|
Sacramentum unctionis infirmorum ab apostolis institutum legitur .
Jacobus enim apostolus in Epistola sua scribens sic ait: Infirmatur quis
in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae ut orent pro eo, ungentes eum
oleo sacro; et si in peccatis est, dimittentur ei, et oratio salvabit
infirmum (Jacob. V). In quo ostenditur duplici ex causa sacramentum hoc
institutum, et ad peccatorum scilicet remissionem, et ad corporalis
infirmitatis allevationem. Unde constat quod qui hanc unctionem
fideliter et devote percipit, per eam sine dubio et in corpore et in
anima allevationem et consolationem accipere meretur; si tamen expedit
ut in utroque allevetur, quod si forte corporis sanitatem et valetudinem
habere illi non expedit; illam procul dubio quae est animae sanitatem et
allevationem hujus unctionis perceptione acquirit.
|
|