavescat, sollicitus discurrat, auxiliatores et
intercessores quaerat, prosternat se humiliter homini, qui humiliter
noluit astare Creatori, ut in hoc etiam facto quodammodo ad Deum clamet
et dicat: Vide, Domine, et considera et attende quid facio. Scio quidem,
Domine, et fateor quod tibi subjici nolle damnabilis fuit elatio; sed
jam propter te coram homine prosterni non sit quaeso despicabilis
devotio. Magnum est quod abstuli, nec parum est quod reddo. O quam
suavis et jucunda Dei nostri miseratio! Totum bonum nostrum ipse in
nobis operatur, et velut pater alludens in filiis sic totum facit ut
quasi nihil facere videatur. Ecce peccator compunctus gemit, suspirat,
lacrymatur, confitetur reatum suum, postulat veniam, flagitat
misericordiam; et hoc totum quasi ex homine esse creditur. Sed quis,
quaeso, hoc facit nisi ille qui intus praesidet, et cor hominis ad hoc
faciendum movet? Obsecro ut non sit onerosum si breve quoddam hujus rei
exemplum proposuero. Pater quidam contumacem filium quasi cum magno
furore expulit, ut ita afflictus humiliari disceret. Sed illo in
contumacia sua persistente quadam secreta dispensatione consilii, a
patre mater mittitur, ut non quasi a patre missa, sed quasi materna per
se pietate ducta veniens muliebri lenitate obstinatum demulceat,
contumacem ad humilitatem flectat, vehementer patrem iratum nuntiet, se
tamen interventuram spondeat, veniam promittat, consilium salutis
suggerat, intercessores quaerere suadeat, non nisi magnis precibus
patrem placari posse dicat; causam tamen rei se suscepturam asserat, et
ad bonum finem rem omnem se perducturam promittat. Videte, quaeso, si
non ita causa nostra agitur. Peccantem Filium Deus Pater quasi expulit
iratus, cui tamen in proposito bonae voluntatis suae fortassis nunquam
iratus fuit. Sed quia infirmitas humana per se de lapsu surgere non
valet, ad cor peccatoris mater gratia mittitur, sacerdos intercessor
quaeritur, ut Deus qui iratus non fuerat, complacetur. Quid dicam? Quis
sapiens et custodiet haec et intelliget misericordias Domini? (Psal.
CVI.) Nunquid enim ideo superfluo factum est quod factum est; quia Deus
ab irato in propitium non mutatus est, qui suis nunquam propitius non
est, absit! Sed necesse est sic fieri, quia aliter reatus nostri
sceleris non potest expiari. Necesse est sic fieri; quia Deus hoc etiam
quod dare desiderat, a se praecepit postulari. Necesse est ergo sic
fieri; quia, etsi in Deo secundum propositum erga nos ira non fuerat, in
nobis tamen secundum reatum ira manebat, quae dum debita satisfactione
solvitur, ut ita dicam, non Deus homini, sed homo reconciliatur. De
peccatis autem utrum redeant an non, ex quo semel dimissa fuerint, ego
interim non afferendum judico, sed verendum. Quod tamen si sit vel non
sit; qua justitia fiat vel non fiat alterius tractatus operam exspectat,
eo praecipue quod quaedam divinarum Scripturarum testimonia de hac re
ambigue edita leguntur ita etiam ut ex eis non nihil absurditatis nasci
videatur quae certe non levi aut transitoria consideratione discutienda
sunt.
|
|