|
Videtur enim in Deum necessitas cadere rerum faciendarum, quasi Creator
esse non posset nisi creatura esset. Deinde ex ipsa praescientia et
providentia Dei alia necessitas in rebus factis vel faciendis provenire,
quasi fieri non possit ut non eveniat quod praevisum est vel praescitum
a Deo; quod utrumque pari inconvenientia animum pulsat et
considerationem perturbat. Primum ergo considerandum est qua ratione
rerum faciendarum necessitas in Deum cadere videatur ex praescientia et
providentia, ex dispositione et praedestinatione eorum quae facienda
fuerant ab ipso. Omnis enim scientia, et praescientia, et providentia,
et dispositio vel praedestinatio ad aliquid esse videtur, et alicujus
esse videtur. Omnis quippe scientia sicut alicujus est quia in aliquo
est; ita alicujus est quia de aliquo est. Omnis enim qui scit, aliquid
scit; et non qui scit aliquid, nihil scit. Scientia quippe de nullo est;
et ipsa nulla est. Omnis ergo scientia de aliquo est; quia si nihil
esset de quo scientia esset, scientia nulla esset. Non ergo in Deo
aeterna scientia vel praescientia esset nisi futurum esset aliquid de
quo esset. Si ergo creatum nihil vel creandum fuisset, nihil in Creatore
scitum vel praescitum fuisset. Ac per hoc scientia nulla vel
praescientia fuisset. Si autem scientia nulla in Creatore fuisset,
manifeste consequitur, quoniam nec ipse Creator fuisset; qui utique sine
scientia esse non potuisset, cui idem est esse quod scire. Ut ergo
scientia vel praescientia in Creatore esse potuisset, necesse erat
aliquid esse vel futurum esse de quo esse potuisset: cum sicut dictum
est si de nihilo esset nulla esset. Omnis enim scientia alicujus est
scientia, et de aliquo est. Si ergo ex creaturis pendet praescientia
Creatoris causaliter, prius esse videbitur quod creatum est, ipso qui
creavit illud.
|
|