CAP. X. Quod voluntas Dei aeterna fuit de opere temporali.

Secundum voluntatem quippe disposuit quod voluntate facturus fuit; et voluntas aeterna fuit, et opus voluntatis aeternum non fuit. Semper enim voluit ut faceret, et non voluit ut semper faceret; sed ut aliquando faceret, quod semper voluit ut aliquando faceret. Sic voluntas aeterna fuit de opere temporali; quoniam et ipsum tempus in aeterna voluntate fuit, quando fieret quod futurum fuit. Duo itaque haec in Creatore pariter erant bonitas et sapientia, et haec aeterna erant; et aderat simul potestas coaeterna, et bonitate voluit, sapientia disposuit, potestate fecit. Et videtur quasi quaedam esse distinctio et successio temporalis; et demonstrat se considerationi prima bonitas, quia per eam voluit Deus, deinde sapientia, quia per eam disposuit, novissima potestas quia per eam fecit; quoniam ordo videtur esse, et fuisse voluntas prima, et post eam dispositio, et novissime operatio subsecuta. Nisi enim voluisset non disposuisset, et si non disposuisset, non fecisset. Et occurrit magna ratio, quia semper in hominibus praecedit voluntas consilium, et consilium opus subsequitur. Sed quid facimus? Nunquid audebimus inducere tempora in aeternitatem? Nam si haec in Deo sunt quemadmodum in hominibus, aliquid in eo prius fuit, aliquid posterius; et non totus Deus Deus aeternus est. Sed hoc nefas est confiteri.