CAP. XII. Quod tria visibilia mundi, tria invisibilia Dei demonstrant. |
Et inventa est in tribus in Trinitas ineffabilis quae in Creatore quidem unum sunt, sed per creaturae speciem divisium se ad cognitionem effundunt. Suscepit enim formam potestatis rerum immensitas; sapientiae pulchritudo, bonitatis utilitas. Et videbantur haec foris et concurrebant cum alio simulacro quod intus perfectius erat. |