CAP. XIII. Quod similitudo Dei in rationali creatura perfectior est quam foris.

Rationalis enim creatura venit habens in se perfectiorem horum similitudinem in voluntate et consilio et potentia; et comparavit quae foris invenit cum his quae habuit intus, et conjunxit duo haec, ut per visibilia invisibilia videret. Et vidit Creatoris potentiam et sapientiam et bonitatem a semetipsa, per ea quae foris apparuerunt in agnitionem excitata. Et haec erant quasi admonitio et recordatio prima trinum esse Deum; sed nondum perfecta consummatio agnitionis, quoniam ad substantiam erant; nec poterant singulariter dividi quae unum erant. Non enim singulariter personae Patris potentia erat quae Filii erat et Spiritus sancti erat; neque singulariter sapientia personae Filii erat, quae Patris erat, et Spiritus sancti erat; neque singulariter personae Spiritus sancti bonitas erat, quae Patris erat, et Filii erat; sed praedicabatur Trinitas ex istis, non significabatur in istis; et tamen haec tria aeterna erant, et causa omnium erant et per haec facta sunt omnia, et ipsa non sunt facta; et assignavimus bonitati voluntatem, et sapientiae dispositionem; et potestati operationem. Et oboritur conquisitio gravis et investigatio profunda de voluntate Dei, et de praescientia illius, et providentia, et dispositione, et potestate. Haec enim, omnia in causis rerum consistunt, et objiciunt quaestionem investigationi propositae.