|
Tria sunt genera olei sancti. Primum est oleum unctionis. Secundum est
oleum principalis chrismatis. Tertium est oleum, quod dicitur oleum
infirmorum. Chrisma Graece dicitur, unctio Latine. Et tamen cum omne
oleum ad unctionem faciendam sanctificetur; non omne oleum principalis
chrismatis vocatur, nisi illud solum quo principalis unctio perficitur,
quod etiam singulariter chrisma nominatur. Chrisma enim est oleum cum
balsamo mistum, quo unguntur capita regum et pontificum: quo etiam
baptizatos sacerdos ungit in vertice, sicut eodem pontifex per
impositionem manus confirmandos ungit in fronte. Hoc itaque oleum cum
balsamo mistum, chrisma vocatur, sive oleum principalis unctionis. Haec
enim unctio quae chrismate fit principalis unctio dicitur, quia in ea
principaliter Paracletus datur. Unde et propter abundantiam gratiae duos
liquores mistos habet: oleum scilicet et balsamum. Oleum conscientiae,
balsamum famae; oleum quo intus conscientia perungitur, balsamum cujus
odore foris proximi resperguntur. Oleum intus ad pacem cum Deo; balsamum
foris ad exemplum cum proximo. Est aliud oleum quod dicitur oleum
unctionis, quo catechumeni et neophyti unguntur in pectore et inter
scapulas ad sacramentum baptismi percipiendum. Tertium genus olei est
quod dicitur oleum infirmorum, quod ad praesens sacramentum pertinet.
|
|