|
Multae sunt quaestiones hominum; quandiu vivitur, semper quaeritur. Qui
enim quaerit nondum invenit quod quaerit, et tamen quaerit quia amisit
quod quaerit, et si non amisit quia forte nunquam habuit, tamen quandiu
quaerit significat se nondum habere quod quaerit. Propterea quandiu
vivimus necesse habemus semper quaerere, quia nondum totum habemus quod
habere debemus. Quid est autem hoc quod quaerere debemus nisi veritas et
bonitas? Quae si perfecte haberemus, nihil amplius quaerere deberemus;
quia si quid forte amplius esset, adjiceretur, etiam si non quaereretur.
Quaerite, inquit, primum regnum Dei et justitiam ejus; et haec omnia
adjicientur vobis (Matth. VI, Luc. XII). Regnum Dei veritas est,
justitia ejus bonitas: haec duo si quaesieris sicut debes, caetera omnia
gratis apponuntur. Quare ergo quaerere labores illa quae gratis habere
potes? Si ista quaeris sine illis, aut non habes, aut si habes, utiliter
non habes. Si illa quaeris sine istis, et illa habes ad salutem, et ista
ad utilitatem. Omnia, inquit, haec adjicientur vobis. Multa sunt haec;
illa pauca sunt. Duo enim sunt ibi; hic plurima invenientur, et tamen
plus valent duo illa, quam omnia haec. Noli respicere ad majus, sed ad
melius. Noli attendere ad acervum, sed pensa pretium. Pauca quaere ut
multa invenias. Haec sunt ergo sola quae quaerere debent homines,
veritas et bonitas. Et uti nam tam studiosi essent ad quaerendam
bonitatem, quantum ad quaerendam veritatem curiosi inveniuntur! Nescio
quo pacto familiare omnibus est veritatem quaerere, etiam iis qui
bonitatem non amant. In tantum enim omnes veritatem scire volunt ut nemo
inveniatur qui falli velit. Multi sine bonitate veritatem quaerunt, sed
socia veritatis est bonitas. Non venit libenter sine bonitate veritas,
aut si venit, non venit ex partibus illis, et de regione illa ubi salus
est. Quaerunt homines utrum peccata ipsorum ad eos revertantur postquam
semel dimissa fuerint. Scire hoc volunt, et cavere hoc nolunt. Quare
ergo hoc scire volunt quod cavere nolunt, nisi quia curiositas eos
trahit cum bonitas non delectet? Quaerunt hoc si forte eis dicatur quia
non est ita; pendent ad nuntium torporis sui; si forte quis veniat qui
dicat eis quod audire volunt. Quaerunt quasi veritatem, non quod ament
vel ipsam veritatem quia non diligunt bonitatem, sed verum esse volunt
hoc quod ipsi volunt. Ideo ergo quaerunt si forte illis respondeatur
quod ipsi potius audire volunt, et si forte quis testis veritatis
venerit qui dicat veritatem contra ipsorum voluntatem, non excitantur
sed consternantur et corruunt mente, quia non audierunt quod audire
voluerunt. Idcirco secundum malitiam illorum veritas illis respondet;
vel sicut volunt ut amplius errent, vel sicut nolunt ut amplius
desperent. Tamen quia et hoc ipsum quaerendum est propter eos qui
excitantur et proficiunt, de veritate non est absurdum si quaerimus quod
etiam in hac parte conscientia humana, si aliqua, ut solet, cogitatione
pulsetur, sibi debeat respondere. Sic ergo quaeritur utrum peccata quae
semel poenitenti dimissa fuerunt amplius imputentur; fortassis qui
dixerit afferendum non esse hoc sed timendum, securius judicabit. Melius
est enim aliquando in ejusmodi occultis, quae sine periculo salutis
nesciri possunt, timere quam aliquid definire. Dicat ergo aliquis quod
timendum est hoc, non afferendum. Ego illi qui cogitationem suam
castigare potest, ut hoc ei sufficiat, hoc satis esse puto, et magis
fortassis expedire ut amplius non quaerat. Qui vero urgetur et animo
sollicitatur neque hic stare potest ut ultra non pergat ad
inquisitionem, illi satisfaciendum esse puto quantum fieri potest salva
reverentia secretorum. Ecce ergo tu quicunque certus esse vis utrum
peccata illa amplius redeant, quae semel dimissa fuerint; videamus ergo
et discutiamus quod te sollicitet. Peccata, inquis, mea dimissa fuerunt;
volo scire si amplius debeant imputari. Quid ergo tibi videtur? Mihi,
inquis, non videtur quod debeant denuo imputari peccata quae dimissa
sunt. Alioquin mutabilis videtur Deus qui non teneat sententiam suam, et
tam facile mutet judicium suum. Quomodo mutet? In hoc, inquis, mutet,
quia cum prius mihi peccata mea condonavit, dixit quod amplius ea a me
non requireret. Non enim condonasset nisi hoc dixisset. Nunc autem
iterum ea requirit, et exigit ad poenam a me quae prius dimiserat; ideo
dico quod si dicitur Deus peccata quae semel dimisit iterum imputare,
mutabilis praedicatur, et varians verbum suum quod semper constare
debet. Propterea igitur quia hoc esse non potest, videtur mihi, quod
peccata quae semel a Deo dimissa sunt, nulla ratione debeant amplius
imputari. Si fortassis tibi videbitur et hac ratione confirmabis te, ut
non timeas periculum tuum. Sed dic mihi modo quomodo intelligas id quod
dicis; peccata tua tibi dimitti. Si enim non intelligis quomodo
recedunt, non intelligis quomodo redeunt, imo si non intelligis quomodo
adsunt, non intelligis quomodo recedunt vel quomodo redeunt. Quid ergo
dicitur cum dicitur Deus peccata imputare? Si dicitur quia quando
imputat peccanti irascitur, ergo quando poenitenti condonat peccata
placatur. Si ergo dicimus quod Deus aliquando iratus postea placetur,
quomodo negare poteris quin in hoc ipso mutetur? Quando ergo imputat et
quando condonat non mutatione sui, sed mutatione tui, imputat et
condonat. Peccata imputat quando peccatorem dignum poena judicat.
Peccata condonat quando poenitentem dignum venia judicat. Et utrobique
idem ipse est. Tu mutaris de alio in aliud; modo peccator per culpam,
modo justus per poenitentiam. Ipse non mutatur, sed idem permanet
semper; et stans in illo quod ipse est immutabiliter videt et discernit
quod tu variabiliter factus es, sive de bono malus, sive de malo bonus.
Et quando te peccatorem videt, imputat tibi peccata tua, quia talem te
discernit quem digne puniat; quando autem poenitentem te videt, peccata
tua tibi condonat, quia talem te discernit, cui juste parcat. Haec autem
omnia ipse immutabiliter operatur, quia et cum tu per poenitentiam
peccator esse desinis, non tamen ipse desinit scire qualis fuisti, et
cum justus esse incipis, non tamen ipse incipit scire quod tu esse
incipis; quia et antequam inciperes scivit qualis tu futurus fuisti et
cum desieris esse quod eras non tamen ignorat ipse qualis fuisti. Non
ergo sic intelligas quasi mutetur Deus cum tu mutaris, sed quia
propterea peccata tibi imputare dicitur, quia ira sua et indignatione
dignum te discernit; eadem autem postea condonare peccata, quando venia
et misericordia dignum agnoscit. Si ergo hoc est peccata imputari reum
esse per culpam, et peccata condonari, justum fieri per poenitentiam,
quare peccata ad hominem reverti non dicantur, cum ipse homo ad peccata
revertitur? Sed dicis mihi: Ego quando ad peccata revertor, ita
revertor, ut simile aliquid agam illi quod prius egi, non tamen hoc
ipsum quod prius egi. Et si idem ago, idem similitudine, non idem
veritate. Idem quia simile illi, non idem quia illud. Una similitudo
agendi, non tamen actio una. Si ergo dicor pro praeteritis delictis
idcirco puniri debere, quia post illa dimissa ad similia perpetranda
redeo; ego sic justum esse fateor, si hoc modo pro illis puniri dicor
quomodo illa perpetrare dicor. Si autem propter hoc solum prima mala
agere denuo dicor, quia alia quaedam ago similia illis, pari modo cum
pro illis dicor puniendus, non aliud intelligendum ratio suadet, quam me
puniendum esse pro iis quae similia prioribus postea perpetravi. Non
autem hoc in quaestione erat, sed utrum videlicet post prioris delicti
indulgentiam si ipsum delictum repetitur; illa quae dimissa fuerat culpa
ad subsequentem revertente reatus duplicetur. Verbi gratia: Quidam pro
homicidio perpetrato ex toto corde poenitentiam egit, et indulgentiam
consecutus est. Contigit postea, ut homicidium perpetraret. Ecce iste
homo duo homicidia fecit; vel potius homicidium bis. Sic enim
convenientibus et expressius secundum proprietatem locutionis dicitur.
Unum enim quoddam malum homicidium est, sicut adulterium et furtum et
fornicatio singula mala sunt, quemadmodum charitas et patientia et
castita singulae virtutes sunt. Et qui duos homines diligit, non duabus
dilectionibus diligit, sed una charitate et una dilectione. Sic ergo
homo iste his homicidium fecit; primo poenitendo indulgentiam obtinuit;
secundo quando post indulgentiam acceptam iterum homicidium perpetravit.
Mortuus est autem homo iste postea sine poenitentia, et damnatus est pro
peccatis suis. Quaeritur ergo de hoc homine utrum debeat puniri pro illo
homicidio pro quo poenitentiam egit, et indulgentiam accepit. Et si hoc
dicitur, qua justitia hoc fiat non videtur. Nam si punitur pro eo quod
peccavit et non emendavit, justitia est manifesta.
Si autem iterum requiritur quod fuerat condonatum, aut injustitia vera
est, aut justitia occulta. In hoc ergo demonstrari oportet qua justitia
homo pro eo quod jam dimissum fuerat iterum puniatur. Sic fortassis pro
hac parte objiciendum tibi videatur. Dic ergo nunc. Justum tibi videtur
ut propter subsequentem poenitentiam praecedens culpa quae imputabatur
condonetur, et non similiter propter subsequentem culpam illa quae
dimissa fuerat praecedens culpa iterum imputetur? Si subjuncta virtus
plagam peccati hiantis claudit, subjuncta culpa non aperit clausam? Si
opera bona viventia per culpam moriuntur, et per justitiam iterum mortua
vivificantur, quare similiter opera mala quae per virtutem excusantur,
per culpam iterum non imputantur? Vis ut poenitentia tantum valeat ut
quae imputabantur condonentur; et non vis ut culpa tantum valeat ut quae
condonabantur imputentur? Poenitentia sequens potuit praecedentem culpam
excusare, ut non noceat aliquando imputatam, et sequens culpa non potest
praecedentem poenitentiam evacuare ut non prosit aliquando fuisse
laudatam? Si sententia judicio tuo constare poterit, magis commodum
quaeres quam justum. Maledictus homo qui partem suam deteriorem facit.
Ideo partem tuam bonam facis. Et judicas bene pro parte tua. Fortassis
bene tibi esset si sententia veritatis tuum judicium sequeretur. Nunquam
te judice damnareris. Sed timeo ne forte dum tu aliud vis quam veritas,
aliud veritas faciat quam velis. Magis enim veritatem impleri oportet
quam tuam voluntatem. Tu dicis quia quod condonatum est iterum imputari
non debet. Ergo similiter quod imputatum est condonari non debet si quod
condonatum est iterum imputari non debet. Si poenitentia quia placet,
facit ut imputata condonetur malitia, et contemptus quia displicet non
similiter facit ut condonata imputantur? Si humilitas poenitentiae
dignum te facit, ut pro iis etiam quae imputabantur non puniaris,
contemptus et transgressio culpae te dignum non facit ut pro iis etiam
quae condonabantur culpandus exigaris? Nonne attendis quod quando
saepius gratia datur, tanto nequior ingratitudo judicatur? Ecce duo
sunt, unus saepius offendit, et saepius oranti et deprecanti, venia
indulgetur; alter innocenter vivens et semper voluntati et imperio
praesidentis Domini humiliter obediens, non habet pro quo deprecetur;
contingit autem postea quod contingere potest, ut uterque in simili
culpa offendat. Dic ergo uter horum amplius reus judicetur, nisi ille
qui post tantam gratiam ingratus comprobatur; leges secunda crimina
gravius plectunt, et iterata vulnera difficilius ad sanitatem
reducuntur, et tu dicis quod nihil interest ad reatum subsequentium
qualia aut quanta praecedentia fuerunt? Si mala prima quae per
posteriora bona excusata fuerant, per subsequentia iterum mala non
vivificantur ad reatum; ergo prima bona quae per posteriora mala
mortificata fuerant per subsequentia iterum bona non vivificantur ad
meritum? Recte judicate filii hominum (Psal. LVII). Si aliter judicas
pro te aliter contra te, judex justus non es. Tantum diligere justitiam
debes, ut nec te ipsum diligas contra illa. Litteratores sunt qui causas
transformant et mutant veritatem propter commoditatem. Tales justitia
non probat: Domine, inquit, non cognovi litteraturam; introibo in
potentias Domini; Domine, memorabor justitiae tuae solius (Psal. LXX).
Hoc est judicium justum in quo sola justitia ita attenditur ut nihil
justitiae praeponatur. Justum ergo judicium judicia; si vis ut bona tua
jam pridem per culpam mortua iterum per justitiam vivificentur. Noli
irasci, neque injuriam tibi fieri putes, si mala tua jam pridem per
poenitentiam excusata, iterum propter malitiam tuam tibi imputentur. Sed
Deus, inquis, dixit de malis meis quando poenitentiam egi, quod ea mihi
amplius non imputaret. Similiter et Deus dixit de bonis tuis quando
peccati quod amplius ea non remuneraret. Si ergo propter dictum Dei
stare debet ut illa amplius non imputentur, quare similiter verbum Dei
stare non debet ut ista amplius non remunerentur? Pro commodo tuo vis ut
Deus mentiatur. Ubi autem laedi te sentis, pro veritate ipsius
conservanda laboras. Quare ergo hoc facis, nisi quia perverse te
diligis, et Deum non diligis? ipse autem recte diligit veritatem suam;
et juste condemnat pravitatem tuam. Quia tamen de dicto Dei argumentum
sumere putas, et ejus sponsionem praetendis ad defendendam iniquitatem
tuam; ipse tibi respondeat quantum confidere debeas, cum male agis in eo
quod prius poenitenti veniam promisit: et similiter si bene agis utrum
ideo desperare debeas, pro eo quod male prius agenti mortem et
perditionem intendit. Dominus per prophetam loquitur, dicens: Tu, fili
hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum in
quaecunque die peccaverit et impietas impii non nocebit ei in quacunque
die conversus fuerit ab impietate sua; et justus non poterit vivere in
justitia sua in quacunque die peccaverit; etiam si dixero justo quod
vita vivat et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes
justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus
est, in ipsa morietur. Si autem dixero impio: Morte morieris, et egerit
poenitentiam de peccato suo, feceritque judicium et justitiam, pignus
restituerit impius ille, rapinamque reddiderit; in mandatis vitae
ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum; vita vivet et non morietur.
Omnia peccata quae peccavit non imputabuntur ei, judicium et justitiam
fecit, vita vivet; et dixerunt filii populi tui: Non est aequi ponderis
via Domini; et impiorum via injusta est (Exech. XXXIII). Vide ergo quia
idcirco praesumendum tibi non est si peccaveris, quod prius poenitenti
venia promittebatur; neque ideo desperandum si bene egeris, quia
peccanti mors et damnatio intentabatur. Deus tibi de tuo respondet, non
de suo. Meritum tuum tibi indicat, consilium suum non revelat. Male
agenti dicit, morieris. Bene agenti dicit, vives. Quid est dicere
morieris, nisi damnaberis? Et quid est dicere vives, nisi salvaberis?
Quid est autem dicere damnaberis nisi dignum damnatione judicare? Et
quid est dicere salvaberis, nisi salvatione dignum decernere. Dicit ergo
tibi quod tuum est quod tibi debetur, quod futurum est quantum ad
meritum tuum, non quantum ad consilium suum. Hoc est enim justum ut de
tuo tibi respondeat et hoc tibi proponat quod ad te pertinere videtur.
Sic Ninivitis secundum ipsorum meritum, non secundum consilium suum
mandavit, dicens: Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur (Jon.
III). Sic etiam meritum illorum requirebat, et ita futurum fuit secundum
meritum illorum. Ad hoc spectabat, et illud etiam quod dictum est
Ezechiae: Dispone domui tuae quia morieris tu, et non vives (Isa.
XXXVIII). Ita enim quantum ad ipsum futurum fuit, et ut ita futurum
esset exigebat quod in ipso fuit. Talis enim erat infirmitas illius, ut
amplius vivere non posset, nisi aliunde juvaretur, et aliunde acciperet
ut posset. Ergo quantum ad illos pertinebat futurum fuit quod dicebatur,
quamvis dilatum sit, atque aliter dispensatum ab illo a quo dicebatur.
Sic ergo cum tibi peccanti dicitur morieris; meritum tuum exprimitur,
sicut cum tibi bene agenti dicitur, vives, debitum tuum nuntiatur. Etsi
quando dictum mutari videtur, non propter dicentem mutatur, sed propter
te pro quo dicitur; quia tu mutaris et non idem permanes, neque mereris
ut idem tibi semper dicatur. Noli ergo propter dictum Dei confideri si
male egeris, quia cum tu mutaris ad illum, mutatur ad te dictum illius.
Etiam, inquit, si dixero justo quod vita vivet, et confisus in justitia
sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae illius oblivioni tradentur. Si
omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, ergo et poenitentia ejus et
humilitas ejus, et caetera bona quae operatus est oblivioni tradentur;
si autem poenitentia oblivioni traditur, culpa unde excusatur? Ergo si
poenitentia deletur, culpa quae propter poenitentiam dimissa fuerat
iterum necesse est renascatur. Et merito qui post acceptam gratiam
ingratus exstitit, cum illo gratia ipsa non permansit; sed mutata est ab
eo quoniam ipse ad illam idem esse noluit. Vide quid tibi Evangelium
(Matth. XVIII) dicat de servo nequam et ingrato, cui roganti a Domino
suo debitum omne dimissum fuerat; sed quia ille erga conservum suum
misericordiam habere noluit, rursum ab eo per districtionem justitiae
exigitur, quidquid per lenitatem gratiae dimissum fuit. Recte igitur
dictum est, quia cum peccantibus in nos debita sua dimittere nolumus,
jure iterum exigitur id etiam quod nobis dimissum esse gaudebamus. Et
merito. Quod etiam culpa peccatori dimittebatur, gratia fuit non
debitum. Qui si sponte gratiam collatam abjicit justum profecto est ut
illi gratiam accepisse non prosit.
Sed dicis mihi: Si post poenitentiam factam peccanti iterum priora denuo
peccata imputantur, ubi est quod dicitur, quia nullum bonum
irremuneratum esse potest? Ecce bonum quoddam hic est; poenitentia
scilicet hominis hujus quae bona fuit, quandiu vera fuit; et non habet
bonum illud remunerationem aliquam, quia imputantur homini huic peccata
sua, quasi nunquam poenitentiam egisset. Aut poenitentia illa bona non
fuit; aut si bona fuit, ostende remunerationem ejus. Quid ergo? Nonne
tibi magna remuneratio esse videtur peccati remissio; iste quando
poenitentiam egit, dimissum est ei peccatum suum. Quandiu poenituit,
peccatum suum non imputabatur illi. Quandiu meritum fuit praemium
permansit. Volebas tu hanc libertatem dare hominibus ut cum meritum
dedissent et praemium accepissent, rursum quando placeret eis meritum
tollerent, et praemium retinerent? Non esset aequa commutatio ista.
Inique ageres adversus Deum si sic tuum dares et suum acciperes, ut
iterum tolleres tuum et suum retineres. Si tuum dedisti et suum
accepisti, si tuum recipis, ipse quod suum est habere vult. Nunquid tibi
non ita videtur? Fortassis dicis quod non est aequa via Domini; et
senties contra veritatem. Quomodo, inquis, stabit quod scriptum est: Non
judicabit Deus bis in idipsum (Nahum I)? si ea quae dimissa fuerant,
iterum ad poenam requiruntur. Audi quomodo, Bis in idipsum Deus non
judicat; quia peccatum quod per condignam satisfactionem deletum
ostenditur, ab eo nullatenus ad poenam imputatur. Sed hoc, inquis, quod
per satisfactionem deletum fuit, iterum ad poenam requiritur. Ideo
requiritur quia satisfactio jam non est aliqua, quae ad excusationem
illius opponatur. Quandiu satisfactio permansit, permansit remissio et
non puniebatur, postquam semel dimissum fuerat. Cessavit autem
satisfactio, quando iterata est malitia quia et hoc ad satisfactionem
pertinebat, ut facta corrigerentur, et correcta non iterarentur.
Postquam ergo culpa rediit, jam quodammodo idipsum non fuit, quia bis in
reatu esse coepit peccatum unum. Quia autem culpa reversa est, reversa
est et poena; quae profecto repetita non fuisset, si culpa reversa non
fuisset. Quando venit culpa, secuta est poena. Quando correcta est
culpa, subtracta est poena, quando reversa est culpa, reversa est et
poena. Unum contra unum, et duo contra duo non unum contra duo, nec duo
contra unum. Haec est justitia. Quantum ponitur, tantum reponitur. Quid
tibi videtur? responde si potes. Si autem respondere non potes, noli
contendere, sed deprecare. Non tibi expedit ut intres in judicium cum
Deo. Quaere ergo misericordiam, ut justitiam portare possis.
|
|