CAP. III. Utrum iterari possit hoc sacramentum.

Quaerunt quidam an unctio infirmorum iterari possit, cum baptismus, confirmatio et alia quaedam sacramenta, semel suscepta, denuo non iterentur. Sed mihi interim ratio nulla occurrit quare convenienter iterari non possit hoc sacramentum. Qui enim baptizatus est, ideo baptizatus est, ut christianus sit. Qui autem semel christianus factus est amplius christianus hic esse non potest, etiam si malus fiat; quia et christianus malus esse potest nec tamen christianus esse desinit, etiam si bonus esse desinit. Praeterea qui semel baptizatus est denuo non baptizatur, etiam si de malo ad bonum convertatur. Qui autem oleo ungitur ideo ungitur ut ei peccata dimittantur, et infirmitas allevetur. Sed qui justificatur potest iterum peccare, et qui sanatur potest iterum aegrotare. Qui autem christianus efficitur, quia quod habet sacramentum nominis perdere non potest, recipere non potest. Non sic est sacramentum unctionis: spiritalis est quaedam medicina corporis et animae, languores mitigans et sanans. Nam oleum membra dolentia sanat. Ita oleum ad utrumque curandum prodest; si morbus non revertitur medicina non iteretur. Si autem morbus non potest cohiberi, quare deberet medicina prohiberi? Si unctio iterari non potest, nec oratio iterari potest. Utraque enim illic commemorata sunt. Orent, inquit, pro eo, ungentes eum oleo sacro; et si in peccatis est, dimittentur ei; et oratio salvabit infirmum (Jacob. V). Sed fortassis dices quod unctio non pertinet nisi ad peccatorum remissionem; et oratio non pertinet nisi ad corporis allevationem, quia dictum est: oratio salvabit infirmum. Verte quolibet. Sed dicis, quod unctio confert peccatorum remissionem; et oratio infirmitatis allevationem. Ego verum esse confiteor, sic tamen ut conversam non neges; quia unctio confert corporis allevationem, et oratio peccatorum remissionem. Utrumque vadit ad utrumque. Utrumque operatur ut utrumque utrinque operatur et utrumque alteri cooperatur, et unum effectum habet utrumque. Quod in sacramento non dividitur, in virtute sacramenti non separatur; tamen quia unctio membrorum dolorem sanat, et contra corporis infirmitatem magis prodesse videtur: ideo fortassis dixit oratio salvabit infirmum, ut in utroque utrumque intelligas, et non putes unctionem magis ad sanitatem corporis pertinere, quam ad peccatorum remissionem. Prius anima curatur, postea corpus sanatur. Propter correctionem animae infirmatum est corpus. Ideo ad sanitatem corporis obtinendam, prius curanda est anima. Et si forte corpus ad pristinam sospitatem non convalescit, nihil periculi est, si tantum anima suam sanitatem receperit. Quare ergo negetur quod unctionis sacramentum super infirmum iterari possit; ad reparandam saepius sanitatem et ad impetrandam saepius peccatorum remissionem, cum negari non possit pro eadem corporis sanitate, et similiter pro peccatorum remissione, saepius iterandam esse orationem? Et ut in sacramentis idem demonstremus, quis dicat hominem aqua aspersionis semel lustratum amplius aspergi non posse; et quod majus est sacramento corporis et sanguinis Christi semel percepto amplius illud suscipere non debere? Sed si forte ad haec respondendum existimes, quia corpus semel consecratam denuo in eodem sacramento non benedicitur, neque aspersionis benedictio saepius in eadem aqua reiteratur, vide quod similiter idem oleum post unam consecrationem alia rursum benedictione aut consecratione non sanctificatur: et tamen sicut ille qui corporis Christi sacramentum jam percepit, nequaquam idcirco a percipiendo iterum eo prohibetur, sic ei qui unctionis sacramentum accepit, si necesse fuerit et causa sive devotio expostulet, ut illud iterum percipiat rationabiliter non contradicitur.