PARS SECUNDA.

DE CAUSA CREATIONIS HOMINIS, ET DE CAUSIS
PRIMORDIALIBUS RERUM OMNIUM.


CAP. I.

In principio operis, quod vestra instantia magis quam alacritate propria aggressus sum, mundi hujus sensibilis originem et dispositionem, quam brevissimo potui sermone et qui maxime, ut propositum nobis fuerat, introducendis conveniat, explicui; nunc vero consequens est ut creationem hominis (propter quem mundus ipse factus est) sermone prosequamur eo sane ordine loquendo incedentes quem Creator ipse rerum demonstravit operando. Prius siquidem opifex Deus mundum fecit; ac deinde hominem possessorem et dominum mundi, ut caeteris omnibus jure conditionis dominaretur homo, ipsi a quo factus fuerat soli voluntaria libertate subjectus. Unde constat creationem hominis, rerum omnium visibilium conditione posteriorem quidem tempore, sed causa priorem fuisse: quia qui factus est post omnia, propter eum omnia facta sunt. Causa ergo conditionis humanae ante omnia est; et ipsam investigare oportet supra omnia et ante omnia quae tempore orta sunt, et ante tempora ordinata sunt. Si enim omnia Deus fecit propter hominem, causa omnium homo est; et causaliter homo prior omnibus est, ipsum vero propter quod homo factus est prius homine est; et multo ante omnia quibus homo causaliter prior est. Id autem propter quod factus est homo, quid aliud erit nisi ipse a quo factus est homo? Si ergo causa mundi homo est, quia propter hominem factus est mundus et causa hominis Deus est, quia propter Deum factus est homo; ergo Deus erat et mundus non erat, neque homo erat; et factus est propter Deum homo qui non erat et mundus propter hominem qui necdum erat; et quasi eadem causa videbatur quod factus est homo propter Deum et quod propter hominem mundus factus est. Nam et homo factus est ut Deo serviret propter quem factus est; et mundus factus est ut serviret homini propter quem factus est. Et quasi idem erat et idem non erat; quia idem non erat propter quos erat. Deus perfectus erat et plenus bono consummato; neque opus habuit aliunde juvari, quoniam nec minui potuit aeternus, nec immensus augeri. Homo vero natura egens erat alieni auxilii, quo vel conservaret quod mutabile acceperat, vel augeret quod non consummatum habebat. Ita positus est in medio homo, ut et ei serviretur et ipse serviret, et acciperet utrinque ipse, et totum sibi vindicaret; et reflueret totum ad bonum hominis, et quod accepit obsequium et quod impendit. Voluit enim Deus ut ab homine sibi serviretur; sic tamen ut ea servitute non Deus sed homo ipse serviens juvaretur, et voluit ut mundus serviret homini, et exinde similiter juvaretur homo, et totum hominis esset bonum, quia propter hominem totum hoc factum est. Ergo totum bonum hominis erat: videlicet et quod factum est propter ipsum, et propter quod factus est ipse. Sed aliud bonum deorsum erat et de subtus sumebatur ad necessitatem, aliud bonum sursum erat, et desuper sumebatur ad felicitatem. Bonum quippe illud quod in creatura positum erat, bonum erat necessitatis; quod vero in Creatore erat bonum, bonum erat felicitatis. Et utrumque ad hominem ferebatur quia utrumque homini debebatur; quia propter alterum factus est homo, ut illud possideret et frueretur; alterum propter hominem factum est ut illud acciperet et juvaretur. In tantum ergo rationalis creaturae conditio caeteris omnibus quae propter ipsam facta sunt excellentior esse probatur; quod omnium causa ipsa est. Causa vero ejus alia nulla est, nisi ipse a quo ipsa est. Sicut enim ab ipso est, ut aliquid esset; sic propter ipsum est, ut beate esset; alterum sumens ab ipso, hoc est quod esset; alterum in ipso, hoc est quod beate esset. Sed dicet aliquis: Quare Deus creaturam fecit si juvari ipse non potuit per creaturam? qui alteri fecit quod sibi non fecit quando alter nemo erat nisi ipse qui fecit. Quasi enim pro nihilo factum esse videtur et causam non habuisse, ut fieret quod ita factum est; ut inde nec juvaretur ille qui fecit quia perfectus non eguit; nec alter inde juvaretur, quia praeter ipsum qui juvari posset alter non fuit. Et hoc fortassis diligentius consideratum aliquem movere possit; propterea causam conditionis rationalium quam in solo rerum auctore constituimus, non solum pro hominibus de quibus sermo propositus erat, verum etiam pro angelis; quoniam et ipsi sicut ejusdem naturae participes sunt, ita quoque ab eodem fonte originis causam trahunt: generali quadam consideratione investigare oportet; quoniam in ipsa principium consistit universorum quae facta sunt.