CAP. XI. Quod tria in Deo coaeterna fuerunt.

Itaque aeterna bonitate semper voluit, et aeterna sapientia semper disposuit, quod coaeterna potestate aliquando facit. Et erant simul semper bonitas, sapientia, et potestas; nec dividi vel separari ab invicem tempore poterant quae substantialiter idem erant, et ab his formam dedit operi suo artifex Deus, quibus consummata sunt omnia ab aevo inchoationis, et aeternitatis principio ordinata.